Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 113
Psal VulgSist 113:1  Alleluia. In exitu Israel de Aegypto, domus Iacob de populo barbaro:
Psal VulgSist 113:2  Facta est Iudaea sanctificatio eius, Israel potestas eius.
Psal VulgSist 113:3  Mare vidit, et fugit: Iordanis conversus est retrorsum.
Psal VulgSist 113:4  Montes exultaverunt ut arietes: et colles sicut agni ovium.
Psal VulgSist 113:5  Quid est tibi mare quod fugisti: et tu Iordanis, quia conversus es retrorsum?
Psal VulgSist 113:6  Montes exultastis sicut arietes, et colles sicut agni ovium?
Psal VulgSist 113:7  A facie Domini mota est terra, a facie Dei Iacob.
Psal VulgSist 113:8  Qui convertit petram in stagna aquarum, et rupem in fontes aquarum.
Psal VulgSist 113:9  NON NOBIS DOMINE, NON NOBIS: sed nomini tuo da gloriam.
Psal VulgSist 113:10  Super misericordia tua, et veritate tua: nequando dicant Gentes: Ubi est Deus eorum?
Psal VulgSist 113:11  Deus autem noster in caelo: omnia quaecumque voluit, fecit.
Psal VulgSist 113:12  Simulacra gentium argentum, et aurum, opera manuum hominum.
Psal VulgSist 113:13  Os habent, et non loquentur: oculos habent, et non videbunt.
Psal VulgSist 113:14  Aures habent, et non audient: nares habent, et non odorabunt.
Psal VulgSist 113:15  Manus habent, et non palpabunt: pedes habent, et non ambulabunt: non clamabunt in gutture suo.
Psal VulgSist 113:16  Similes illis fiant qui faciunt ea: et omnes qui confidunt in eis.
Psal VulgSist 113:17  Domus Israel speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgSist 113:18  Domus Aaron speravit in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgSist 113:19  Qui timent Dominum, speraverunt in Domino: adiutor eorum et protector eorum est.
Psal VulgSist 113:20  Dominus memor fuit nostri: et benedixit nobis: Benedixit domui Israel: benedixit domui Aaron.
Psal VulgSist 113:21  Benedixit omnibus, qui timent Dominum, pusillis cum maioribus.
Psal VulgSist 113:22  Adiiciat Dominus super vos: super vos, et super filios vestros.
Psal VulgSist 113:23  Benedicti vos a Domino, qui fecit caelum, et terram.
Psal VulgSist 113:24  Caelum caeli Domino: terram autem dedit filiis hominum.
Psal VulgSist 113:25  Non mortui laudabunt te Domine: neque omnes, qui descendunt in infernum.
Psal VulgSist 113:26  Sed nos qui vivimus, benedicimus Domino, ex hoc nunc et usque in saeculum.