Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next
Chapter 5
John VulgClem 5:1  Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.
John VulgClem 5:2  Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.
John VulgClem 5:3  In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.
John VulgClem 5:4  Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.
John VulgClem 5:5  Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.
John VulgClem 5:6  Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?
John VulgClem 5:7  Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.
John VulgClem 5:8  Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.
John VulgClem 5:9  Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.
John VulgClem 5:10  Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.
John VulgClem 5:11  Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.
John VulgClem 5:12  Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?
John VulgClem 5:13  Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.
John VulgClem 5:14  Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
John VulgClem 5:15  Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.
John VulgClem 5:16  Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.
John VulgClem 5:17  Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.
John VulgClem 5:18  Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :
John VulgClem 5:19  Amen, amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.
John VulgClem 5:20  Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.
John VulgClem 5:21  Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.
John VulgClem 5:22  Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,
John VulgClem 5:23  ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.
John VulgClem 5:24  Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.
John VulgClem 5:25  Amen, amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.
John VulgClem 5:26  Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :
John VulgClem 5:27  et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.
John VulgClem 5:28  Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :
John VulgClem 5:29  et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.
John VulgClem 5:30  Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.
John VulgClem 5:31  Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.
John VulgClem 5:32  Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.
John VulgClem 5:33  Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
John VulgClem 5:34  Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.
John VulgClem 5:35  Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.
John VulgClem 5:36  Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :
John VulgClem 5:37  et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :
John VulgClem 5:38  et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.
John VulgClem 5:39  Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :
John VulgClem 5:42  Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.
John VulgClem 5:43  Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.
John VulgClem 5:44  Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?
John VulgClem 5:45  Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.
John VulgClem 5:46  Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.
John VulgClem 5:47  Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?