I CORINTHIANS
Chapter 15
I Co | VulgSist | 15:1 | Notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, | |
I Co | VulgSist | 15:2 | per quod et salvamini: qua ratione praedicaverim vobis, si tenetis, nisi frustra credidistis. | |
I Co | VulgSist | 15:3 | Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: | |
I Co | VulgSist | 15:6 | Deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul: ex quibus multi manent usque adhuc, quidam autem dormierunt: | |
I Co | VulgSist | 15:9 | Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus, quoniam persecutus sum Ecclesiam Dei. | |
I Co | VulgSist | 15:10 | Gratia autem Dei sum id, quod sum, et gratia eius in me vacua non fuit, sed abundantius illis omnibus laboravi: non ego autem, sed gratia Dei mecum: | |
I Co | VulgSist | 15:12 | Si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis, quoniam resurrectio mortuorum non est? | |
I Co | VulgSist | 15:14 | Si autem Christus non resurrexit, inanis est praedicatio nostra, inanis est et fides vestra: | |
I Co | VulgSist | 15:15 | invenimur autem et falsi testes Dei: quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum, quem non suscitavit, si mortui non resurgunt. | |
I Co | VulgSist | 15:17 | Quod si Christus non resurrexit, vana est fides vestra, adhuc enim estis in peccatis vestris. | |
I Co | VulgSist | 15:19 | Si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus, miserabiliores sumus omnibus hominibus. | |
I Co | VulgSist | 15:23 | Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus: deinde ii, qui sunt Christi, qui in adventu eius crediderunt. | |
I Co | VulgSist | 15:24 | Deinde finis: cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem principatum, et potestatem, et virtutem. | |
I Co | VulgSist | 15:26 | Novissime autem inimica destruetur mors: Omnia enim subiecit pedibus eius. Cum autem haec dicat: | |
I Co | VulgSist | 15:28 | Cum autem subiecta fuerint illi omnia: tunc et ipse Filius subiectus erit ei, qui subiecit sibi omnia, ut sit Deus omnia in omnibus. | |
I Co | VulgSist | 15:29 | Alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis, si omnino mortui non resurgunt? ut quid et baptizantur pro illis? | |
I Co | VulgSist | 15:31 | Quotidie morior propter vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro. | |
I Co | VulgSist | 15:32 | Si (secundum hominem) ad bestias pugnavi Ephesi, quid mihi prodest, si mortui non resurgunt? manducemus, et bibamus, cras enim moriemur. | |
I Co | VulgSist | 15:34 | Evigilate iusti, et nolite peccare: ignorantiam enim Dei quidam habent, ad reverentiam vobis loquor. | |
I Co | VulgSist | 15:37 | Et quod seminas, non corpus, quod futurum est, seminas, sed nudum granum, ut puta tritici, aut alicuius ceterorum. | |
I Co | VulgSist | 15:39 | Non omnis caro, eadem caro: sed alia quidem hominum, alia vero pecorum, alia volucrum, alia autem piscium. | |
I Co | VulgSist | 15:40 | Et corpora caelestia, et corpora terrestria: sed alia quidem caelestium gloria, alia autem terrestrium: | |
I Co | VulgSist | 15:41 | Alia claritas solis, alia claritas lunae, et alia claritas stellarum. Stella enim a stella differt in claritate: | |
I Co | VulgSist | 15:42 | sic et resurrectio mortuorum. Seminatur in corruptione, surget in incorruptione. | |
I Co | VulgSist | 15:43 | Seminatur in ignobilitate, surget in gloria: Seminatur in infirmitate, surget in virtute: | |
I Co | VulgSist | 15:44 | Seminatur corpus animale, surget corpus spiritale. Si est corpus animale, est et spiritale, sicut scriptum est: | |
I Co | VulgSist | 15:45 | Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem. | |
I Co | VulgSist | 15:50 | Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt: neque corruptio incorruptelam possidebit. | |
I Co | VulgSist | 15:52 | In momento, in ictu oculi, in novissima tuba: canet enim tuba, et mortui resurgent incorrupti: et nos immutabimur. | |
I Co | VulgSist | 15:53 | Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem: et mortale hoc induere immortalitatem. | |
I Co | VulgSist | 15:54 | Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo, qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. | |
I Co | VulgSist | 15:57 | Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum. | |