NUMBERS
Chapter 3
Numb | Vulgate | 3:1 | haec sunt generationes Aaron et Mosi in die qua locutus est Dominus ad Mosen in monte Sinai | |
Numb | Vulgate | 3:2 | et haec nomina filiorum Aaron primogenitus eius Nadab dein Abiu et Eleazar et Ithamar | |
Numb | Vulgate | 3:3 | haec nomina filiorum Aaron sacerdotum qui uncti sunt et quorum repletae et consecratae manus ut sacerdotio fungerentur | |
Numb | Vulgate | 3:4 | mortui sunt Nadab et Abiu cum offerrent ignem alienum in conspectu Domini in deserto Sinai absque liberis functique sunt sacerdotio Eleazar et Ithamar coram Aaron patre suo | |
Numb | Vulgate | 3:6 | adplica tribum Levi et fac stare in conspectu Aaron sacerdotis ut ministrent ei et excubent | |
Numb | Vulgate | 3:10 | Aaron et filiis eius quibus traditi sunt a filiis Israhel Aaron autem et filios eius constitues super cultum sacerdotii externus qui ad ministrandum accesserit morietur | |
Numb | Vulgate | 3:12 | ego tuli Levitas a filiis Israhel pro omni primogenito qui aperit vulvam in filiis Israhel eruntque Levitae mei | |
Numb | Vulgate | 3:13 | meum est enim omne primogenitum ex quo percussi primogenitos in terra Aegypti sanctificavi mihi quicquid primum nascitur in Israhel ab homine usque ad pecus mei sunt ego Dominus | |
Numb | Vulgate | 3:15 | numera filios Levi per domos patrum suorum et familias omnem masculum ab uno mense et supra | |
Numb | Vulgate | 3:22 | quarum numeratus est populus sexus masculini ab uno mense et supra septem milia quingentorum | |
Numb | Vulgate | 3:26 | ipsum tabernaculum et operimentum eius tentorium quod trahitur ante fores tecti foederis et cortinas atrii tentorium quoque quod adpenditur in introitu atrii tabernaculi et quicquid ad ritum altaris pertinet funes tabernaculi et omnia utensilia eius | |
Numb | Vulgate | 3:27 | cognatio Caath habebit populos Amramitas et Iessaaritas et Hebronitas et Ozihelitas hae sunt familiae Caathitarum recensitae per nomina sua | |
Numb | Vulgate | 3:28 | omnes generis masculini ab uno mense et supra octo milia sescenti habebunt excubias sanctuarii | |
Numb | Vulgate | 3:31 | et custodient arcam mensamque et candelabrum altaria et vasa sanctuarii in quibus ministratur et velum cunctamque huiuscemodi supellectilem | |
Numb | Vulgate | 3:32 | princeps autem principum Levitarum Eleazar filius Aaron sacerdotis erit super excubitores custodiae sanctuarii | |
Numb | Vulgate | 3:36 | erunt sub custodia eorum tabulae tabernaculi et vectes et columnae ac bases earum et omnia quae ad cultum huiuscemodi pertinent | |
Numb | Vulgate | 3:38 | castrametabuntur ante tabernaculum foederis id est ad orientalem plagam Moses et Aaron cum filiis suis habentes custodiam sanctuarii in medio filiorum Israhel quisquis alienus accesserit morietur | |
Numb | Vulgate | 3:39 | omnes Levitae quos numeraverunt Moses et Aaron iuxta praeceptum Domini per familias suas in genere masculino a mense uno et supra fuerunt viginti duo milia | |
Numb | Vulgate | 3:40 | et ait Dominus ad Mosen numera primogenitos sexus masculini de filiis Israhel a mense uno et supra et habebis summam eorum | |
Numb | Vulgate | 3:41 | tollesque Levitas mihi pro omni primogenito filiorum Israhel ego sum Dominus et pecora eorum pro universis primogenitis pecoris filiorum Israhel | |
Numb | Vulgate | 3:43 | et fuerunt masculi per nomina sua a mense uno et supra viginti duo milia ducenti septuaginta tres | |
Numb | Vulgate | 3:45 | tolle Levitas pro primogenitis filiorum Israhel et pecora Levitarum pro pecoribus eorum eruntque Levitae mei ego sum Dominus | |
Numb | Vulgate | 3:46 | in pretio autem ducentorum septuaginta trium qui excedunt numerum Levitarum de primogenitis filiorum Israhel | |
Numb | Vulgate | 3:47 | accipies quinque siclos per singula capita ad mensuram sanctuarii siclus habet obolos viginti | |
Numb | Vulgate | 3:49 | tulit igitur Moses pecuniam eorum qui fuerant amplius et quos redemerant a Levitis | |
Numb | Vulgate | 3:50 | pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii | |