LUKE
Chapter 9
Luke | VulgCont | 9:1 | Convocatis autem duodecim Apostolis, dedit illis virtutem, et potestatem super omnia dæmonia, et ut languores curarent. | |
Luke | VulgCont | 9:3 | Et ait ad illos: Nihil tuleritis in via, neque virgam, neque peram, neque panem, neque pecuniam, neque duas tunicas habeatis. | |
Luke | VulgCont | 9:5 | Et quicumque non receperint vos: exeuntes de civitate illa, etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos. | |
Luke | VulgCont | 9:7 | Audivit autem Herodes tetrarcha omnia, quæ fiebant ab eo, et hæsitabat eo quod diceretur | |
Luke | VulgCont | 9:8 | a quibusdam: Quia Ioannes surrexit a mortuis: a quibusdam vero: Quia Elias apparuit: ab aliis autem: Quia propheta unus de antiquis surrexit. | |
Luke | VulgCont | 9:9 | Et ait Herodes: Ioannem ego decollavit: Quis est autem iste, de quo ego talia audio? Et quærebat videre eum. | |
Luke | VulgCont | 9:10 | Et reversi Apostoli, narraverunt illi quæcumque fecerunt: et assumptis illis secessit seorsum in locum desertum, qui est Bethsaidæ. | |
Luke | VulgCont | 9:11 | Quod cum cognovissent turbæ, secutæ sunt illum: et excepit eos, et loquebatur illis de regno Dei, et eos, qui cura indigebant, sanabat. | |
Luke | VulgCont | 9:12 | Dies autem cœperat declinare. Et accedentes duodecim dixerunt illi: Dimitte turbas, ut euntes in castella, villasque quæ circa sunt, divertant, et inveniant escas: quia hic in loco deserto sumus. | |
Luke | VulgCont | 9:13 | Ait autem ad illos: Vos date illis manducare. At illi dixerunt: Non sunt nobis plus quam quinque panes, et duo pisces: nisi forte nos eamus, et emamus in omnem hanc turbam escas. | |
Luke | VulgCont | 9:14 | Erant autem fere viri quinque millia. Ait autem ad discipulos suos: Facite illos discumbere per convivia quinquagenos. | |
Luke | VulgCont | 9:16 | Acceptis autem quinque panibus, et duobus piscibus, respexit in cælum: et benedixit illis, et fregit, et distribuit discipulis suis, ut ponerent ante turbas. | |
Luke | VulgCont | 9:17 | Et manducaverunt omnes, et saturati sunt. Et sublatum est quod superfuit illis, fragmentorum cophini duodecim. | |
Luke | VulgCont | 9:18 | Et factum est cum solus esset orans, erant cum illo et discipuli: et interrogavit illos, dicens: Quem me dicunt esse turbæ? | |
Luke | VulgCont | 9:19 | At illi responderunt, et dixerunt: Ioannem Baptistam, alii autem Eliam, alii vero quia unus Propheta de prioribus surrexit. | |
Luke | VulgCont | 9:20 | Dixit autem illis: Vos autem quem me esse dicitis? Respondens Simon Petrus dixit: Christum Dei. | |
Luke | VulgCont | 9:22 | dicens: Quia oportet Filium hominis multa pati, et reprobari a senioribus, et principibus sacerdotum, et scribis, et occidi, et tertia die resurgere. | |
Luke | VulgCont | 9:23 | Dicebat autem ad omnes: Si quis vult post me venire, abneget semetipsum, et tollat crucem suam quotidie, et sequatur me. | |
Luke | VulgCont | 9:24 | Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet illam: nam qui perdiderit animam suam propter me, salvam faciet illam. | |
Luke | VulgCont | 9:25 | Quid enim proficit homo, si lucretur universum mundum, se autem ipsum perdat, et detrimentum sui faciat? | |
Luke | VulgCont | 9:26 | Nam qui me erubuerit, et meos sermones: hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua, et Patris, et sanctorum Angelorum. | |
Luke | VulgCont | 9:27 | Dico autem vobis vere: sunt aliqui hic stantes, qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei. | |
Luke | VulgCont | 9:28 | Factum est autem post hæc verba fere dies octo, et assumpsit Petrum, et Iacobum, et Ioannem, et ascendit in montem ut oraret. | |
Luke | VulgCont | 9:29 | Et facta est, dum oraret, species vultus eius altera: et vestitus eius albus et refulgens. | |
Luke | VulgCont | 9:30 | Et ecce duo viri loquebantur cum illo. Erant autem Moyses, et Elias, visi in maiestate: | |
Luke | VulgCont | 9:32 | Petrus vero, et qui cum illo erant, gravati erant somno. Et evigilantes viderunt maiestatem eius, et duos viros, qui stabant cum illo. | |
Luke | VulgCont | 9:33 | Et factum est cum discederent ab illo, ait Petrus ad Iesum: Præceptor, bonum est nos hic esse: et faciamus tria tabernacula, unum Tibi, et unum Moysi, et unum Eliæ: nesciens quid diceret. | |
Luke | VulgCont | 9:34 | Hæc autem illo loquente, facta est nubes, et obumbravit eos: et timuerunt, intrantibus illis in nubem. | |
Luke | VulgCont | 9:36 | Et dum fieret vox, inventus est Iesus solus. Et ipsi tacuerunt, et nemini dixerunt in illis diebus quidquam ex his, quæ viderant. | |
Luke | VulgCont | 9:37 | Factum est autem in sequenti die, descendentibus illis de monte, occurrit illis turba multa. | |
Luke | VulgCont | 9:38 | Et ecce vir de turba exclamavit, dicens: Magister, obsecro te, respice in filium meum quia unicus est mihi: | |
Luke | VulgCont | 9:39 | et ecce spiritus apprehendit eum, et subito clamat, et elidit, et dissipat eum cum spuma, et vix discedit dilanians eum: | |
Luke | VulgCont | 9:41 | Respondens autem Iesus, dixit: O generatio infidelis, et perversa, usquequo ero apud vos, et patiar vos? Adduc huc filium tuum. | |
Luke | VulgCont | 9:43 | Et increpavit Iesus spiritum immundum, et sanavit puerum, et reddidit illum patri eius. | |
Luke | VulgCont | 9:44 | Stupebant autem omnes in magnitudine Dei: omnibusque mirantibus in omnibus, quæ faciebat, dixit ad discipulos suos: Ponite vos in cordibus vestris sermones istos: Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum. | |
Luke | VulgCont | 9:45 | At illi ignorabant verbum istud, et erat velatum ante eos ut non sentirent illud: et timebant eum interrogare de hoc verbo. | |
Luke | VulgCont | 9:47 | At Iesus videns cogitationes cordis illorum, apprehendit puerum, et statuit illum secus se, | |
Luke | VulgCont | 9:48 | et ait illis: Quicumque susceperit puerum istum in nomine meo, me recipit: et quicumque me receperit, recipit eum, qui me misit. Nam qui minor est inter vos omnes, hic maior est. | |
Luke | VulgCont | 9:49 | Respondens autem Ioannes dixit: Præceptor, vidimus quemdam in nomine tuo eiicientem dæmonia, et prohibuimus eum: quia non sequitur nobiscum. | |
Luke | VulgCont | 9:50 | Et ait ad illum Iesus: Nolite prohibere: qui enim non est adversum vos, pro vobis est. | |
Luke | VulgCont | 9:51 | Factum est autem dum complerentur dies assumptionis eius, et ipse faciem suam firmavit ut iret in Ierusalem. | |
Luke | VulgCont | 9:52 | Et misit nuncios ante conspectum suum: et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut parerent illi. | |
Luke | VulgCont | 9:54 | Cum vidissent autem discipuli eius Iacobus, et Ioannes, dixerunt: Domine, vis dicimus ut ignis descendat de cælo, et consumat illos? | |
Luke | VulgCont | 9:56 | Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare. Et abierunt in aliud castellum. | |
Luke | VulgCont | 9:57 | Factum est autem: ambulantibus illis in via, dixit quidam ad illum: Sequar te quocumque ieris. | |
Luke | VulgCont | 9:58 | Dixit illi Iesus: Vulpes foveas habent, et volucres cæli nidos: Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet. | |
Luke | VulgCont | 9:59 | Ait autem ad alterum: Sequere me. Ille autem dixit: Domine permitte mihi primum ire, et sepelire patrem meum. | |
Luke | VulgCont | 9:60 | Dixitque ei Iesus: Sine ut mortui sepeliant mortuos suos: tu autem vade, et annuncia regnum Dei. | |
Luke | VulgCont | 9:61 | Et ait alter: Sequar te Domine, sed permitte mihi primum renunciare his, quæ domi sunt. | |