GENESIS
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16
17
18
19
20
21
22
23
24
25
26
27
28
29
30
31
32
33
34
35
36
37
38
39
40
41
42
43
44
45
46
47
48
49
50
Chapter 21
Gene | VulgClem | 21:7 | Rursumque ait : Quis auditurus crederet Abraham quod Sara lactaret filium, quem peperit ei jam seni ? | |
Gene | VulgClem | 21:8 | Crevit igitur puer, et ablactatus est : fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis ejus. | |
Gene | VulgClem | 21:9 | Cumque vidisset Sara filium Agar Ægyptiæ ludentem cum Isaac filio suo, dixit ad Abraham : | |
Gene | VulgClem | 21:10 | Ejice ancillam hanc, et filium ejus : non enim erit hæres filius ancillæ cum filio meo Isaac. | |
Gene | VulgClem | 21:12 | Cui dixit Deus : Non tibi videatur asperum super puero, et super ancilla tua : omnia quæ dixerit tibi Sara, audi vocem ejus : quia in Isaac vocabitur tibi semen. | |
Gene | VulgClem | 21:14 | Surrexit itaque Abraham mane, et tollens panem et utrem aquæ, imposuit scapulæ ejus, tradiditque puerum, et dimisit eam. Quæ cum abiisset, errabat in solitudine Bersabee. | |
Gene | VulgClem | 21:15 | Cumque consumpta esset aqua in utre, abjecit puerum subter unam arborum, quæ ibi erant. | |
Gene | VulgClem | 21:16 | Et abiit, seditque e regione procul quantum potest arcus jacere : dixit enim : Non videbo morientem puerum : et sedens contra, levavit vocem suam et flevit. | |
Gene | VulgClem | 21:17 | Exaudivit autem Deus vocem pueri : vocavitque angelus Dei Agar de cælo, dicens : Quid agis Agar ? noli timere : exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est. | |
Gene | VulgClem | 21:19 | Aperuitque oculos ejus Deus : quæ videns puteum aquæ, abiit, et implevit utrem, deditque puero bibere. | |
Gene | VulgClem | 21:20 | Et fuit cum eo : qui crevit, et moratus est in solitudine, factusque est juvenis sagittarius. | |
Gene | VulgClem | 21:21 | Habitavitque in deserto Pharan, et accepit illi mater sua uxorem de terra Ægypti. | |
Gene | VulgClem | 21:22 | Eodem tempore dixit Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, ad Abraham : Deus tecum est in universis quæ agis. | |
Gene | VulgClem | 21:23 | Jura ergo per Deum, ne noceas mihi, et posteris meis, stirpique meæ : sed juxta misericordiam, quam feci tibi, facies mihi, et terræ in qua versatus es advena. | |
Gene | VulgClem | 21:26 | Responditque Abimelech : Nescivi quis fecerit hanc rem : sed et tu non indicasti mihi, et ego non audivi præter hodie. | |
Gene | VulgClem | 21:27 | Tulit itaque Abraham oves et boves, et dedit Abimelech : percusseruntque ambo fœdus. | |
Gene | VulgClem | 21:29 | Cui dixit Abimelech : Quid sibi volunt septem agnæ istæ, quas stare fecisti seorsum ? | |
Gene | VulgClem | 21:30 | At ille : Septem, inquit, agnas accipies de manu mea : ut sint mihi in testimonium, quoniam ego fodi puteum istum. | |
Gene | VulgClem | 21:33 | Surrexit autem Abimelech, et Phicol princeps exercitus ejus, reversique sunt in terram Palæstinorum. Abraham vero plantavit nemus in Bersabee, et invocavit ibi nomen Domini Dei æterni. | |