Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOEL
Up
1 2 3
Chapter 1
Joel VulgHetz 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Ioel filium Phatuel.
Joel VulgHetz 1:2  Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
Joel VulgHetz 1:3  Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
Joel VulgHetz 1:4  Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Joel VulgHetz 1:5  Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro.
Joel VulgHetz 1:6  Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis: et molares eius ut catuli leonis.
Joel VulgHetz 1:7  Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius.
Joel VulgHetz 1:8  Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
Joel VulgHetz 1:9  Periit sacrificium, et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini.
Joel VulgHetz 1:10  Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Joel VulgHetz 1:11  Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri.
Joel VulgHetz 1:12  Vinea confusa est, et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Joel VulgHetz 1:13  Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio.
Joel VulgHetz 1:14  Sanctificate ieiunium, vocate cœtum, congregate senes omnes habitatores terræ in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum:
Joel VulgHetz 1:15  A, a, a, diei. quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Joel VulgHetz 1:16  Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia, et exultatio?
Joel VulgHetz 1:17  Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ: quoniam confusum est triticum.
Joel VulgHetz 1:18  Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt.
Joel VulgHetz 1:19  Ad te Domine clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Joel VulgHetz 1:20  Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Chapter 2
Joel VulgHetz 2:1  Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: Quia venit dies Domini, quia prope est
Joel VulgHetz 2:2  dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis: quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Joel VulgHetz 2:3  Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Joel VulgHetz 2:4  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current.
Joel VulgHetz 2:5  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
Joel VulgHetz 2:6  A facie eius cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam.
Joel VulgHetz 2:7  Sicut fortes current: quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Joel VulgHetz 2:8  Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Joel VulgHetz 2:9  Urbem ingredientur, in muro current: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Joel VulgHetz 2:10  A facie eius contremuit terra, moti sunt cæli: sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgHetz 2:11  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius: magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum?
Joel VulgHetz 2:12  Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio, et in fletu, et in planctu.
Joel VulgHetz 2:13  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
Joel VulgHetz 2:14  Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium, et libamen Domino Deo vestro?
Joel VulgHetz 2:15  Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate cœtum.
Joel VulgHetz 2:16  congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Joel VulgHetz 2:17  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini: et dicent: Parce Domine, parce populo tuo: et ne des hereditatem tuam in opprobrium ut dominentur eis nationes. quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
Joel VulgHetz 2:18  Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo:
Joel VulgHetz 2:19  Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis: et non dabo vos ultra opprobrium in Gentibus.
Joel VulgHetz 2:20  Et eum, qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis: et expellam eum in terram inviam, et desertam: faciem eius contra mare Orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet fœtor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit.
Joel VulgHetz 2:21  Noli timere terra, exulta et lætare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Joel VulgHetz 2:22  Nolite timere animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus, et vinea dederunt virtutem suam.
Joel VulgHetz 2:23  Et filii Sion exultate, et lætamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem iustitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut in principio.
Joel VulgHetz 2:24  Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino, et oleo.
Joel VulgHetz 2:25  Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos.
Joel VulgHetz 2:26  Et comedetis vescentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum: et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joel VulgHetz 2:27  Et scietis quia in medio Israel ego sum: et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in æternum.
Joel VulgHetz 2:28  Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt.
Joel VulgHetz 2:29  Sed et super servos meos, et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Joel VulgHetz 2:30  Et dabo prodigia in cælo, et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Joel VulgHetz 2:31  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
Joel VulgHetz 2:32  Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion, et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.
Chapter 3
Joel VulgHetz 3:1  Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda, et Ierusalem:
Joel VulgHetz 3:2  Congregabo omnes Gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat: et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
Joel VulgHetz 3:3  Et super populum meum miserunt sortem: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Joel VulgHetz 3:4  Verum quid mihi et vobis Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæsthinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
Joel VulgHetz 3:5  Argentum enim meum, et aurum tulistis: et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Joel VulgHetz 3:6  Et filios Iuda, et filios Ierusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Joel VulgHetz 3:7  Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos: et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
Joel VulgHetz 3:8  Et vendam filios vestros, et filias vestras in manibus filiorum Iuda, et venundabunt eos Sabæis genti longinquæ, quia Dominus locutus est.
Joel VulgHetz 3:9  Clamate hoc in Gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Joel VulgHetz 3:10  Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.
Joel VulgHetz 3:11  Erumpite, et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
Joel VulgHetz 3:12  Consurgant, et ascendant Gentes in vallem Iosaphat: quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu.
Joel VulgHetz 3:13  Mittite falces, quoniam maturavit messis: venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.
Joel VulgHetz 3:14  Populi populi in valle concisionis: quia iuxta est dies Domini in valle concisionis.
Joel VulgHetz 3:15  Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgHetz 3:16  Et Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et movebuntur cæli, et terra: et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel.
Joel VulgHetz 3:17  Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo. et erit Ierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
Joel VulgHetz 3:18  Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte: et per omnes rivos Iuda ibunt aquæ: et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Joel VulgHetz 3:19  Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis: pro eo quod inique egerint in filios Iuda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
Joel VulgHetz 3:20  Et Iudæa in æternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem.
Joel VulgHetz 3:21  Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram: et Dominus commorabitur in Sion.