Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CHRONICLES
Prev Up Next
Chapter 2
I Ch Vulgate 2:1  filii autem Israhel Ruben Symeon Levi Iuda Isachar et Zabulon
I Ch Vulgate 2:3  filii Iuda Her Aunan Sela tres nati sunt ei de filia Sue Chananitidis fuit autem Her primogenitus Iuda malus coram Domino et occidit eum
I Ch Vulgate 2:4  Thamar autem nurus eius peperit ei Phares et Zara omnes ergo filii Iuda quinque
I Ch Vulgate 2:6  filii quoque Zarae Zamri et Ethan et Eman Chalchal quoque et Darda simul quinque
I Ch Vulgate 2:7  filii Carmi Achar qui turbavit Israhel et peccavit in furto anathematis
I Ch Vulgate 2:9  filii autem Esrom qui nati sunt ei Ieremahel et Ram et Chalubi
I Ch Vulgate 2:10  porro Ram genuit Aminadab Aminadab autem genuit Naasson principem filiorum Iuda
I Ch Vulgate 2:11  Naasson quoque genuit Salma de quo ortus est Boez
I Ch Vulgate 2:13  Isai autem genuit primogenitum Heliab secundum Abinadab tertium Samaa
I Ch Vulgate 2:16  quorum sorores fuerunt Sarvia et Abigail filii Sarviae Abisai Ioab et Asahel tres
I Ch Vulgate 2:17  Abigail autem genuit Amasa cuius pater fuit Iether Ismahelites
I Ch Vulgate 2:18  Chaleb vero filius Esrom accepit uxorem nomine Azuba de qua genuit Ierioth fueruntque filii eius Iesar et Sobab et Ardon
I Ch Vulgate 2:19  cumque mortua fuisset Azuba accepit uxorem Chaleb Ephrath quae peperit ei Ur
I Ch Vulgate 2:21  post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub
I Ch Vulgate 2:22  sed et Segub genuit Iair et possedit viginti tres civitates in terra Galaad
I Ch Vulgate 2:23  cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad
I Ch Vulgate 2:24  cum autem mortuus esset Esrom ingressus est Chaleb ad Ephrata habuit quoque Esrom uxorem Abia quae peperit ei Assur patrem Thecue
I Ch Vulgate 2:25  nati sunt autem filii Hieramehel primogeniti Esrom Ram primogenitus eius et Buna et Aran et Asom et Ahia
I Ch Vulgate 2:26  duxit quoque uxorem alteram Hieramehel nomine Atara quae fuit mater Onam
I Ch Vulgate 2:27  sed et filii Ram primogeniti Hieramehel fuerunt Moos et Iamin et Achar
I Ch Vulgate 2:28  Onam autem habuit filios Semmei et Iada filii autem Semmei Nadab et Abisur
I Ch Vulgate 2:29  nomen vero uxoris Abisur Abiail quae peperit Ahobban et Molid
I Ch Vulgate 2:30  filii autem Nadab fuerunt Saled et Apphaim mortuus est autem Saled absque liberis
I Ch Vulgate 2:31  filius vero Apphaim Iesi qui Iesi genuit Sesan porro Sesan genuit Oholi
I Ch Vulgate 2:32  filii autem Iada fratris Semmei Iether et Ionathan sed et Iether mortuus est absque liberis
I Ch Vulgate 2:33  porro Ionathan genuit Phaleth et Ziza isti fuerunt filii Hieramehel
I Ch Vulgate 2:34  Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa
I Ch Vulgate 2:35  deditque ei filiam suam uxorem quae peperit ei Eththei
I Ch Vulgate 2:36  Eththei autem genuit Nathan et Nathan genuit Zabad
I Ch Vulgate 2:37  Zabad quoque genuit Ophlal et Ophlal genuit Obed
I Ch Vulgate 2:42  filii autem Chaleb fratris Hieramehel Mosa primogenitus eius ipse est pater Ziph et filii Maresa patris Hebron
I Ch Vulgate 2:43  porro filii Hebron Core et Thapphu et Recem et Samma
I Ch Vulgate 2:44  Samma autem genuit Raam patrem Iercaam et Recem genuit Semmei
I Ch Vulgate 2:46  Epha autem concubina Chaleb peperit Arran et Musa et Gezez porro Arran genuit Gezez
I Ch Vulgate 2:47  filii Iadai Regom et Iotham et Gesum et Phaleth et Epha et Saaph
I Ch Vulgate 2:48  concubina Chaleb Maacha peperit Saber et Tharana
I Ch Vulgate 2:49  genuit autem Saaph pater Madmena Sue patrem Machbena et patrem Gabaa filia vero Chaleb fuit Achsa
I Ch Vulgate 2:50  hii erant filii Chaleb filii Ur primogeniti Ephrata Sobal pater Cariathiarim
I Ch Vulgate 2:52  fuerunt autem filii Sobal patris Cariathiarim qui videbat dimidium requietionum
I Ch Vulgate 2:53  et de cognatione Cariathiarim Iethrei et Apphutei et Semathei et Maserei ex his egressi sunt Saraitae et Esthaolitae
I Ch Vulgate 2:54  filii Salma Bethleem et Netophathi coronae domus Ioab et dimidium requietionis Sarai
I Ch Vulgate 2:55  cognationes quoque scribarum habitantium in Iabis canentes atque resonantes et in tabernaculis commorantes hii sunt Cinei qui venerunt de calore patris domus Rechab