Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 36
Job Vulgate 36:2  sustine me paululum et indicabo tibi adhuc enim habeo quod pro Deo loquar
Job Vulgate 36:3  repetam scientiam meam a principio et operatorem meum probabo iustum
Job Vulgate 36:4  vere enim absque mendacio sermones mei et perfecta scientia probabitur tibi
Job Vulgate 36:5  Deus potentes non abicit cum et ipse sit potens
Job Vulgate 36:6  sed non salvat impios et iudicium pauperibus tribuit
Job Vulgate 36:7  non aufert a iusto oculos suos et reges in solio conlocat in perpetuum et illi eriguntur
Job Vulgate 36:8  et si fuerint in catenis et vinciantur funibus paupertatis
Job Vulgate 36:9  indicabit eis opera eorum et scelera eorum quia violenti fuerint
Job Vulgate 36:10  revelabit quoque aurem eorum ut corripiat et loquetur ut revertantur ab iniquitate
Job Vulgate 36:11  si audierint et observaverint conplebunt dies suos in bono et annos suos in gloria
Job Vulgate 36:12  si autem non audierint transibunt per gladium et consumentur in stultitia
Job Vulgate 36:13  simulatores et callidi provocant iram Dei neque clamabunt cum vincti fuerint
Job Vulgate 36:14  morietur in tempestate anima eorum et vita eorum inter effeminatos
Job Vulgate 36:15  eripiet pauperem de angustia sua et revelabit in tribulatione aurem eius
Job Vulgate 36:16  igitur salvabit te de ore angusto latissime et non habentis fundamentum subter se requies autem mensae tuae erit plena pinguedine
Job Vulgate 36:17  causa tua quasi impii iudicata est causam iudiciumque recipies
Job Vulgate 36:18  non te ergo superet ira ut aliquem opprimas nec multitudo donorum inclinet te
Job Vulgate 36:19  depone magnitudinem tuam absque tribulatione et omnes robustos fortitudine
Job Vulgate 36:21  cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam
Job Vulgate 36:22  ecce Deus excelsus in fortitudine sua et nullus ei similis in legislatoribus
Job Vulgate 36:23  quis poterit scrutari vias eius aut quis ei dicere operatus es iniquitatem
Job Vulgate 36:24  memento quod ignores opus eius de quo cecinerunt viri
Job Vulgate 36:25  omnes homines vident eum unusquisque intuetur procul
Job Vulgate 36:26  ecce Deus magnus vincens scientiam nostram numerus annorum eius inaestimabilis
Job Vulgate 36:27  qui aufert stillas pluviae et effundit imbres ad instar gurgitum
Job Vulgate 36:28  qui de nubibus fluunt quae praetexunt cuncta desuper
Job Vulgate 36:29  si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum
Job Vulgate 36:30  et fulgurare lumine suo desuper cardines quoque maris operiet
Job Vulgate 36:31  per haec enim iudicat populos et dat escas multis mortalibus
Job Vulgate 36:32  in manibus abscondit lucem et praecipit ei ut rursus adveniat
Job Vulgate 36:33  adnuntiat de ea amico suo quod possessio eius sit et ad eam possit ascendere