LUKE
Chapter 6
Luke | VulgClem | 6:1 | Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus. | |
Luke | VulgClem | 6:2 | Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ? | |
Luke | VulgClem | 6:3 | Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ? | |
Luke | VulgClem | 6:4 | quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ? | |
Luke | VulgClem | 6:6 | Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida. | |
Luke | VulgClem | 6:7 | Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum. | |
Luke | VulgClem | 6:8 | Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit. | |
Luke | VulgClem | 6:9 | Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ? | |
Luke | VulgClem | 6:10 | Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus. | |
Luke | VulgClem | 6:11 | Ipsi autem repleti sunt insipientia, et colloquebantur ad invicem, quidnam facerent Jesu. | |
Luke | VulgClem | 6:12 | Factum est autem in illis diebus, exiit in montem orare, et erat pernoctans in oratione Dei. | |
Luke | VulgClem | 6:13 | Et cum dies factus esset, vocavit discipulos suos : et elegit duodecim ex ipsis (quos et apostolos nominavit) : | |
Luke | VulgClem | 6:14 | Simonem, quem cognominavit Petrum, et Andream fratrem ejus, Jacobum, et Joannem, Philippum, et Bartholomæum, | |
Luke | VulgClem | 6:17 | Et descendens cum illis, stetit in loco campestri, et turba discipulorum ejus, et multitudo copiosa plebis ab omni Judæa, et Jerusalem, et maritima, et Tyri, et Sidonis, | |
Luke | VulgClem | 6:18 | qui venerant ut audirent eum, et sanarentur a languoribus suis. Et qui vexabantur a spiritibus immundis, curabantur. | |
Luke | VulgClem | 6:19 | Et omnis turba quærebat eum tangere : quia virtus de illo exibat, et sanabat omnes. | |
Luke | VulgClem | 6:20 | Et ipse elevatis oculis in discipulis suis, dicebat : Beati pauperes, quia vestrum est regnum Dei. | |
Luke | VulgClem | 6:21 | Beati qui nunc esuritis, quia saturabimini. Beati qui nunc fletis, quia ridebitis. | |
Luke | VulgClem | 6:22 | Beati eritis cum vos oderint homines, et cum separaverint vos, et exprobraverint, et ejicerint nomen vestrum tamquam malum propter Filium hominis. | |
Luke | VulgClem | 6:23 | Gaudete in illa die, et exsultate : ecce enim merces vestra multa est in cælo : secundum hæc enim faciebant prophetis patres eorum. | |
Luke | VulgClem | 6:25 | Væ vobis, qui saturati estis : quia esurietis. Væ vobis, qui ridetis nunc : quia lugebitis et flebitis. | |
Luke | VulgClem | 6:26 | Væ cum benedixerint vobis homines : secundum hæc enim faciebant pseudoprophetis patres eorum. | |
Luke | VulgClem | 6:27 | Sed vobis dico, qui auditis : diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. | |
Luke | VulgClem | 6:29 | Et qui te percutit in maxillam, præbe et alteram. Et ab eo qui aufert tibi vestimentum, etiam tunicam noli prohibere. | |
Luke | VulgClem | 6:32 | Et si diligitis eos qui vos diligunt, quæ vobis est gratia ? nam et peccatores diligentes se diligunt. | |
Luke | VulgClem | 6:33 | Et si benefeceritis his qui vobis benefaciunt, quæ vobis est gratia ? siquidem et peccatores hoc faciunt. | |
Luke | VulgClem | 6:34 | Et si mutuum dederitis his a quibus speratis recipere, quæ gratia est vobis ? nam et peccatores peccatoribus fœnerantur, ut recipiant æqualia. | |
Luke | VulgClem | 6:35 | Verumtamen diligite inimicos vestros : benefacite, et mutuum date, nihil inde sperantes : et erit merces vestra multa, et eritis filii Altissimi, quia ipse benignus est super ingratos et malos. | |
Luke | VulgClem | 6:37 | Nolite judicare, et non judicabimini : nolite condemnare, et non condemnabimini. Dimittite, et dimittemini. | |
Luke | VulgClem | 6:38 | Date, et dabitur vobis : mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinum vestrum. Eadem quippe mensura, qua mensi fueritis, remetietur vobis. | |
Luke | VulgClem | 6:39 | Dicebat autem illis et similitudinem : Numquid potest cæcus cæcum ducere ? nonne ambo in foveam cadunt ? | |
Luke | VulgClem | 6:40 | Non est discipulus super magistrum : perfectus autem omnis erit, si sit sicut magister ejus. | |
Luke | VulgClem | 6:41 | Quid autem vides festucam in oculo fratris tui, trabem autem, quæ in oculo tuo est, non consideras ? | |
Luke | VulgClem | 6:42 | aut quomodo potes dicere fratri tuo : Frater, sine ejiciam festucam de oculo tuo : ipse in oculo tuo trabem non videns ? Hypocrita, ejice primum trabem de oculo tuo : et tunc perspicies ut educas festucam de oculo fratris tui. | |
Luke | VulgClem | 6:43 | Non est enim arbor bona, quæ facit fructus malos : neque arbor mala, faciens fructum bonum. | |
Luke | VulgClem | 6:44 | Unaquæque enim arbor de fructu suo cognoscitur. Neque enim de spinis colligunt ficus : neque de rubo vindemiant uvam. | |
Luke | VulgClem | 6:45 | Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bonum : et malus homo de malo thesauro profert malum. Ex abundantia enim cordis os loquitur. | |
Luke | VulgClem | 6:47 | Omnis qui venit ad me, et audit sermones meos, et facit eos, ostendam vobis cui similis sit : | |
Luke | VulgClem | 6:48 | similis est homini ædificanti domum, qui fodit in altum, et posuit fundamentum super petram : inundatione autem facta, illisum est flumen domui illi, et non potuit eam movere : fundata enim erat super petram. | |