Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
GENESIS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 25
Gene VulgClem 25:2  quæ peperit ei Zamran et Jecsan, et Madan, et Madian, et Jesboc, et Sue.
Gene VulgClem 25:3  Jecsan quoque genuit Saba et Dadan. Filii Dadan fuerunt Assurim, et Latusim, et Loomin.
Gene VulgClem 25:4  At vero ex Madian ortus est Epha, et Opher, et Henoch, et Abida, et Eldaa : omnes hi filii Ceturæ.
Gene VulgClem 25:6  filiis autem concubinarum largitus est munera, et separavit eos ab Isaac filio suo, dum adhuc ipse viveret, ad plagam orientalem.
Gene VulgClem 25:7  Fuerunt autem dies vitæ Abrahæ, centum septuaginta quinque anni.
Gene VulgClem 25:8  Et deficiens mortuus est in senectute bona, provectæque ætatis et plenus dierum : congregatusque est ad populum suum.
Gene VulgClem 25:9  Et sepelierunt eum Isaac et Ismaël filii sui in spelunca duplici, quæ sita est in agro Ephron filii Seor Hethæi, e regione Mambre,
Gene VulgClem 25:10  quem emerat a filiis Heth : ibi sepultus est ipse, et Sara uxor ejus.
Gene VulgClem 25:11  Et post obitum illius benedixit Deus Isaac filio ejus, qui habitabat juxta puteum nomine Viventis et videntis.
Gene VulgClem 25:12  Hæ sunt generationes Ismaël filii Abrahæ, quem peperit ei Agar Ægyptia, famula Saræ : et
Gene VulgClem 25:13  hæc nomina filiorum ejus in vocabulis et generationibus suis. Primogenitus Ismaëlis Nabaioth, deinde Cedar, et Adbeel, et Mabsam,
Gene VulgClem 25:16  Isti sunt filii Ismaëlis : et hæc nomina per castella et oppida eorum, duodecim principes tribuum suarum.
Gene VulgClem 25:17  Et facti sunt anni vitæ Ismaëlis centum triginta septem, deficiensque mortuus est, et appositus ad populum suum.
Gene VulgClem 25:18  Habitavit autem ab Hevila usque Sur, quæ respicit Ægyptum introëuntibus Assyrios ; coram cunctis fratribus suis obiit.
Gene VulgClem 25:19  Hæ quoque sunt generationes Isaac filii Abraham : Abraham genuit Isaac :
Gene VulgClem 25:20  qui cum quadraginta esset annorum, duxit uxorem Rebeccam filiam Bathuelis Syri de Mesopotamia, sororem Laban.
Gene VulgClem 25:21  Deprecatusque est Isaac Dominum pro uxore sua, eo quod esset sterilis : qui exaudivit eum, et dedit conceptum Rebeccæ.
Gene VulgClem 25:22  Sed collidebantur in utero ejus parvuli ; quæ ait : Si sic mihi futurum erat, quid necesse fuit concipere ? perrexitque ut consuleret Dominum.
Gene VulgClem 25:23  Qui respondens ait : Duæ gentes sunt in utero tuo, et duo populi ex ventre tuo dividentur, populusque populum superabit, et major serviet minori.
Gene VulgClem 25:24  Jam tempus pariendi advenerat, et ecce gemini in utero ejus reperti sunt.
Gene VulgClem 25:25  Qui prior egressus est, rufus erat, et totus in morem pellis hispidus : vocatumque est nomen ejus Esau. Protinus alter egrediens, plantam fratris tenebat manu : et idcirco appellavit eum Jacob.
Gene VulgClem 25:26  Sexagenarius erat Isaac quando nati sunt ei parvuli.
Gene VulgClem 25:27  Quibus adultis, factus est Esau vir gnarus venandi, et homo agricola : Jacob autem vir simplex habitabat in tabernaculis.
Gene VulgClem 25:28  Isaac amabat Esau, eo quod de venationibus illius vesceretur : et Rebecca diligebat Jacob.
Gene VulgClem 25:29  Coxit autem Jacob pulmentum : ad quem cum venisset Esau de agro lassus,
Gene VulgClem 25:30  ait : Da mihi de coctione hac rufa, quia oppido lassus sum. Quam ob causam vocatum est nomen ejus Edom.
Gene VulgClem 25:32  Ille respondit : En morior, quid mihi proderunt primogenita ?
Gene VulgClem 25:33  Ait Jacob : Jura ergo mihi. Juravit ei Esau et vendidit primogenita.
Gene VulgClem 25:34  Et sic, accepto pane et lentis edulio, comedit et bibit, et abiit, parvipendens quod primogenita vendidisset.