Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 7
John VulgSist 7:1  Post haec autem ambulabat Iesus in Galilaeam, non enim volebat in Iudaeam ambulare: quia quaerebant eum Iudaei interficere.
John VulgSist 7:2  Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum, Scenophegia.
John VulgSist 7:3  Dixerunt autem ad eum fratres eius: Transi hinc, et vade in Iudaeam, ut et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
John VulgSist 7:4  Nemo quippe in occulto quidquam facit, et quaerit ipse in palam esse: si haec facis, manifesta teipsum mundo.
John VulgSist 7:6  Dicit ergo eis Iesus: Tempus meum nondum advenit: tempus autem vestrum semper est paratum.
John VulgSist 7:7  Non potest mundus odisse vos: me autem odit: quia ego testimonium perhibeo de illo quod opera eius mala sunt.
John VulgSist 7:8  Vos ascendite ad diem festum hunc, ego autem non ascendam ad diem festum istum: quia meum tempus nondum impletum est.
John VulgSist 7:10  Ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occulto.
John VulgSist 7:11  Iudaei ergo quaerebant eum in die festo, et dicebant: Ubi est ille?
John VulgSist 7:12  Et murmur multus erat in turba de eo. Quidam enim dicebant: Quia bonus est. Alii autem dicebant: Non, sed seducit turbas.
John VulgSist 7:13  Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
John VulgSist 7:14  Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat.
John VulgSist 7:15  Et mirabantur Iudaei, dicentes: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit?
John VulgSist 7:16  Respondit eis Iesus, et dixit: Mea doctrina non est mea, sed eius, qui misit me.
John VulgSist 7:17  Si quis voluerit voluntatem eius facere: cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.
John VulgSist 7:18  Qui a semetipso loquitur, gloriam propriam quaerit. qui autem quaerit gloriam eius, qui misit eum, hic verax est, et iniustitia in illo non est.
John VulgSist 7:19  Nonne Moyses dedit vobis legem: et nemo ex vobis facit legem?
John VulgSist 7:20  Quid me quaeritis interficere? Respondit turba, et dixit: Daemonium habes: quis te quaeret interficere?
John VulgSist 7:21  Respondit Iesus, et dixit eis: Unum opus feci, et omnes miramini:
John VulgSist 7:22  Propterea Moyses dedit vobis circumcisionem: (non quia ex Moyse est, sed ex patribus) et in sabbato circumciditis hominem.
John VulgSist 7:23  Si circumcisionem accipit homo in sabbato, ut non solvatur lex Moysi: mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato?
John VulgSist 7:24  Nolite iudicare secundum faciem, sed iustum iudicium iudicate.
John VulgSist 7:25  Dicebant ergo quidam ex Ierosolymis: Nonne hic est, quem quaerunt interficere?
John VulgSist 7:26  Et ecce palam loquitur, et nihil ei dicunt. Numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus?
John VulgSist 7:27  Sed hunc scimus unde sit: Christus autem cum venerit, nemo scit unde sit.
John VulgSist 7:28  Clamabat ergo Iesus in templo docens, et dicens: Et me scitis, et unde sim scitis: et a me ipso non veni, sed est verus, qui misit me, quem vos nescitis.
John VulgSist 7:29  Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit.
John VulgSist 7:30  Quaerebant ergo eum apprehendere: et nemo misit in illum manus, quia nondum venerat hora eius.
John VulgSist 7:31  De turba autem multi crediderunt in eum, et dicebant: Christus cum venerit, numquid plura signa faciet quam quae hic facit?
John VulgSist 7:32  Audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec: et miserunt principes, et Pharisaei ministros ut apprehenderent eum.
John VulgSist 7:33  Dixit ergo eis Iesus: Adhuc modicum tempus vobiscum sum: et vado ad eum, qui me misit.
John VulgSist 7:34  Quaeretis me, et non invenietis: et ubi ego sum, vos non potestis venire.
John VulgSist 7:35  Dixerunt ergo Iudaei ad semetipsos: Quo hic iturus est, quia non inveniemus eum? numquid in dispersionem Gentium iturus est, et docturus Gentes?
John VulgSist 7:36  Quis est hic sermo, quem dixit: Quaeretis me, et non invenietis: et ubi sum ego, vos non potestis venire?
John VulgSist 7:37  In novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus, et clamabat, dicens: Si quis sitit, veniat ad me, et bibat.
John VulgSist 7:38  Qui credit in me, sicut dicit Scriptura, flumina de ventre eius fluent aquae vivae.
John VulgSist 7:39  Hoc autem dixit de Spiritu, quem accepturi erant credentes in eum: nondum enim erat Spiritus datus, quia Iesus nondum erat glorificatus.
John VulgSist 7:40  Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius, dicebant: Hic est vere propheta.
John VulgSist 7:41  Alii dicebant: Hic est Christus. Quidam autem dicebant: Numquid a Galilaea venit Christus?
John VulgSist 7:42  Nonne Scriptura dicit: Quia ex semine David, et de Bethlehem castello, ubi erat David, venit Christus?
John VulgSist 7:44  Quidam autem ex ipsis volebant apprehendere eum: sed nemo misit super eum manus.
John VulgSist 7:45  Venerunt ergo ministri ad Pontifices, et Pharisaeos. Et dixerunt eis illi: Quare non adduxistis illum?
John VulgSist 7:46  Responderunt ministri: Numquam sic locutus est homo, sicut hic homo.
John VulgSist 7:47  Responderunt ergo eis Pharisaei: Numquid et vos seducti estis?
John VulgSist 7:48  Numquid ex principibus aliquis credidit in eum, aut ex Pharisaeis?
John VulgSist 7:49  sed turba haec, quae non novit legem, maledicti sunt.
John VulgSist 7:50  Dixit Nicodemus ad eos, ille, qui venit ad eum nocte, qui unus erat ex ipsis:
John VulgSist 7:51  Numquid lex nostra iudicat hominem, nisi prius audierit ab ipso, et cognoverit quid faciat?
John VulgSist 7:52  Responderunt, et dixerunt ei: Numquid et tu Galilaeus es? Scrutare Scripturas, et vide quia a Galilaea propheta non surgit.