LUKE
Chapter 24
Luke | Vulgate | 24:1 | una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromata | |
Luke | Vulgate | 24:4 | et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgenti | |
Luke | Vulgate | 24:5 | cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuis | |
Luke | Vulgate | 24:6 | non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea esset | |
Luke | Vulgate | 24:7 | dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgere | |
Luke | Vulgate | 24:10 | erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haec | |
Luke | Vulgate | 24:12 | Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fuerat | |
Luke | Vulgate | 24:13 | et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus | |
Luke | Vulgate | 24:15 | et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illis | |
Luke | Vulgate | 24:17 | et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristes | |
Luke | Vulgate | 24:18 | et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebus | |
Luke | Vulgate | 24:19 | quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populo | |
Luke | Vulgate | 24:20 | et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eum | |
Luke | Vulgate | 24:21 | nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta sunt | |
Luke | Vulgate | 24:22 | sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentum | |
Luke | Vulgate | 24:23 | et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum vivere | |
Luke | Vulgate | 24:24 | et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non viderunt | |
Luke | Vulgate | 24:25 | et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetae | |
Luke | Vulgate | 24:27 | et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erant | |
Luke | Vulgate | 24:29 | et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illis | |
Luke | Vulgate | 24:30 | et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illis | |
Luke | Vulgate | 24:32 | et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturas | |
Luke | Vulgate | 24:33 | et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erant | |
Luke | Vulgate | 24:35 | et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panis | |
Luke | Vulgate | 24:36 | dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timere | |
Luke | Vulgate | 24:39 | videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis habere | |
Luke | Vulgate | 24:41 | adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manducetur | |
Luke | Vulgate | 24:44 | et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de me | |
Luke | Vulgate | 24:46 | et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia | |
Luke | Vulgate | 24:47 | et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolyma | |
Luke | Vulgate | 24:49 | et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex alto | |