EZRA
Chapter 2
Ezra | VulgClem | 2:1 | Hi sunt autem provinciæ filii, qui ascenderunt de captivitate, quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem, et reversi sunt in Jerusalem et Judam, unusquisque in civitatem suam. | |
Ezra | VulgClem | 2:2 | Qui venerunt cum Zorobabel, Josue, Nehemia, Saraia, Rahelaia, Mardochai, Belsan, Mesphar, Beguai, Rehum, Baana. Numerus virorum populi Israël : | |
Ezra | VulgClem | 2:42 | Filii janitorum : filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatitha, filii Sobai : universi centum triginta novem. | |
Ezra | VulgClem | 2:59 | Et hi qui ascenderunt de Thelmala, Thelharsa, Cherub, et Adon, et Emer : et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum, utrum ex Israël essent. | |
Ezra | VulgClem | 2:61 | Et de filiis sacerdotum : filii Hobia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis, uxorem, et vocatus est nomine eorum : | |
Ezra | VulgClem | 2:62 | hi quæsierunt scripturam genealogiæ suæ, et non invenerunt, et ejecti sunt de sacerdotio. | |
Ezra | VulgClem | 2:63 | Et dixit Athersatha eis ut non comederent de Sancto sanctorum, donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus. | |
Ezra | VulgClem | 2:65 | exceptis servis eorum, et ancillis, qui erant septem millia trecenti triginta septem : et in ipsis cantores atque cantatrices ducenti. | |
Ezra | VulgClem | 2:67 | cameli eorum, quadringenti triginta quinque, asini eorum, sex millia septingenti viginti. | |
Ezra | VulgClem | 2:68 | Et de principibus patrum, cum ingrederentur templum Domini, quod est in Jerusalem, sponte obtulerunt in domum Dei ad exstruendam eam in loco suo. | |
Ezra | VulgClem | 2:69 | Secundum vires suas dederunt impensas operis, auri solidos sexaginta millia et mille, argenti mnas quinque millia, et vestes sacerdotales centum. | |