Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOEL
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
Joel VulgClem 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Joël, filium Phatuel.
Joel VulgClem 1:2  Audite hoc, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terræ : si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum ?
Joel VulgClem 1:3  Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
Joel VulgClem 1:4  Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Joel VulgClem 1:5  Expergiscimini, ebrii, et flete et ululate, omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro.
Joel VulgClem 1:6  Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis : dentes ejus ut dentes leonis, et molares ejus ut catuli leonis.
Joel VulgClem 1:7  Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit ; nudans spoliavit eam, et projecit : albi facti sunt rami ejus.
Joel VulgClem 1:8  Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
Joel VulgClem 1:9  Periit sacrificium et libatio de domo Domini ; luxerunt sacerdotes, ministri Domini.
Joel VulgClem 1:10  Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Joel VulgClem 1:11  Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri.
Joel VulgClem 1:12  Vinea confusa est, et ficus elanguit ; malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Joel VulgClem 1:13  Accingite vos, et plangite, sacerdotes : ululate, ministri altaris ; ingredimini, cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium et libatio.
Joel VulgClem 1:14  Sanctificate jejunium, vocate cœtum, congregate senes, omnes habitatores terræ in domum Dei vestri, et clamate ad Dominum :
Joel VulgClem 1:15  A, a, a, diei ! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Joel VulgClem 1:16  Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia et exsultatio ?
Joel VulgClem 1:17  Computruerunt jumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ, quoniam confusum est triticum.
Joel VulgClem 1:18  Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti ? quia non est pascua eis ; sed et greges pecorum disperierunt.
Joel VulgClem 1:19  Ad te, Domine, clamabo, quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Joel VulgClem 1:20  Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te, quoniam exsiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Chapter 2
Joel VulgClem 2:1  Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ : quia venit dies Domini, quia prope est.
Joel VulgClem 2:2  Dies tenebrarum et caliginis, dies nubis et turbinis ; quasi mane expansum super montes populus multus et fortis : similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Joel VulgClem 2:3  Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma. Quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Joel VulgClem 2:4  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum ; et quasi equites, sic current.
Joel VulgClem 2:5  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
Joel VulgClem 2:6  A facie ejus cruciabuntur populi ; omnes vultus redigentur in ollam.
Joel VulgClem 2:7  Sicut fortes current ; quasi viri bellatores ascendent murum : viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Joel VulgClem 2:8  Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt ; sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Joel VulgClem 2:9  Urbem ingredientur, in muro current, domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Joel VulgClem 2:10  A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli, sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgClem 2:11  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui, quia multa sunt nimis castra ejus, quia fortia et facientia verbum ejus : magnus enim dies Domini, et terribilis valde, et quis sustinebit eum ?
Joel VulgClem 2:12  Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.
Joel VulgClem 2:13  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra ; et convertimini ad Dominum Deum vestrum, quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
Joel VulgClem 2:14  Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium et libamen Domino Deo vestro ?
Joel VulgClem 2:15  Canite tuba in Sion, sanctificate jejunium, vocate cœtum :
Joel VulgClem 2:16  congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera ; egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Joel VulgClem 2:17  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes, ministri Domini, et dicent : Parce, Domine, parce populo tuo ; et ne des hæreditatem tuam in opprobrium, ut dominentur eis nationes. Quare dicunt in populis : Ubi est Deus eorum ?
Joel VulgClem 2:18  Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo.
Joel VulgClem 2:19  Et respondit Dominus, et dixit populo suo : Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis ; et non dabo vos ultra opprobrium in gentibus.
Joel VulgClem 2:20  Et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis, et expellam eum in terram inviam et desertam : faciem ejus contra mare orientale, et extremum ejus ad mare novissimum : et ascendet fœtor ejus, et ascendet putredo ejus, quia superbe egit.
Joel VulgClem 2:21  Noli timere, terra : exsulta, et lætare, quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Joel VulgClem 2:22  Nolite timere, animalia regionis, quia germinaverunt speciosa deserti ; quia lignum attulit fructum suum, ficus et vinea dederunt virtutem suam.
Joel VulgClem 2:23  Et, filii Sion, exsultate, et lætamini in Domino Deo vestro, quia dedit vobis doctorem justitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum, sicut in principio.
Joel VulgClem 2:24  Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino et oleo.
Joel VulgClem 2:25  Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca : fortitudo mea magna quam misi in vos.
Joel VulgClem 2:26  Et comedetis vescentes, et saturabimini ; et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum ; et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joel VulgClem 2:27  Et scietis quia in medio Israël ego sum, et ego Dominus Deus vester, et non est amplius ; et non confundetur populus meus in æternum.
Joel VulgClem 2:28  Et erit post hæc : effundam spiritum meum super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ : senes vestri somnia somniabunt, et juvenes vestri visiones videbunt.
Joel VulgClem 2:29  Sed et super servos meos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Joel VulgClem 2:30  Et dabo prodigia in cælo et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Joel VulgClem 2:31  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis.
Joel VulgClem 2:32  Et erit : omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit : quia in monte Sion et in Jerusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis quos Dominus vocaverit.
Chapter 3
Joel VulgClem 3:1  Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo, cum convertero captivitatem Juda et Jerusalem,
Joel VulgClem 3:2  congregabo omnes gentes, et deducam eas in vallem Josaphat ; et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hæreditate mea Israël, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
Joel VulgClem 3:3  Et super populum meum miserunt sortem ; et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Joel VulgClem 3:4  Verum quid mihi et vobis, Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæstinorum ? numquid ultionem vos reddetis mihi ? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
Joel VulgClem 3:5  Argentum enim meum et aurum tulistis, et desiderabilia mea et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Joel VulgClem 3:6  Et filios Juda et filios Jerusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Joel VulgClem 3:7  Ecce ego suscitabo eos de loco in quo vendidistis eos, et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
Joel VulgClem 3:8  Et vendam filios vestros et filias vestras in manibus filiorum Juda, et venundabunt eos Sabæis, genti longinquæ, quia Dominus locutus est.
Joel VulgClem 3:9  Clamate hoc in gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos : accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Joel VulgClem 3:10  Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat : Quia fortis ego sum.
Joel VulgClem 3:11  Erumpite, et venite, omnes gentes de circuitu, et congregamini ; ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
Joel VulgClem 3:12  Consurgant, et ascendant gentes in vallem Josaphat, quia ibi sedebo ut judicem omnes gentes in circuitu.
Joel VulgClem 3:13  Mittite falces, quoniam maturavit messis ; venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia : quia multiplicata est malitia eorum.
Joel VulgClem 3:14  Populi, populi, in valle concisionis, quia juxta est dies Domini in valle concisionis.
Joel VulgClem 3:15  Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgClem 3:16  Et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam, et movebuntur cæli et terra ; et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israël.
Joel VulgClem 3:17  Et scietis quia ego Dominus Deus vester, habitans in Sion monte sancto meo ; et erit Jerusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
Joel VulgClem 3:18  Et erit in die illa : stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte, et per omnes rivos Juda ibunt aquæ ; et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Joel VulgClem 3:19  Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis, pro eo quod inique egerint in filios Juda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
Joel VulgClem 3:20  Et Judæa in æternum habitabitur, et Jerusalem in generationem et generationem.
Joel VulgClem 3:21  Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram ; et Dominus commorabitur in Sion.