MARK
Chapter 15
Mark | VulgClem | 15:1 | Et confestim mane consilium facientes summi sacerdotes cum senioribus, et scribis, et universo concilio, vincientes Jesum, duxerunt, et tradiderunt Pilato. | |
Mark | VulgClem | 15:2 | Et interrogavit eum Pilatus : Tu es rex Judæorum ? At ille respondens, ait illi : Tu dicis. | |
Mark | VulgClem | 15:4 | Pilatus autem rursum interrogavit eum, dicens : Non respondes quidquam ? vide in quantis te accusant. | |
Mark | VulgClem | 15:6 | Per diem autem festum solebat dimittere illis unum ex vinctis, quemcumque petissent. | |
Mark | VulgClem | 15:7 | Erat autem qui dicebatur Barrabas, qui cum seditiosis erat vinctus, qui in seditione fecerat homicidium. | |
Mark | VulgClem | 15:12 | Pilatus autem iterum respondens, ait illis : Quid ergo vultis faciam regi Judæorum ? | |
Mark | VulgClem | 15:14 | Pilatus vero dicebat illis : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant : Crucifige eum. | |
Mark | VulgClem | 15:15 | Pilatus autem volens populo satisfacere, dimisit illis Barabbam, et tradidit Jesum flagellis cæsum, ut crucifigeretur. | |
Mark | VulgClem | 15:19 | Et percutiebant caput ejus arundine : et conspuebant eum, et ponentes genua, adorabant eum. | |
Mark | VulgClem | 15:20 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt illum purpura, et induerunt eum vestimentis suis : et educunt illum ut crucifigerent eum. | |
Mark | VulgClem | 15:21 | Et angariaverunt prætereuntem quempiam, Simonem Cyrenæum venientem de villa, patrem Alexandri et Rufi, ut tolleret crucem ejus. | |
Mark | VulgClem | 15:24 | Et crucifigentes eum, diviserunt vestimenta ejus, mittentes sortem super eis, quis quid tolleret. | |
Mark | VulgClem | 15:27 | Et cum eo crucifigunt duos latrones : unum a dextris, et alium a sinistris ejus. | |
Mark | VulgClem | 15:29 | Et prætereuntes blasphemabant eum, moventes capita sua, et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in tribus diebus reædificas, | |
Mark | VulgClem | 15:31 | Similiter et summi sacerdotes illudentes, ad alterutrum cum scribis dicebant : Alios salvos fecit ; seipsum non potest salvum facere. | |
Mark | VulgClem | 15:32 | Christus rex Israël descendat nunc de cruce, ut videamus, et credamus. Et qui cum eo crucifixi erant, convitiabantur ei. | |
Mark | VulgClem | 15:34 | Et hora nona exclamavit Jesus voce magna, dicens : Eloi, eloi, lamma sabacthani ? quod est interpretatum : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? | |
Mark | VulgClem | 15:36 | Currens autem unus, et implens spongiam aceto, circumponensque calamo, potum dabat ei, dicens : Sinite, videamus si veniat Elias ad deponendum eum. | |
Mark | VulgClem | 15:39 | Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait : Vere hic homo Filius Dei erat. | |
Mark | VulgClem | 15:40 | Erant autem et mulieres de longe aspicientes : inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi minoris, et Joseph mater, et Salome : | |
Mark | VulgClem | 15:41 | et cum esset in Galilæa, sequebantur eum, et ministrabant ei, et aliæ multæ, quæ simul cum eo ascenderant Jerosolymam. | |
Mark | VulgClem | 15:43 | venit Joseph ab Arimathæa nobilis decurio, qui et ipse erat exspectans regnum Dei, et audacter introivit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. | |
Mark | VulgClem | 15:44 | Pilatus autem mirabatur si jam obiisset. Et accersito centurione, interrogavit eum si jam mortuus esset. | |
Mark | VulgClem | 15:46 | Joseph autem mercatus sindonem, et deponens eum involvit sindone, et posuit eum in monumento quod erat excisum de petra, et advolvit lapidem ad ostium monumenti. | |