JOSHUA
Chapter 15
Josh | VulgCont | 15:1 | Igitur sors filiorum Iudæ per cognationes suas ista fuit: A termino Edom, desertum Sin contra Meridiem, et usque ad extremam partem australis plagæ. | |
Josh | VulgCont | 15:2 | Initium eius a summitate maris salsissimi, et a lingua eius, quæ respicit Meridiem. | |
Josh | VulgCont | 15:3 | Egrediturque contra Ascensum Scorpionis, et pertransit in Sina: ascenditque in Cadesbarne, et pervenit in Esron, ascendens ad Addar, et circuiens Carcaa, | |
Josh | VulgCont | 15:4 | atque inde pertransiens in Asemona, et perveniens ad Torrentem Ægypti: eruntque termini eius mare magnum. Hic erit finis meridianæ plagæ. | |
Josh | VulgCont | 15:5 | Ab Oriente vero erit initium, mare salsissimum usque ad extrema Iordanis: et ea quæ respiciunt ad Aquilonem a lingua maris usque ad eundem Iordanis fluvium. | |
Josh | VulgCont | 15:6 | Ascenditque terminus in Beth-hagla, et transit ab Aquilone in Beth Araba: ascendens ad lapidem Boen filii Ruben. | |
Josh | VulgCont | 15:7 | Et tendens usque ad terminos Debera de Valle Achor, contra Aquilonem respiciens Galgala, quæ est ex adverso Ascensionis Adommim, ab australi parte torrentis: transitque aquas, quæ vocantur Fons Solis: et erunt exitus eius ad Fontem Rogel. | |
Josh | VulgCont | 15:8 | Ascenditque per convallem filii Ennom ex latere Iebusæi ad Meridiem, hæc est Ierusalem: et inde se erigens ad verticem montis, qui est contra Geennom ad Occidentem in summitate Vallis Raphaim contra Aquilonem. | |
Josh | VulgCont | 15:9 | Pertransitque a vertice montis usque ad fontem aquæ Nephtoa: et pervenit usque ad vicos montis Ephron: inclinaturque in Baala, quæ est Cariathiarim, id est, urbs silvarum. | |
Josh | VulgCont | 15:10 | Et circuit de Baala contra Occidentem, usque ad montem Seir: transitque iuxta latus montis Iarim ad Aquilonem in Cheslon: et descendit in Bethsames, transitque in Thamna. | |
Josh | VulgCont | 15:11 | Et pervenit contra Aquilonem partis Accaron ex latere: inclinaturque Sechrona, et transit montem Baala: pervenitque in Iebneel, et magni maris contra Occidentem fine concluditur. | |
Josh | VulgCont | 15:13 | Caleb vero filio Iephone dedit partem in medio filiorum Iuda, sicut præceperat ei Dominus: Cariath Arbe patris Enac, ipsa est Hebron. | |
Josh | VulgCont | 15:14 | Delevitque ex ea Caleb tres filios Enac, Sesai et Ahiman et Tholmai de stirpe Enac. | |
Josh | VulgCont | 15:15 | Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quæ prius vocabatur Cariath Sepher, id est, civitas litterarum. | |
Josh | VulgCont | 15:16 | Dixitque Caleb: Qui percusserit Cariath Sepher, et ceperit eam, dabo ei Axam filiam meam uxorem. | |
Josh | VulgCont | 15:17 | Cepitque eam Othoniel filius Cenez frater Caleb iunior: deditque ei Axam filiam suam uxorem. | |
Josh | VulgCont | 15:18 | Quæ, cum pergerent simul, suasa est a viro suo ut peteret a patre suo agrum, suspiravitque ut sedebat in asino. Cui Caleb: Quid habes, inquit? | |
Josh | VulgCont | 15:19 | At illa respondit: Da mihi benedictionem: Terram australem et arentem dedisti mihi, iunge et irriguam. Dedit itaque ei Caleb irriguum superius et inferius. | |
Josh | VulgCont | 15:21 | Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iuda iuxta terminos Edom a Meridie: Cabseel et Eder et Iagur, | |
Josh | VulgCont | 15:36 | et Saraim et Adithaim et Gedera et Gederothaim: urbes quattuordecim, et villæ earum. | |
Josh | VulgCont | 15:47 | Azotus cum vicis et villulis suis. Gaza cum vicis et villulis suis, usque ad torrentem Ægypti, et mare magnum terminus eius. | |
Josh | VulgCont | 15:54 | Athmatha et Cariath Arbe, hæc est Hebron, et Sior: civitates novem, et villæ earum. | |
Josh | VulgCont | 15:60 | Cariathbaal, hæc est Cariathiarim urbs silvarum, et Arebba: civitates duæ, et villæ earum. | |