EZRA
Chapter 2
Ezra | Vulgate | 2:1 | hii sunt autem filii provinciae qui ascenderunt de captivitate quam transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis in Babylonem et reversi sunt in Hierusalem et Iudam unusquisque in civitatem suam | |
Ezra | Vulgate | 2:2 | qui venerunt cum Zorobabel Hiesua Neemia Saraia Rahelaia Mardochai Belsan Mesphar Beguai Reum Baana numerus virorum populi Israhel | |
Ezra | Vulgate | 2:42 | filii ianitorum filii Sellum filii Ater filii Telmon filii Accub filii Atita filii Sobai universi centum triginta novem | |
Ezra | Vulgate | 2:59 | et hii qui ascenderunt de Thelmela Thelarsa Cherub et Don et Mer et non potuerunt indicare domum patrum suorum et semen suum utrum ex Israhel essent | |
Ezra | Vulgate | 2:61 | et de filiis sacerdotum filii Obia filii Accos filii Berzellai qui accepit de filiabus Berzellai Galaditis uxorem et vocatus est nomine eorum | |
Ezra | Vulgate | 2:62 | hii quaesierunt scripturam genealogiae suae et non invenerunt et eiecti sunt de sacerdotio | |
Ezra | Vulgate | 2:63 | et dixit Athersatha eis ut non comederent de sancto sanctorum donec surgeret sacerdos doctus atque perfectus | |
Ezra | Vulgate | 2:65 | exceptis servis eorum et ancillis qui erant septem milia trecenti triginta septem et in ipsis cantores atque cantrices ducentae | |
Ezra | Vulgate | 2:67 | cameli eorum quadringenti triginta quinque asini eorum sex milia septingenti viginti | |
Ezra | Vulgate | 2:68 | et de principibus patrum cum ingrederentur templum Domini quod est in Hierusalem sponte obtulerunt in domum Dei ad extruendam eam in loco suo | |
Ezra | Vulgate | 2:69 | secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum | |