I MACCABEES
Chapter 4
I Ma | Vulgate | 4:1 | et adsumpsit Gorgias quinque milia virorum et mille equites electos et moverunt castra nocte | |
I Ma | Vulgate | 4:2 | ut adplicarent ad castra Iudaeorum et percuterent eos subito et filii qui erant ex arce erant illi duces | |
I Ma | Vulgate | 4:3 | et audivit Iudas et surrexit ipse et potentes percutere virtutem exercituum regis quae erat in Ammaum | |
I Ma | Vulgate | 4:5 | et venit Gorgias in castra Iudae noctu et neminem invenit et quaerebant eos in montibus quoniam dixit fugiunt hii a nobis | |
I Ma | Vulgate | 4:6 | et cum dies factus esset apparuit Iudas in campo cum tribus milibus virorum tantum quia tegumenta et gladios non habebant | |
I Ma | Vulgate | 4:7 | et viderunt castra gentium valida et loricatos et equitatus in circuitu eorum et hii docti proelium | |
I Ma | Vulgate | 4:8 | et ait Iudas viris qui secum erant ne timueritis multitudinem eorum et impetum eorum ne formidetis | |
I Ma | Vulgate | 4:9 | mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu | |
I Ma | Vulgate | 4:10 | et nunc clamemus in caelum et miserebitur nostri et testamenti patrum nostrorum et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie | |
I Ma | Vulgate | 4:15 | novissimi autem ceciderunt gladio et persecuti sunt eos usque Gesoron et usque in campos Idumeae et Azoti et Iamniae et ceciderunt ex illis ad tria milia virorum | |
I Ma | Vulgate | 4:18 | et Gorgias et exercitus eius in monte prope nos sed state contra inimicos nostros et expugnate eos et post hoc sumetis spolia | |
I Ma | Vulgate | 4:20 | et vidit quod in fugam conversi sunt et succensa sunt castra fumus enim qui videbatur declarabat quod factum est | |
I Ma | Vulgate | 4:21 | quibus illi conspectis timuerunt valde aspicientes simul et Iudam et exercitum in campo paratum ad proelium | |
I Ma | Vulgate | 4:23 | et Iudas reversus est ad spolia castrorum et acceperunt aurum multum et argentum et hyacinthum et purpuram marinam et opes magnas | |
I Ma | Vulgate | 4:24 | et conversi hymnum canebant et benedicebant in caelum quoniam bonum est quoniam in saeculum misericordia eius | |
I Ma | Vulgate | 4:26 | quicumque autem alienigenarum evaserunt venerunt et nuntiaverunt Lysiae universa quae acciderant | |
I Ma | Vulgate | 4:27 | quibus auditis ille consternatus est animo deficiebat quod non qualia voluit talia contigerunt in Israhel et qualia mandavit rex | |
I Ma | Vulgate | 4:28 | et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos | |
I Ma | Vulgate | 4:29 | et venerunt in Iudaeam et castra posuerunt in Bethoron et occurrit illis Iudas cum decem milibus viris | |
I Ma | Vulgate | 4:30 | et viderunt exercitum fortem et oravit et dixit benedictus es salvator Israhel qui contrivisti impetum potentis in manu servi tui David et tradidisti castra alienigenarum in manus Ionathae filii Saul et armigeri eius | |
I Ma | Vulgate | 4:31 | conclude exercitum istum in manu populi tui Israhel et confundantur in exercitu suo et equitibus | |
I Ma | Vulgate | 4:32 | da illis formidinem et tabefac audaciam virtutis eorum et commoveantur contritione sua | |
I Ma | Vulgate | 4:33 | deice eos gladio diligentium te et conlaudent te omnes qui noverunt nomen tuum in hymnis | |
I Ma | Vulgate | 4:35 | videns autem Lysias suorum fugam et Iudaeorum audaciam et quod parati sunt aut vivere aut mori fortiter abiit Antiochiam et elegit milites ut multiplicatus rursus veniret in Iudaeam | |
I Ma | Vulgate | 4:36 | dixit autem Iudas et fratres eius ecce contriti sunt inimici nostri ascendamus nunc mundare sancta et renovare | |
I Ma | Vulgate | 4:38 | et viderunt sanctificationem desertam et altare profanatum et portas exustas et in atriis virgulta nata sicut in saltu vel montibus et pastoforia diruta | |
I Ma | Vulgate | 4:40 | et ceciderunt in faciem super terram et exclamaverunt tubis signorum et clamaverunt in caelum | |
I Ma | Vulgate | 4:41 | tunc ordinavit Iudas viros ut pugnarent adversus eos qui erant in arce donec emundarent sancta | |
I Ma | Vulgate | 4:45 | et incidit illi consilium bonum ut destrueret illud ne forte esset illis in obprobrium quia contaminaverunt illud gentes et demoliti sunt illud | |
I Ma | Vulgate | 4:46 | et reposuerunt lapides in monte domus in loco apto quoadusque veniret propheta et responderet de eis | |
I Ma | Vulgate | 4:47 | et acceperunt lapides integros secundum legem et aedificaverunt altare novum secundum illud quod fuit prius | |
I Ma | Vulgate | 4:48 | et aedificaverunt sancta et quae intra domum intrinsecus et aedem et atria sanctificaverunt | |
I Ma | Vulgate | 4:49 | et fecerunt vasa sancta nova et intulerunt candelabrum et altare incensorum et mensam in templum | |
I Ma | Vulgate | 4:50 | et incensum posuerunt super altare et accenderunt lucernas quae super candelabrum erant et lucebant in templo | |
I Ma | Vulgate | 4:51 | et posuerunt super mensam panes et adpenderunt vela et consummaverunt omnia opera quae fecerunt | |
I Ma | Vulgate | 4:52 | et ante matutinum surrexerunt quinta et vicesima mensis noni hic mensis casleu centesimi quadragesimi octavi anni | |
I Ma | Vulgate | 4:53 | et obtulerunt sacrificium secundum legem super altare holocaustorum novum quod fecerunt | |
I Ma | Vulgate | 4:54 | secundum tempus et secundum diem in qua contaminaverunt illud gentes in ipsa renovatum est in canticis et citharis et cinyris et cymbalis | |
I Ma | Vulgate | 4:55 | et cecidit omnis populus et adoraverunt et benedixerunt in caelum ei qui prosperavit eis | |
I Ma | Vulgate | 4:56 | et fecerunt dedicationem altaris diebus octo et obtulerunt holocausta cum laetitia et salutaria laudis | |
I Ma | Vulgate | 4:57 | et ornaverunt faciem templi coronis aureis et scutulis et dedicaverunt portas et pastoforia et inposuerunt eis ianuas | |
I Ma | Vulgate | 4:59 | et statuit Iudas et fratres eius et universa ecclesia Israhel ut agatur dies dedicationis altaris in temporibus suis ab anno in annum per dies octo a quinta et vicesima mensis casleu cum laetitia et gaudio | |
I Ma | Vulgate | 4:60 | et aedificaverunt in tempore illo montem Sion et per circuitum muros altos et turres firmas nequando venirent gentes et conculcarent eam sicut antea fecerunt | |