Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
DEUTERONOMY
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 28
Deut VulgSist 28:1  Si autem audieris vocem Domini Dei tui, ut facias atque custodias omnia mandata eius, quae ego praecipio tibi hodie, faciet te Dominus Deus tuus excelsiorem cunctis gentibus, quae versantur in terra.
Deut VulgSist 28:2  Venientque super te universae benedictiones istae, et apprehendent te: si tamen praecepta eius audieris.
Deut VulgSist 28:3  Benedictus tu in civitate, et benedictus in agro.
Deut VulgSist 28:4  Benedictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, fructusque iumentorum tuorum, greges armentorum tuorum, et caulae ovium tuarum.
Deut VulgSist 28:5  Benedicta horrea tua, et benedictae reliquiae tuae.
Deut VulgSist 28:7  Dabit Dominus inimicos tuos, qui consurgunt adversum te, corruentes in conspectu tuo: per unam viam venient contra te, et per septem fugient a facie tua.
Deut VulgSist 28:8  Emittet Dominus benedictionem super cellaria tua, et super omnia opera manuum tuarum: benedicetque tibi in terra, quam acceperis.
Deut VulgSist 28:9  Suscitabit te Dominus sibi in populum sanctum, sicut iuravit tibi: si custodieris mandata Domini Dei tui, et ambulaveris in viis eius.
Deut VulgSist 28:10  Videbuntque omnes terrarum populi quod nomen Domini invocatum sit super te, et timebunt te.
Deut VulgSist 28:11  Abundare te faciet Dominus omnibus bonis, fructu uteri tui, et fructu iumentorum tuorum, fructu terrae tuae, quam iuravit Dominus patribus tuis ut daret tibi.
Deut VulgSist 28:12  Aperiet Dominus thesaurum suum optimum, caelum, ut tribuat pluviam terrae tuae in tempore suo: benedicetque cunctis operibus manuum tuarum. Et foenerabis gentibus multis, et ipse a nullo foenus accipies.
Deut VulgSist 28:13  Constituet te Dominus in caput, et non in caudam: et eris semper supra, et non subter: si tamen audieris mandata Domini Dei tui quae ego praecipio tibi hodie, et custodieris et feceris,
Deut VulgSist 28:14  ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos.
Deut VulgSist 28:15  Quod si audire nolueris vocem Domini Dei tui, ut custodias, et facias omnia mandata eius et ceremonias, quas ego praecipio tibi hodie, venient super te omnes maledictiones istae, et apprehendent te.
Deut VulgSist 28:17  Maledictum horreum tuum, et maledictae reliquiae tuae.
Deut VulgSist 28:18  Maledictus fructus ventris tui, et fructus terrae tuae, armenta boum tuorum, et greges ovium tuarum.
Deut VulgSist 28:19  Maledictus eris ingrediens, et maledictus egrediens.
Deut VulgSist 28:20  Mittet Dominus super te famem et esuriem, et increpationem in omnia opera tua, quae tu facies: donec conterat te, et perdat velociter, propter adinventiones tuas pessimas in quibus reliquisti me.
Deut VulgSist 28:21  Adiungat tibi Dominus pestilentiam, donec consumat te de terra, ad quam ingredieris possidendam.
Deut VulgSist 28:22  Percutiat te Dominus egestate, febri et frigore, ardore et aestu, et aere corrupto ac rubigine, et persequatur donec pereas.
Deut VulgSist 28:23  Sit caelum, quod supra te est, aeneum: et terra, quam calcas, ferrea.
Deut VulgSist 28:24  Det Dominus imbrem terrae tuae pulverem, et de caelo descendat super te cinis, donec conteraris.
Deut VulgSist 28:25  Tradat te Dominus corruentem ante hostes tuos. per unam viam egrediaris contra eos, et per septem fugias, et dispergaris per omnia regna terrae.
Deut VulgSist 28:26  sitque cadaver tuum in escam cunctis volatilibus caeli, et bestiis terrae, et non sit qui abigat.
Deut VulgSist 28:27  Percutiat te Dominus ulcere Aegypti, et partem corporis, per quam stercora egeruntur, scabie quoque et prurigine: ita ut curari nequeas.
Deut VulgSist 28:28  Percutiat te Dominus amentia et caecitate ac furore mentis,
Deut VulgSist 28:29  et palpes in meridie sicut palpare solet caecus in tenebris, et non dirigas vias tuas. Omnique tempore calumniam sustineas, et opprimaris violentia, nec habeas qui liberet te.
Deut VulgSist 28:30  Uxorem accipias, et alius dormiat cum ea. Domum aedifices, et non habites in ea. Plantes vineam, et non vindemies eam.
Deut VulgSist 28:31  Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Asinus tuus rapiatur in conspectu tuo, et non reddatur tibi. Oves tuae dentur inimicis tuis, et non sit qui te adiuvet.
Deut VulgSist 28:32  Filii tui et filiae tuae tradantur alteri populo, videntibus oculis tuis, et deficientibus ad conspectum eorum tota die, et non sit fortitudo in manu tua.
Deut VulgSist 28:33  Fructus terrae tuae, et omnes labores tuos comedat populus, quem ignoras: et sis semper calumniam sustinens, et oppressus cunctis diebus,
Deut VulgSist 28:34  et stupens ad terrorem eorum quae videbunt oculi tui.
Deut VulgSist 28:35  Percutiat te Dominus ulcere pessimo in genibus et in suris, sanarique non possis a planta pedis usque ad verticem tuum.
Deut VulgSist 28:36  Ducet te Dominus, et regem tuum, quem constitueris super te, in gentem, quam ignoras tu et patres tui: et servies ibi diis alienis, ligno et lapidi.
Deut VulgSist 28:37  Et eris perditus in proverbium ac fabulam omnibus populis, ad quos te introduxerit Dominus.
Deut VulgSist 28:38  Sementem multam iacies in terram, et modicum congregabis: quia locustae devorabunt omnia.
Deut VulgSist 28:39  Vineam plantabis, et fodies: et vinum non bibes, nec colliges ex ea quippiam: quoniam vastabitur vermibus.
Deut VulgSist 28:40  Olivas habebis in omnibus terminis tuis, et non ungeris oleo: quia defluent, et deperibunt.
Deut VulgSist 28:41  Filios generabis et filias, et non frueris eis: quoniam ducentur in captivitatem.
Deut VulgSist 28:42  Omnes arbores tuas et fruges terrae tuae rubigo consumet.
Deut VulgSist 28:43  Advena, qui tecum versatur in terra, ascendet super te, eritque sublimior: tu autem descendes, et eris inferior.
Deut VulgSist 28:44  Ipse foenerabit tibi, et tu non foenerabis ei. Ipse erit in caput, et tu eris in caudam.
Deut VulgSist 28:45  Et venient super te omnes maledictiones istae, et persequentes apprehendent te, donec intereas: quia non audisti vocem Domini Dei tui, nec servasti mandata eius et ceremonias, quas praecepit tibi.
Deut VulgSist 28:46  Et erunt in te signa atque prodigia, et in semine tuo usque in sempiternum:
Deut VulgSist 28:47  eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio, cordisque laetitia, propter rerum omnium abundantiam:
Deut VulgSist 28:48  servies inimico tuo, quem immittet tibi Dominus, in fame, et siti, et nuditate, et omni penuria: et ponet iugum ferreum super cervicem tuam, donec te conterat.
Deut VulgSist 28:49  Adducet Dominus super te Gentem de longinquo, et de extremis terrae finibus in similitudinem aquilae volantis cum impetu: cuius linguam intelligere non possis:
Deut VulgSist 28:50  Gentem procacissimam, quae non deferat seni, nec misereatur parvuli,
Deut VulgSist 28:51  et devoret fructum iumentorum tuorum, ac fruges Terrae tuae: donec intereas, et non relinquat tibi triticum, vinum, et oleum, armenta boum, et greges ovium: donec te disperdat,
Deut VulgSist 28:52  et conterat in cunctis urbibus tuis, et destruantur muri tui firmi atque sublimes, in quibus habebas fiduciam in omni Terra tua. Obsideberis intra portas tuas in omni Terra tua, quam dabit tibi Dominus Deus tuus:
Deut VulgSist 28:53  et comedes fructum uteri tui, et carnes filiorum tuorum et filiarum tuarum, quas dederit tibi Dominus Deus tuus, in angustia et vastitate qua opprimet te hostis tuus.
Deut VulgSist 28:54  Homo delicatus in te, et luxuriosus valde, invidebit fratri suo, et uxori, quae cubat in sinu suo,
Deut VulgSist 28:55  ne det eis de carnibus filiorum suorum, quas comedet: eo quod nihil aliud habeat in obsidione et penuria, qua vastaverint te inimici tui intra omnes portas tuas.
Deut VulgSist 28:56  Tenera mulier et delicata, quae super terram ingredi non valebat, nec pedis vestigium figere propter mollitiem et teneritudinem nimiam, invidebit viro suo, qui cubat in sinu eius, super filii et filiae carnibus,
Deut VulgSist 28:57  et illuvie secundinarum, quae egrediuntur de medio feminum eius, et super liberis qui eadem hora nati sunt. comedent enim eos clam propter rerum omnium penuriam in obsidione et vastitate, qua opprimet te inimicus tuus intra portas tuas.
Deut VulgSist 28:58  Nisi custodieris, et feceris omnia verba legis huius, quae scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen eius gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:
Deut VulgSist 28:59  augebit Dominus plagas tuas, et plagas seminis tui, plagas magnas et perseverantes, infirmitates pessimas et perpetuas.
Deut VulgSist 28:60  et convertet in te omnes afflictiones Aegypti, quas timuisti, et adhaerebunt tibi:
Deut VulgSist 28:61  Insuper et universos languores, et plagas, quae non sunt scriptae in volumine legis huius, inducet Dominus super te, donec te conterat:
Deut VulgSist 28:62  et remanebitis pauci numero, qui prius eratis sicut astra caeli prae multitudine, quoniam non audisti vocem Domini Dei tui.
Deut VulgSist 28:63  Et sicut ante laetatus est Dominus super vos, bene vobis faciens, vosque multiplicans: sic laetabitur disperdens vos atque subvertens, ut auferamini de Terra, ad quam ingredieris possidendam.
Deut VulgSist 28:64  Disperget te Dominus in omnes populos a summitate terrae usque ad terminos eius: et servies ibi diis alienis, quos et tu ignoras et patres tui, lignis et lapidibus.
Deut VulgSist 28:65  In gentibus quoque illis non quiesces, neque erit requies vestigio pedis tui. Dabit enim tibi Dominus ibi cor pavidum, et deficientes oculos, et animam consumptam moerore:
Deut VulgSist 28:66  Et erit vita tua quasi pendens ante te. Timebis nocte et die, et non credes vitae tuae.
Deut VulgSist 28:67  Mane dices: Quis mihi det vesperum? et vespere: Quis mihi det mane? propter cordis tui formidinem, qua terreberis, et propter ea, quae tuis videbis oculis.
Deut VulgSist 28:68  Reducet te Dominus classibus in Aegyptum per viam, de qua dixit tibi ut eam amplius non videres. Ibi venderis inimicis tuis in servos et ancillas, et non erit qui emat.