Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
LUKE
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 9
Luke Vulgate 9:1  convocatis autem duodecim apostolis dedit illis virtutem et potestatem super omnia daemonia et ut languores curarent
Luke Vulgate 9:2  et misit illos praedicare regnum Dei et sanare infirmos
Luke Vulgate 9:3  et ait ad illos nihil tuleritis in via neque virgam neque peram neque panem neque pecuniam neque duas tunicas habeatis
Luke Vulgate 9:4  et in quamcumque domum intraveritis ibi manete et inde ne exeatis
Luke Vulgate 9:5  et quicumque non receperint vos exeuntes de civitate illa etiam pulverem pedum vestrorum excutite in testimonium supra illos
Luke Vulgate 9:6  egressi autem circumibant per castella evangelizantes et curantes ubique
Luke Vulgate 9:7  audivit autem Herodes tetrarcha omnia quae fiebant ab eo et haesitabat eo quod diceretur
Luke Vulgate 9:8  a quibusdam quia Iohannes surrexit a mortuis a quibusdam vero quia Helias apparuit ab aliis autem quia propheta unus de antiquis surrexit
Luke Vulgate 9:9  et ait Herodes Iohannem ego decollavi quis autem est iste de quo audio ego talia et quaerebat videre eum
Luke Vulgate 9:10  et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida
Luke Vulgate 9:11  quod cum cognovissent turbae secutae sunt illum et excepit illos et loquebatur illis de regno Dei et eos qui cura indigebant sanabat
Luke Vulgate 9:12  dies autem coeperat declinare et accedentes duodecim dixerunt illi dimitte turbas ut euntes in castella villasque quae circa sunt devertant et inveniant escas quia hic in loco deserto sumus
Luke Vulgate 9:13  ait autem ad illos vos date illis manducare at illi dixerunt non sunt nobis plus quam quinque panes et duo pisces nisi forte nos eamus et emamus in omnem hanc turbam escas
Luke Vulgate 9:14  erant autem fere viri quinque milia ait autem ad discipulos suos facite illos discumbere per convivia quinquagenos
Luke Vulgate 9:16  acceptis autem quinque panibus et duobus piscibus respexit in caelum et benedixit illis et fregit et distribuit discipulis suis ut ponerent ante turbas
Luke Vulgate 9:17  et manducaverunt omnes et saturati sunt et sublatum est quod superfuit illis fragmentorum cofini duodecim
Luke Vulgate 9:18  et factum est cum solus esset orans erant cum illo et discipuli et interrogavit illos dicens quem me dicunt esse turbae
Luke Vulgate 9:19  at illi responderunt et dixerunt Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii quia propheta unus de prioribus surrexit
Luke Vulgate 9:20  dixit autem illis vos autem quem me esse dicitis respondens Simon Petrus dixit Christum Dei
Luke Vulgate 9:21  at ille increpans illos praecepit ne cui dicerent hoc
Luke Vulgate 9:22  dicens quia oportet Filium hominis multa pati et reprobari a senioribus et principibus sacerdotum et scribis et occidi et tertia die resurgere
Luke Vulgate 9:23  dicebat autem ad omnes si quis vult post me venire abneget se ipsum et tollat crucem suam cotidie et sequatur me
Luke Vulgate 9:24  qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet illam nam qui perdiderit animam suam propter me salvam faciet illam
Luke Vulgate 9:25  quid enim proficit homo si lucretur universum mundum se autem ipsum perdat et detrimentum sui faciat
Luke Vulgate 9:26  nam qui me erubuerit et meos sermones hunc Filius hominis erubescet cum venerit in maiestate sua et Patris et sanctorum angelorum
Luke Vulgate 9:27  dico autem vobis vere sunt aliqui hic stantes qui non gustabunt mortem donec videant regnum Dei
Luke Vulgate 9:28  factum est autem post haec verba fere dies octo et adsumpsit Petrum et Iohannem et Iacobum et ascendit in montem ut oraret
Luke Vulgate 9:29  et factum est dum oraret species vultus eius altera et vestitus eius albus refulgens
Luke Vulgate 9:30  et ecce duo viri loquebantur cum illo erant autem Moses et Helias
Luke Vulgate 9:31  visi in maiestate et dicebant excessum eius quem conpleturus erat in Hierusalem
Luke Vulgate 9:32  Petrus vero et qui cum illo gravati erant somno et evigilantes viderunt maiestatem eius et duos viros qui stabant cum illo
Luke Vulgate 9:33  et factum est cum discederent ab illo ait Petrus ad Iesum praeceptor bonum est nos hic esse et faciamus tria tabernacula unum tibi et unum Mosi et unum Heliae nesciens quid diceret
Luke Vulgate 9:34  haec autem illo loquente facta est nubes et obumbravit eos et timuerunt intrantibus illis in nubem
Luke Vulgate 9:35  et vox facta est de nube dicens hic est Filius meus electus ipsum audite
Luke Vulgate 9:36  et dum fieret vox inventus est Iesus solus et ipsi tacuerunt et nemini dixerunt in illis diebus quicquam ex his quae viderant
Luke Vulgate 9:37  factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa
Luke Vulgate 9:38  et ecce vir de turba exclamavit dicens magister obsecro te respice in filium meum quia unicus est mihi
Luke Vulgate 9:39  et ecce spiritus adprehendit illum et subito clamat et elidit et dissipat eum cum spuma et vix discedit dilanians eum
Luke Vulgate 9:40  et rogavi discipulos tuos ut eicerent illum et non potuerunt
Luke Vulgate 9:41  respondens autem Iesus dixit o generatio infidelis et perversa usquequo ero apud vos et patiar vos adduc huc filium tuum
Luke Vulgate 9:42  et cum accederet elisit illum daemonium et dissipavit
Luke Vulgate 9:43  et increpavit Iesus spiritum inmundum et sanavit puerum et reddidit illum patri eius
Luke Vulgate 9:44  stupebant autem omnes in magnitudine Dei omnibusque mirantibus in omnibus quae faciebat dixit ad discipulos suos ponite vos in cordibus vestris sermones istos Filius enim hominis futurum est ut tradatur in manus hominum
Luke Vulgate 9:45  at illi ignorabant verbum istud et erat velatum ante eos ut non sentirent illud et timebant interrogare eum de hoc verbo
Luke Vulgate 9:46  intravit autem cogitatio in eos quis eorum maior esset
Luke Vulgate 9:47  at Iesus videns cogitationes cordis illorum adprehendens puerum statuit eum secus se
Luke Vulgate 9:48  et ait illis quicumque susceperit puerum istum in nomine meo me recipit et quicumque me recipit recipit eum qui me misit nam qui minor est inter omnes vos hic maior est
Luke Vulgate 9:49  respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum
Luke Vulgate 9:50  et ait ad illum Iesus nolite prohibere qui enim non est adversum vos pro vobis est
Luke Vulgate 9:51  factum est autem dum conplerentur dies adsumptionis eius et ipse faciem suam firmavit ut iret Hierusalem
Luke Vulgate 9:52  et misit nuntios ante conspectum suum et euntes intraverunt in civitatem Samaritanorum ut pararent illi
Luke Vulgate 9:53  et non receperunt eum quia facies eius erat euntis Hierusalem
Luke Vulgate 9:54  cum vidissent autem discipuli eius Iacobus et Iohannes dixerunt Domine vis dicimus ut ignis descendat de caelo et consumat illos
Luke Vulgate 9:57  factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris
Luke Vulgate 9:58  et ait illi Iesus vulpes foveas habent et volucres caeli nidos Filius autem hominis non habet ubi caput reclinet
Luke Vulgate 9:59  ait autem ad alterum sequere me ille autem dixit Domine permitte mihi primum ire sepelire patrem meum
Luke Vulgate 9:60  dixitque ei Iesus sine ut mortui sepeliant mortuos suos tu autem vade adnuntia regnum Dei
Luke Vulgate 9:61  et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt
Luke Vulgate 9:62  ait ad illum Iesus nemo mittens manum suam in aratrum et aspiciens retro aptus est regno Dei