Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOEL
Up
1 2 3
Chapter 1
Joel VulgSist 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Ioel filium Phatuel.
Joel VulgSist 1:2  Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
Joel VulgSist 1:3  Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alterae.
Joel VulgSist 1:4  Residuum erucae comedit locusta, et residuum locustae comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Joel VulgSist 1:5  Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro.
Joel VulgSist 1:6  Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis: et molares eius ut catuli leonis.
Joel VulgSist 1:7  Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius.
Joel VulgSist 1:8  Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae.
Joel VulgSist 1:9  Periit sacrificium, et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini.
Joel VulgSist 1:10  Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Joel VulgSist 1:11  Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri.
Joel VulgSist 1:12  Vinea confusa est, et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Joel VulgSist 1:13  Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio.
Joel VulgSist 1:14  Sanctificate ieiunium, vocate coetum, congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum:
Joel VulgSist 1:15  Aha diei. quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Joel VulgSist 1:16  Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, laetitia, et exultatio?
Joel VulgSist 1:17  Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatae sunt apothecae: quoniam confusum est triticum.
Joel VulgSist 1:18  Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt.
Joel VulgSist 1:19  Ad te Domine clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Joel VulgSist 1:20  Sed et bestiae agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Chapter 2
Joel VulgSist 2:1  Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terrae: Quia venit dies Domini, quia prope est
Joel VulgSist 2:2  dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis: quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Joel VulgSist 2:3  Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Joel VulgSist 2:4  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current.
Joel VulgSist 2:5  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam, velut populus fortis praeparatus ad praelium.
Joel VulgSist 2:6  A facie eius cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam.
Joel VulgSist 2:7  Sicut fortes current: quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Joel VulgSist 2:8  Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Joel VulgSist 2:9  Urbem ingredientur, in muro current: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Joel VulgSist 2:10  A facie eius contremuit terra, moti sunt caeli: sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgSist 2:11  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius: magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum?
Joel VulgSist 2:12  Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio, et in fletu, et in planctu.
Joel VulgSist 2:13  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et multae misericordiae, et praestabilis super malitia.
Joel VulgSist 2:14  Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium, et libamen Domino Deo nostro?
Joel VulgSist 2:15  Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate coetum.
Joel VulgSist 2:16  congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Joel VulgSist 2:17  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini: et dicent: Parce Domine, parce populo tuo: et ne des hereditatem tuam in opprobrium ut dominentur eis nationes. quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
Joel VulgSist 2:18  Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo:
Joel VulgSist 2:19  Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis: et non dabo vos ultra opprobrium in Gentibus.
Joel VulgSist 2:20  Et eum, qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis: et expellam eum in terram inviam, et desertam: faciem eius contra mare Orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit.
Joel VulgSist 2:21  Noli timere terra, exulta et laetare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Joel VulgSist 2:22  Nolite timere animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus, et vinea dederunt virtutem suam.
Joel VulgSist 2:23  Et filii Sion exultate, et laetamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem iustitiae, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut in principio.
Joel VulgSist 2:24  Et implebuntur areae frumento, et redundabunt torcularia vino, et oleo.
Joel VulgSist 2:25  Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos.
Joel VulgSist 2:26  Et comedetis vescentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum: et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joel VulgSist 2:27  Et scietis quia in medio Israel ego sum: et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in aeternum.
Joel VulgSist 2:28  Et erit post haec: effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt.
Joel VulgSist 2:29  Sed et super servos meos, et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Joel VulgSist 2:30  Et dabo prodigia in caelo, et in terra, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Joel VulgSist 2:31  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
Joel VulgSist 2:32  Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion, et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.
Chapter 3
Joel VulgSist 3:1  Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda, et Ierusalem:
Joel VulgSist 3:2  Congregabo omnes Gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat: et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
Joel VulgSist 3:3  Et super populum meum miserunt sortem: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Joel VulgSist 3:4  Verum quid mihi et vobis Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palaesthinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
Joel VulgSist 3:5  Argentum enim meum, et aurum tulistis: et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Joel VulgSist 3:6  Et filios Iuda, et filios Ierusalem vendidistis filiis Graecorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Joel VulgSist 3:7  Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos: et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
Joel VulgSist 3:8  Et vendam filios vestros, et filias vestras in manibus filiorum Iuda, et venundabunt eos Sabaeis genti longinquae, quia Dominus locutus est.
Joel VulgSist 3:9  Clamate hoc in Gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Joel VulgSist 3:10  Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.
Joel VulgSist 3:11  Erumpite, et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
Joel VulgSist 3:12  Consurgant, et ascendant Gentes in vallem Iosaphat: quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu.
Joel VulgSist 3:13  Mittite falces, quoniam maturavit messis: venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.
Joel VulgSist 3:14  Populi populi in valle concisionis: quia iuxta est dies Domini in valle concisionis.
Joel VulgSist 3:15  Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgSist 3:16  Et Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et movebuntur caeli, et terra: et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel.
Joel VulgSist 3:17  Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo. et erit Ierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
Joel VulgSist 3:18  Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte: et per omnes rivos Iuda ibunt aquae: et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Joel VulgSist 3:19  Aegyptus in desolationem erit, et Idumaea in desertum perditionis: pro eo quod inique egerint in filios Iuda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
Joel VulgSist 3:20  Et Iudaea in aeternum habitabitur, et Ierusalem in generatione et generationem.
Joel VulgSist 3:21  Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram: et Dominus commorabitur in Sion.