I MACCABEES
Chapter 3
I Ma | VulgHetz | 3:2 | et adiuvabant eum omnes fratres eius: et universi, qui se coniunxerant patri eius, et præliabantur prælium Israel cum lætitia. | |
I Ma | VulgHetz | 3:3 | Et dilatavit gloriam populo suo, et induit se loricam sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in præliis, et protegebat castra gladio suo. | |
I Ma | VulgHetz | 3:4 | Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. | |
I Ma | VulgHetz | 3:5 | Et persecutus est iniquos perscrutans eos: et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis: | |
I Ma | VulgHetz | 3:6 | et repulsi sunt inimici eius præ timore eius, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt: et directa est salus in manu eius. | |
I Ma | VulgHetz | 3:7 | Et exacerbabat reges multos, et lætificabat Iacob in operibus suis, et in sæculum memoria eius in benedictione. | |
I Ma | VulgHetz | 3:8 | Et perambulavit civitates Iuda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israel. | |
I Ma | VulgHetz | 3:10 | Et congregavit Apollonius Gentes, et a Samaria virtutem multam et magnam ad bellandum contra Israel. | |
I Ma | VulgHetz | 3:11 | Et cognovit Iudas, et exiit obviam illi: et percussit, et occidit illum: et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt. | |
I Ma | VulgHetz | 3:12 | et accepit spolia eorum: et gladium Apollonii abstulit Iudas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. | |
I Ma | VulgHetz | 3:13 | Et audivit Seron princeps exercitus Syriæ, quod congregavit Iudas congregationem fidelium, et ecclesiam secum, | |
I Ma | VulgHetz | 3:14 | et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Iudam, et eos, qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. | |
I Ma | VulgHetz | 3:15 | Et præparavit se: et ascenderunt cum eo castra impiorum fortes auxiliarii ut facerent vindictam in filios Israel. | |
I Ma | VulgHetz | 3:17 | Ut autem viderunt exercitum venientem sibi obviam, dixerunt Iudæ: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus ieiunio hodie? | |
I Ma | VulgHetz | 3:18 | Et ait Iudas: Facile est concludi multos in manus paucorum: et non est differentia in conspectu Dei cæli liberare in multis, et in paucis: | |
I Ma | VulgHetz | 3:20 | Ipsi veniunt ad nos in multitudine contumaci, et superbia ut disperdant nos, et uxores nostras, et filios nostros, et ut spolient nos: | |
I Ma | VulgHetz | 3:23 | Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito: et contritus est Seron, et exercitus eius in conspectu ipsius: | |
I Ma | VulgHetz | 3:24 | et persecutus est eum in descensu Bethoron usque in campum, et ceciderunt ex eis octingenti viri, reliqui autem fugerunt in terram Philisthiim. | |
I Ma | VulgHetz | 3:25 | Et cecidit timor Iudæ, ac fratrum eius, et formido super omnes gentes in circuitu eorum. | |
I Ma | VulgHetz | 3:27 | Ut audivit autem rex Antiochus sermones istos, iratus est animo: et misit, et congregavit exercitum universi regni sui, castra fortia valde: | |
I Ma | VulgHetz | 3:28 | et aperuit ærarium suum, et dedit stipendia exercitui in annum: et mandavit illis ut essent parati ad omnia. | |
I Ma | VulgHetz | 3:29 | Et vidit quod defecit pecunia de thesauris suis, et tributa regionis modica propter dissensionem, et plagam, quam fecit in terra, ut tolleret legitima, quæ erant a primis diebus: | |
I Ma | VulgHetz | 3:30 | et timuit ne non haberet ut semel et bis, in sumptus et donaria, quæ dederat ante larga manu: et abundaverat super reges, qui ante eum fuerant. | |
I Ma | VulgHetz | 3:31 | Et consternatus erat animo valde, et cogitavit ire in Persidem, et accipere tributa regionum, et congregare argentum multum. | |
I Ma | VulgHetz | 3:32 | Et reliquit Lysiam hominem nobilem de genere regali, super negotia regia, a flumine Euphrate usque ad flumen Ægypti: | |
I Ma | VulgHetz | 3:34 | Et tradidit ei medium exercitum, et elephantos: et mandavit ei de omnibus, quæ volebat, et de inhabitantibus Iudæam, et Ierusalem: | |
I Ma | VulgHetz | 3:35 | et ut mitteret ad eos exercitum ad conterendam, et extirpandam virtutem Israel, et reliquias Ierusalem, et auferendam memoriam eorum de loco: | |
I Ma | VulgHetz | 3:36 | et ut constitueret habitatores filios alienigenas in omnibus finibus eorum, et sorte distribueret terram eorum. | |
I Ma | VulgHetz | 3:37 | Et rex assumpsit partem exercitus residui, et exivit ab Antiochia civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo: et transfretavit Euphraten flumen, et perambulabat superiores regiones. | |
I Ma | VulgHetz | 3:38 | Et elegit Lysias Ptolemæum filium Dorymini, et Nicanorem, et Gorgiam, viros potentes ex amicis regis: | |
I Ma | VulgHetz | 3:39 | et misit cum eis quadraginta millia virorum, et septem millia equitum ut venirent in terram Iuda, et disperderent eam secundum verbum regis. | |
I Ma | VulgHetz | 3:40 | Et processerunt cum universa virtute sua, et venerunt, et applicuerunt Emmaum in terra campestri. | |
I Ma | VulgHetz | 3:41 | Et audierunt mercatores regionum nomen eorum: et acceperunt argentum, et aurum multum valde, et pueros: et venerunt in castra ut acciperent filios Israel in servos, et additi sunt ad eos exercitus Syriæ, et terræ alienigenarum. | |
I Ma | VulgHetz | 3:42 | Et vidit Iudas, et fratres eius, quia multiplicata sunt mala, et exercitus applicabant ad fines eorum: et cognoverunt verba regis, quæ mandavit populo facere in interitum, et consummationem: | |
I Ma | VulgHetz | 3:43 | et dixerunt unusquisque ad proximum suum: Erigamus deiectionem populi nostri, et pugnemus pro populo nostro, et sanctis nostris. | |
I Ma | VulgHetz | 3:44 | Et congregatus est conventus ut essent parati in prælium: et ut orarent, et peterent misericordiam, et miserationes. | |
I Ma | VulgHetz | 3:45 | Et Ierusalem non habitabatur, sed erat sicut desertum: non erat qui ingrederetur et egrederetur de natis eius: et sanctum conculcabatur: et filii alienigenarum erant in arce, ibi erat habitatio Gentium: et ablata est voluptas a Iacob, et defecit ibi tibia, et cithara. | |
I Ma | VulgHetz | 3:46 | Et congregati sunt, et venerunt in Maspha contra Ierusalem: quia locus orationis erat in Maspha ante in Israel. | |
I Ma | VulgHetz | 3:47 | Et ieiunaverunt illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo: et disciderunt vestimenta sua: | |
I Ma | VulgHetz | 3:48 | et expanderunt libros legis, de quibus scrutabantur Gentes similitudinem simulacrorum suorum: | |
I Ma | VulgHetz | 3:49 | et attulerunt ornamenta sacerdotalia, et primitias, et decimas: et suscitaverunt Nazaræos, qui impleverant dies: | |
I Ma | VulgHetz | 3:50 | et clamaverunt voce magna in cælum, dicentes: Quid faciemus istis, et quo eos ducemus? | |
I Ma | VulgHetz | 3:51 | et sancta tua conculcata sunt, et contaminata sunt, et sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem. | |
I Ma | VulgHetz | 3:52 | et ecce Nationes convenerunt adversum nos ut nos disperdant: tu scis quæ cogitant in nos. | |
I Ma | VulgHetz | 3:55 | Et post hæc constituit Iudas duces populi, tribunos, et centuriones, et pentacontarchos, et decuriones. | |
I Ma | VulgHetz | 3:56 | Et dixit his, qui ædificabant domos, et sponsabant uxores, et plantabant vineas, et formidolosis, ut redirent unusquisque in domum suam secundum legem. | |
I Ma | VulgHetz | 3:58 | Et ait Iudas: Accingimini, et estote filii potentes, et estote parati in mane, ut pugnetis adversus Nationes has, quæ convenerunt adversus nos disperdere nos, et sancta nostra: | |
I Ma | VulgHetz | 3:59 | quoniam melius est nos mori in bello, quam videre mala gentis nostræ, et sanctorum. | |