LUKE
Chapter 23
Luke | Vulgate | 23:2 | coeperunt autem accusare illum dicentes hunc invenimus subvertentem gentem nostram et prohibentem tributa dari Caesari et dicentem se Christum regem esse | |
Luke | Vulgate | 23:3 | Pilatus autem interrogavit eum dicens tu es rex Iudaeorum at ille respondens ait tu dicis | |
Luke | Vulgate | 23:4 | ait autem Pilatus ad principes sacerdotum et turbas nihil invenio causae in hoc homine | |
Luke | Vulgate | 23:5 | at illi invalescebant dicentes commovet populum docens per universam Iudaeam et incipiens a Galilaea usque huc | |
Luke | Vulgate | 23:7 | et ut cognovit quod de Herodis potestate esset remisit eum ad Herodem qui et ipse Hierosolymis erat illis diebus | |
Luke | Vulgate | 23:8 | Herodes autem viso Iesu gavisus est valde erat enim cupiens ex multo tempore videre eum eo quod audiret multa de illo et sperabat signum aliquod videre ab eo fieri | |
Luke | Vulgate | 23:11 | sprevit autem illum Herodes cum exercitu suo et inlusit indutum veste alba et remisit ad Pilatum | |
Luke | Vulgate | 23:12 | et facti sunt amici Herodes et Pilatus in ipsa die nam antea inimici erant ad invicem | |
Luke | Vulgate | 23:14 | dixit ad illos obtulistis mihi hunc hominem quasi avertentem populum et ecce ego coram vobis interrogans nullam causam inveni in homine isto ex his in quibus eum accusatis | |
Luke | Vulgate | 23:15 | sed neque Herodes nam remisi vos ad illum et ecce nihil dignum morte actum est ei | |
Luke | Vulgate | 23:18 | exclamavit autem simul universa turba dicens tolle hunc et dimitte nobis Barabban | |
Luke | Vulgate | 23:19 | qui erat propter seditionem quandam factam in civitate et homicidium missus in carcerem | |
Luke | Vulgate | 23:22 | ille autem tertio dixit ad illos quid enim mali fecit iste nullam causam mortis invenio in eo corripiam ergo illum et dimittam | |
Luke | Vulgate | 23:23 | at illi instabant vocibus magnis postulantes ut crucifigeretur et invalescebant voces eorum | |
Luke | Vulgate | 23:25 | dimisit autem illis eum qui propter homicidium et seditionem missus fuerat in carcerem quem petebant Iesum vero tradidit voluntati eorum | |
Luke | Vulgate | 23:26 | et cum ducerent eum adprehenderunt Simonem quendam Cyrenensem venientem de villa et inposuerunt illi crucem portare post Iesum | |
Luke | Vulgate | 23:27 | sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum | |
Luke | Vulgate | 23:28 | conversus autem ad illas Iesus dixit filiae Hierusalem nolite flere super me sed super vos ipsas flete et super filios vestros | |
Luke | Vulgate | 23:29 | quoniam ecce venient dies in quibus dicent beatae steriles et ventres qui non genuerunt et ubera quae non lactaverunt | |
Luke | Vulgate | 23:33 | et postquam venerunt in locum qui vocatur Calvariae ibi crucifixerunt eum et latrones unum a dextris et alterum a sinistris | |
Luke | Vulgate | 23:34 | Iesus autem dicebat Pater dimitte illis non enim sciunt quid faciunt dividentes vero vestimenta eius miserunt sortes | |
Luke | Vulgate | 23:35 | et stabat populus expectans et deridebant illum principes cum eis dicentes alios salvos fecit se salvum faciat si hic est Christus Dei electus | |
Luke | Vulgate | 23:38 | erat autem et superscriptio inscripta super illum litteris graecis et latinis et hebraicis hic est rex Iudaeorum | |
Luke | Vulgate | 23:39 | unus autem de his qui pendebant latronibus blasphemabat eum dicens si tu es Christus salvum fac temet ipsum et nos | |
Luke | Vulgate | 23:40 | respondens autem alter increpabat illum dicens neque tu times Deum quod in eadem damnatione es | |
Luke | Vulgate | 23:44 | erat autem fere hora sexta et tenebrae factae sunt in universa terra usque in nonam horam | |
Luke | Vulgate | 23:46 | et clamans voce magna Iesus ait Pater in manus tuas commendo spiritum meum et haec dicens exspiravit | |
Luke | Vulgate | 23:47 | videns autem centurio quod factum fuerat glorificavit Deum dicens vere hic homo iustus erat | |
Luke | Vulgate | 23:48 | et omnis turba eorum qui simul aderant ad spectaculum istud et videbant quae fiebant percutientes pectora sua revertebantur | |
Luke | Vulgate | 23:49 | stabant autem omnes noti eius a longe et mulieres quae secutae erant eum a Galilaea haec videntes | |
Luke | Vulgate | 23:51 | hic non consenserat consilio et actibus eorum ab Arimathia civitate Iudaeae qui expectabat et ipse regnum Dei | |
Luke | Vulgate | 23:53 | et depositum involvit sindone et posuit eum in monumento exciso in quo nondum quisquam positus fuerat | |
Luke | Vulgate | 23:55 | subsecutae autem mulieres quae cum ipso venerant de Galilaea viderunt monumentum et quemadmodum positum erat corpus eius | |