MATTHEW
Chapter 12
Matt | VulgClem | 12:1 | In illo tempore abiit Jesus per sata sabbato : discipuli autem ejus esurientes cœperunt vellere spicas, et manducare. | |
Matt | VulgClem | 12:2 | Pharisæi autem videntes, dixerunt ei : Ecce discipuli tui faciunt quod non licet facere sabbatis. | |
Matt | VulgClem | 12:3 | At ille dixit eis : Non legistis quid fecerit David, quando esuriit, et qui cum eo erant : | |
Matt | VulgClem | 12:4 | quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis comedit, quos non licebat ei edere, neque his qui cum eo erant, nisi solis sacerdotibus ? | |
Matt | VulgClem | 12:5 | aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant, et sine crimine sunt ? | |
Matt | VulgClem | 12:7 | Si autem sciretis, quid est : Misericordiam volo, et non sacrificium : numquam condemnassetis innocentes : | |
Matt | VulgClem | 12:10 | Et ecce homo manum habens aridam, et interrogabant eum, dicentes : Si licet sabbatis curare ? ut accusarent eum. | |
Matt | VulgClem | 12:11 | Ipse autem dixit illis : Quis erit ex vobis homo, qui habeat ovem unam, et si ceciderit hæc sabbatis in foveam, nonne tenebit et levabit eam ? | |
Matt | VulgClem | 12:13 | Tunc ait homini : Extende manum tuam. Et extendit, et restituta est sanitati sicut altera. | |
Matt | VulgClem | 12:14 | Exeuntes autem pharisæi, consilium faciebant adversus eum, quomodo perderent eum. | |
Matt | VulgClem | 12:15 | Jesus autem sciens recessit inde : et secuti sunt eum multi, et curavit eos omnes : | |
Matt | VulgClem | 12:18 | Ecce puer meus, quem elegi, dilectus meus, in quo bene complacuit animæ meæ. Ponam spiritum meum super eum, et judicium gentibus nuntiabit. | |
Matt | VulgClem | 12:20 | arundinem quassatam non confringet, et linum fumigans non extinguet, donec ejiciat ad victoriam judicium : | |
Matt | VulgClem | 12:22 | Tunc oblatus est ei dæmonium habens, cæcus, et mutus, et curavit eum ita ut loqueretur, et videret. | |
Matt | VulgClem | 12:24 | Pharisæi autem audientes, dixerunt : Hic non ejicit dæmones nisi in Beelzebub principe dæmoniorum. | |
Matt | VulgClem | 12:25 | Jesus autem sciens cogitationes eorum, dixit eis : Omne regnum divisum contra se desolabitur : et omnis civitas vel domus divisa contra se, non stabit. | |
Matt | VulgClem | 12:26 | Et si Satanas Satanam ejicit, adversus se divisus est : quomodo ergo stabit regnum ejus ? | |
Matt | VulgClem | 12:27 | Et si ego in Beelzebub ejicio dæmones, filii vestri in quo ejiciunt ? ideo ipsi judices vestri erunt. | |
Matt | VulgClem | 12:29 | Aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem ? et tunc domum illius diripiet. | |
Matt | VulgClem | 12:31 | Ideo dico vobis : Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus autem blasphemia non remittetur. | |
Matt | VulgClem | 12:32 | Et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur ei : qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum, non remittetur ei, neque in hoc sæculo, neque in futuro. | |
Matt | VulgClem | 12:33 | Aut facite arborem bonam, et fructum ejus bonum : aut facite arborem malam, et fructum ejus malum : siquidem ex fructu arbor agnoscitur. | |
Matt | VulgClem | 12:34 | Progenies viperarum, quomodo potestis bona loqui, cum sitis mali ? ex abundantia enim cordis os loquitur. | |
Matt | VulgClem | 12:35 | Bonus homo de bono thesauro profert bona : et malus homo de malo thesauro profert mala. | |
Matt | VulgClem | 12:36 | Dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum, quod locuti fuerint homines, reddent rationem de eo in die judicii. | |
Matt | VulgClem | 12:38 | Tunc responderunt ei quidam de scribis et pharisæis, dicentes : Magister, volumus a te signum videre. | |
Matt | VulgClem | 12:39 | Qui respondens ait illis : Generatio mala et adultera signum quærit : et signum non dabitur ei, nisi signum Jonæ prophetæ. | |
Matt | VulgClem | 12:40 | Sicut enim fuit Jonas in ventre ceti tribus diebus, et tribus noctibus, sic erit Filius hominis in corde terræ tribus diebus et tribus noctibus. | |
Matt | VulgClem | 12:41 | Viri Ninivitæ surgent in judicio cum generatione ista, et condemnabunt eam : quia pœnitentiam egerunt in prædicatione Jonæ, et ecce plus quam Jonas hic. | |
Matt | VulgClem | 12:42 | Regina austri surget in judicio cum generatione ista, et condemnabit eam : quia venit a finibus terræ audire sapientiam Salomonis, et ecce plus quam Salomon hic. | |
Matt | VulgClem | 12:43 | Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quærens requiem, et non invenit. | |
Matt | VulgClem | 12:44 | Tunc dicit : Revertar in domum meam, unde exivi. Et veniens invenit eam vacantem, scopis mundatam, et ornatam. | |
Matt | VulgClem | 12:45 | Tunc vadit, et assumit septem alios spiritus secum nequiores se, et intrantes habitant ibi : et fiunt novissima hominis illius pejora prioribus. Sic erit et generationi huic pessimæ. | |
Matt | VulgClem | 12:46 | Adhuc eo loquente ad turbas, ecce mater ejus et fratres stabant foris, quærentes loqui ei. | |
Matt | VulgClem | 12:47 | Dixit autem ei quidam : Ecce mater tua, et fratres tui foris stant quærentes te. | |
Matt | VulgClem | 12:48 | At ipse respondens dicenti sibi, ait : Quæ est mater mea, et qui sunt fratres mei ? | |