I CHRONICLES
Chapter 2
I Ch | VulgSist | 2:3 | Filii Iuda: Her, Onan, et Sela. hi tres nati sunt ei de filia Suae Chananitidis. Fuit autem Her primogenitus Iuda, malus coram Domino, et occidit eum. | |
I Ch | VulgSist | 2:4 | Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara. omnes ergo filii Iuda, quinque. | |
I Ch | VulgSist | 2:6 | Filii quoque Zarae: Zamri, et Ethan, et Eman, Chalchal quoque, et Darda, simul quinque. | |
I Ch | VulgSist | 2:10 | Porro Ram genuit Aminadab. Aminadab autem genuit Nahasson, principem filiorum Iuda. | |
I Ch | VulgSist | 2:16 | quorum sorores fuerunt Sarvia, et Abigail. Filii Sarviae: Abisai, Ioab, et Asael, tres. | |
I Ch | VulgSist | 2:18 | Caleb vero filius Hesron accepit uxorem nomine Azuba, de qua genuit Ierioth: fueruntque filii eius Iaser, et Sobab, et Ardon. | |
I Ch | VulgSist | 2:19 | Cumque mortua fuisset Azuba, accepit uxorem Caleb, Ephratha: quae peperit ei Hur. | |
I Ch | VulgSist | 2:21 | Post haec ingressus est Hesron ad filiam Machir patris Galaad, et accepit eam cum esset annorum sexaginta: quae peperit ei Segub. | |
I Ch | VulgSist | 2:23 | Cepitque Gessur, et Aram oppida Iair, et Canath, et viculos eius sexaginta civitatum. omnes isti, filii Machir patris Galaad. | |
I Ch | VulgSist | 2:24 | Cum autem mortuus esset Hesron, ingressus est Caleb ad Ephratha. Habuit quoque Hesron uxorem Abia, quae peperit ei Assur patrem Thecuae. | |
I Ch | VulgSist | 2:25 | Nati sunt autem filii Ierameel primogeniti Hesron, Ram primogenitus eius, et Buna, et Aram, et Asom, et Achia. | |
I Ch | VulgSist | 2:30 | Filii autem Nadab fuerunt Saled, et Apphaim. Mortuus est autem Saled absque liberis. | |
I Ch | VulgSist | 2:32 | Filii autem Iada fratris Semei: Iether, et Ionathan. Sed et Iether mortuus est absque liberis. | |
I Ch | VulgSist | 2:42 | Filii autem Caleb fratris Ierameel: Mesa primogenitus eius, ipse est pater Ziph: et filii Maresa patris Hebron. | |
I Ch | VulgSist | 2:46 | Epha autem concubina Caleb peperit Haran, et Mosa, et Gezez. Porro Haran genuit Gezez. | |
I Ch | VulgSist | 2:49 | Genuit autem Saaph pater Madmena, Sue patrem Machbena, et patrem Gabaa. Filia vero Caleb, fuit Achsa. | |
I Ch | VulgSist | 2:52 | Fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim, Qui videbat dimidium requietionum. | |
I Ch | VulgSist | 2:53 | Et de cognatione Cariathiarim, Iethrei, et Aphuthei, et Semathei, et Maserei. Ex his egressi sunt Saraitae, et Esthaolitae. | |
I Ch | VulgSist | 2:54 | Filii Salma, Bethlehem, et Netophathi, Coronae domus Ioab, et Dimidium requietionis Sarai. | |