Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I CORINTHIANS
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 15
I Co Vulgate 15:1  notum autem vobis facio fratres evangelium quod praedicavi vobis quod et accepistis in quo et statis
I Co Vulgate 15:2  per quod et salvamini qua ratione praedicaverim vobis si tenetis nisi si frustra credidistis
I Co Vulgate 15:3  tradidi enim vobis in primis quod et accepi quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum scripturas
I Co Vulgate 15:4  et quia sepultus est et quia resurrexit tertia die secundum scripturas
I Co Vulgate 15:6  deinde visus est plus quam quingentis fratribus simul ex quibus multi manent usque adhuc quidam autem dormierunt
I Co Vulgate 15:7  deinde visus est Iacobo deinde apostolis omnibus
I Co Vulgate 15:8  novissime autem omnium tamquam abortivo visus est et mihi
I Co Vulgate 15:9  ego enim sum minimus apostolorum qui non sum dignus vocari apostolus quoniam persecutus sum ecclesiam Dei
I Co Vulgate 15:10  gratia autem Dei sum id quod sum et gratia eius in me vacua non fuit sed abundantius illis omnibus laboravi non ego autem sed gratia Dei mecum
I Co Vulgate 15:11  sive enim ego sive illi sic praedicamus et sic credidistis
I Co Vulgate 15:12  si autem Christus praedicatur quod resurrexit a mortuis quomodo quidam dicunt in vobis quoniam resurrectio mortuorum non est
I Co Vulgate 15:13  si autem resurrectio mortuorum non est neque Christus resurrexit
I Co Vulgate 15:14  si autem Christus non resurrexit inanis est ergo praedicatio nostra inanis est et fides vestra
I Co Vulgate 15:15  invenimur autem et falsi testes Dei quoniam testimonium diximus adversus Deum quod suscitaverit Christum quem non suscitavit si mortui non resurgunt
I Co Vulgate 15:16  nam si mortui non resurgunt neque Christus resurrexit
I Co Vulgate 15:17  quod si Christus non resurrexit vana est fides vestra adhuc enim estis in peccatis vestris
I Co Vulgate 15:19  si in hac vita tantum in Christo sperantes sumus miserabiliores sumus omnibus hominibus
I Co Vulgate 15:20  nunc autem Christus resurrexit a mortuis primitiae dormientium
I Co Vulgate 15:21  quoniam enim per hominem mors et per hominem resurrectio mortuorum
I Co Vulgate 15:22  et sicut in Adam omnes moriuntur ita et in Christo omnes vivificabuntur
I Co Vulgate 15:23  unusquisque autem in suo ordine primitiae Christus deinde hii qui sunt Christi in adventu eius
I Co Vulgate 15:24  deinde finis cum tradiderit regnum Deo et Patri cum evacuaverit omnem principatum et potestatem et virtutem
I Co Vulgate 15:25  oportet autem illum regnare donec ponat omnes inimicos sub pedibus eius
I Co Vulgate 15:26  novissima autem inimica destruetur mors omnia enim subiecit sub pedibus eius cum autem dicat
I Co Vulgate 15:27  omnia subiecta sunt sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia
I Co Vulgate 15:28  cum autem subiecta fuerint illi omnia tunc ipse Filius subiectus erit illi qui sibi subiecit omnia ut sit Deus omnia in omnibus
I Co Vulgate 15:29  alioquin quid facient qui baptizantur pro mortuis si omnino mortui non resurgunt ut quid et baptizantur pro illis
I Co Vulgate 15:31  cotidie morior per vestram gloriam fratres quam habeo in Christo Iesu Domino nostro
I Co Vulgate 15:32  si secundum hominem ad bestias pugnavi Ephesi quid mihi prodest si mortui non resurgunt manducemus et bibamus cras enim moriemur
I Co Vulgate 15:33  nolite seduci corrumpunt mores bonos conloquia mala
I Co Vulgate 15:34  evigilate iuste et nolite peccare ignorantiam enim Dei quidam habent ad reverentiam vobis loquor
I Co Vulgate 15:35  sed dicet aliquis quomodo resurgunt mortui quali autem corpore veniunt
I Co Vulgate 15:36  insipiens tu quod seminas non vivificatur nisi prius moriatur
I Co Vulgate 15:37  et quod seminas non corpus quod futurum est seminas sed nudum granum ut puta tritici aut alicuius ceterorum
I Co Vulgate 15:38  Deus autem dat illi corpus sicut voluit et unicuique seminum proprium corpus
I Co Vulgate 15:39  non omnis caro eadem caro sed alia hominum alia pecorum alia caro volucrum alia autem piscium
I Co Vulgate 15:40  et corpora caelestia et corpora terrestria sed alia quidem caelestium gloria alia autem terrestrium
I Co Vulgate 15:41  alia claritas solis alia claritas lunae et alia claritas stellarum stella enim ab stella differt in claritate
I Co Vulgate 15:42  sic et resurrectio mortuorum seminatur in corruptione surgit in incorruptione
I Co Vulgate 15:43  seminatur in ignobilitate surgit in gloria seminatur in infirmitate surgit in virtute
I Co Vulgate 15:44  seminatur corpus animale surgit corpus spiritale si est corpus animale est et spiritale sic et scriptum est
I Co Vulgate 15:45  factus est primus homo Adam in animam viventem novissimus Adam in spiritum vivificantem
I Co Vulgate 15:46  sed non prius quod spiritale est sed quod animale est deinde quod spiritale
I Co Vulgate 15:47  primus homo de terra terrenus secundus homo de caelo caelestis
I Co Vulgate 15:48  qualis terrenus tales et terreni et qualis caelestis tales et caelestes
I Co Vulgate 15:49  igitur sicut portavimus imaginem terreni portemus et imaginem caelestis
I Co Vulgate 15:50  hoc autem dico fratres quoniam caro et sanguis regnum Dei possidere non possunt neque corruptio incorruptelam possidebit
I Co Vulgate 15:51  ecce mysterium vobis dico omnes quidem resurgemus sed non omnes inmutabimur
I Co Vulgate 15:52  in momento in ictu oculi in novissima tuba canet enim et mortui resurgent incorrupti et nos inmutabimur
I Co Vulgate 15:53  oportet enim corruptibile hoc induere incorruptelam et mortale hoc induere inmortalitatem
I Co Vulgate 15:54  cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem tunc fiet sermo qui scriptus est absorta est mors in victoria
I Co Vulgate 15:55  ubi est mors victoria tua ubi est mors stimulus tuus
I Co Vulgate 15:56  stimulus autem mortis peccatum est virtus vero peccati lex
I Co Vulgate 15:57  Deo autem gratias qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum
I Co Vulgate 15:58  itaque fratres mei dilecti stabiles estote et inmobiles abundantes in opere Domini semper scientes quod labor vester non est inanis in Domino