Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOEL
Up
1 2 3
Toggle notes
Chapter 1
Joel VulgCont 1:1  Verbum Domini, quod factum est ad Ioel filium Phatuel.
Joel VulgCont 1:2  Audite hoc senes, et auribus percipite omnes habitatores terræ: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum?
Joel VulgCont 1:3  Super hoc filiis vestris narrate, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteræ.
Joel VulgCont 1:4  Residuum erucæ comedit locusta, et residuum locustæ comedit bruchus, et residuum bruchi comedit rubigo.
Joel VulgCont 1:5  Expergiscimini ebrii, et flete, et ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine: quoniam periit ab ore vestro.
Joel VulgCont 1:6  Gens enim ascendit super terram meam, fortis et innumerabilis: dentes eius ut dentes leonis: et molares eius ut catuli leonis.
Joel VulgCont 1:7  Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit: nudans spoliavit eam, et proiecit: albi facti sunt rami eius.
Joel VulgCont 1:8  Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suæ.
Joel VulgCont 1:9  Periit sacrificium, et libatio de domo Domini: luxerunt sacerdotes ministri Domini.
Joel VulgCont 1:10  Depopulata est regio, luxit humus: quoniam devastatum est triticum, confusum est vinum, elanguit oleum.
Joel VulgCont 1:11  Confusi sunt agricolæ, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri.
Joel VulgCont 1:12  Vinea confusa est, et ficus elanguit: malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt: quia confusum est gaudium a filiis hominum.
Joel VulgCont 1:13  Accingite vos, et plangite sacerdotes, ululate ministri altaris: ingredimini, cubate in sacco ministri Dei mei: quoniam interiit de domo Dei vestri sacrificium, et libatio.
Joel VulgCont 1:14  Sanctificate ieiunium, vocate cœtum, congregate senes omnes habitatores terræ in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum:
Joel VulgCont 1:15  A, a, a, diei! quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet.
Joel VulgCont 1:16  Numquid non coram oculis vestris alimenta perierunt de domo Dei nostri, lætitia, et exultatio?
Joel VulgCont 1:17  Computruerunt iumenta in stercore suo, demolita sunt horrea, dissipatæ sunt apothecæ: quoniam confusum est triticum.
Joel VulgCont 1:18  Quid ingemuit animal, mugierunt greges armenti? Quia non est pascua eis: sed et greges pecorum disperierunt.
Joel VulgCont 1:19  Ad te Domine clamabo: quia ignis comedit speciosa deserti, et flamma succendit omnia ligna regionis.
Joel VulgCont 1:20  Sed et bestiæ agri, quasi area sitiens imbrem, suspexerunt ad te: quoniam exiccati sunt fontes aquarum, et ignis devoravit speciosa deserti.
Chapter 2
Joel VulgCont 2:1  Canite tuba in Sion, ululate in monte sancto meo, conturbentur omnes habitatores terræ: Quia venit dies Domini, quia prope est:
Joel VulgCont 2:2  dies tenebrarum, et caliginis, dies nubis, et turbinis: quasi mane expansum super montes populus multus et fortis: similis ei non fuit a principio, et post eum non erit usque in annos generationis et generationis.
Joel VulgCont 2:3  Ante faciem eius ignis vorans, et post eum exurens flamma: quasi hortus voluptatis terra coram eo, et post eum solitudo deserti, neque est qui effugiat eum.
Joel VulgCont 2:4  Quasi aspectus equorum, aspectus eorum: et quasi equites sic current.
Joel VulgCont 2:5  Sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient, sicut sonitus flammæ ignis devorantis stipulam, velut populus fortis præparatus ad prælium.
Joel VulgCont 2:6  A facie eius cruciabuntur populi: omnes vultus redigentur in ollam.
Joel VulgCont 2:7  Sicut fortes current: quasi viri bellatores ascendent murum: viri in viis suis gradientur, et non declinabunt a semitis suis.
Joel VulgCont 2:8  Unusquisque fratrem suum non coarctabit, singuli in calle suo ambulabunt: sed et per fenestras cadent, et non demolientur.
Joel VulgCont 2:9  Urbem ingredientur, in muro current: domos conscendent, per fenestras intrabunt quasi fur.
Joel VulgCont 2:10  A facie eius contremuit terra, moti sunt cæli: sol et luna obtenebrati sunt et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgCont 2:11  Et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui: quia multa sunt nimis castra eius, quia fortia et facientia verbum eius: magnus enim dies Domini, et terribilis valde: et quis sustinebit eum?
Joel VulgCont 2:12  Nunc ergo dicit Dominus: Convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio, et in fletu, et in planctu.
Joel VulgCont 2:13  Et scindite corda vestra, et non vestimenta vestra, et convertimini ad Dominum Deum vestrum: quia benignus et misericors est, patiens et multæ misericordiæ, et præstabilis super malitia.
Joel VulgCont 2:14  Quis scit si convertatur, et ignoscat, et relinquat post se benedictionem, sacrificium, et libamen Domino Deo vestro?
Joel VulgCont 2:15  Canite tuba in Sion, sanctificate ieiunium, vocate cœtum.
Joel VulgCont 2:16  congregate populum, sanctificate ecclesiam, coadunate senes, congregate parvulos, et sugentes ubera: egrediatur sponsus de cubili suo, et sponsa de thalamo suo.
Joel VulgCont 2:17  Inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini: et dicent: Parce Domine, parce populo tuo: et ne des hereditatem tuam in opprobrium ut dominentur eis nationes. quare dicunt in populis: Ubi est Deus eorum?
Joel VulgCont 2:18  Zelatus est Dominus terram suam, et pepercit populo suo:
Joel VulgCont 2:19  Et respondit Dominus, et dixit populo suo: Ecce ego mittam vobis frumentum, et vinum, et oleum, et replebimini eis: et non dabo vos ultra opprobrium in Gentibus.
Joel VulgCont 2:20  Et eum, qui ab Aquilone est, procul faciam a vobis: et expellam eum in terram inviam, et desertam: faciem eius contra mare Orientale, et extremum eius ad mare novissimum: et ascendet fœtor eius, et ascendet putredo eius, quia superbe egit.
Joel VulgCont 2:21  Noli timere terra, exulta et lætare: quoniam magnificavit Dominus ut faceret.
Joel VulgCont 2:22  Nolite timere animalia regionis: quia germinaverunt speciosa deserti, quia lignum attulit fructum suum, ficus, et vinea dederunt virtutem suam.
Joel VulgCont 2:23  Et filii Sion exultate, et lætamini in Domino Deo vestro: quia dedit vobis doctorem iustitiæ, et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum sicut in principio.
Joel VulgCont 2:24  Et implebuntur areæ frumento, et redundabunt torcularia vino, et oleo.
Joel VulgCont 2:25  Et reddam vobis annos, quos comedit locusta, bruchus, et rubigo, et eruca: fortitudo mea magna, quam misi in vos.
Joel VulgCont 2:26  Et comedetis vescentes, et saturabimini: et laudabitis nomen Domini Dei vestri, qui fecit mirabilia vobiscum: et non confundetur populus meus in sempiternum.
Joel VulgCont 2:27  Et scietis quia in medio Israel ego sum: et ego Dominus Deus vester, et non est amplius: et non confundetur populus meus in æternum.
Joel VulgCont 2:28  Et erit post hæc: effundam spiritum meum super omnem carnem: et prophetabunt filii vestri, et filiæ vestræ: senes vestri somnia somniabunt, et iuvenes vestri visiones videbunt.
Joel VulgCont 2:29  Sed et super servos meos, et ancillas in diebus illis effundam spiritum meum.
Joel VulgCont 2:30  Et dabo prodigia in cælo, et in terra: sanguinem, et ignem, et vaporem fumi.
Joel VulgCont 2:31  Sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem: antequam veniat dies Domini magnus, et horribilis.
Joel VulgCont 2:32  Et erit: omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit: quia in monte Sion, et in Ierusalem erit salvatio, sicut dixit Dominus, et in residuis, quos Dominus vocaverit.
Chapter 3
Joel VulgCont 3:1  Quia ecce in diebus illis, et in tempore illo cum convertero captivitatem Iuda, et Ierusalem:
Joel VulgCont 3:2  Congregabo omnes Gentes, et deducam eas in vallem Iosaphat: et disceptabo cum eis ibi super populo meo, et hereditate mea Israel, quos disperserunt in nationibus, et terram meam diviserunt.
Joel VulgCont 3:3  Et super populum meum miserunt sortem: et posuerunt puerum in prostibulo, et puellam vendiderunt pro vino ut biberent.
Joel VulgCont 3:4  Verum quid mihi et vobis Tyrus et Sidon, et omnis terminus Palæsthinorum? numquid ultionem vos reddetis mihi? et si ulciscimini vos contra me, cito velociter reddam vicissitudinem vobis super caput vestrum.
Joel VulgCont 3:5  Argentum enim meum, et aurum tulistis: et desiderabilia mea, et pulcherrima intulistis in delubra vestra.
Joel VulgCont 3:6  Et filios Iuda, et filios Ierusalem vendidistis filiis Græcorum, ut longe faceretis eos de finibus suis.
Joel VulgCont 3:7  Ecce ego suscitabo eos de loco, in quo vendidistis eos: et convertam retributionem vestram in caput vestrum.
Joel VulgCont 3:8  Et vendam filios vestros, et filias vestras in manibus filiorum Iuda, et venundabunt eos Sabæis genti longinquæ, quia Dominus locutus est.
Joel VulgCont 3:9  Clamate hoc in Gentibus, sanctificate bellum, suscitate robustos: accedant, ascendant omnes viri bellatores.
Joel VulgCont 3:10  Concidite aratra vestra in gladios, et ligones vestros in lanceas. Infirmus dicat: Quia fortis ego sum.
Joel VulgCont 3:11  Erumpite, et venite omnes gentes de circuitu, et congregamini: ibi occumbere faciet Dominus robustos tuos.
Joel VulgCont 3:12  Consurgant, et ascendant Gentes in vallem Iosaphat: quia ibi sedebo ut iudicem omnes gentes in circuitu.
Joel VulgCont 3:13  Mittite falces, quoniam maturavit messis: venite, et descendite, quia plenum est torcular, exuberant torcularia: quia multiplicata est malitia eorum.
Joel VulgCont 3:14  Populi, populi in valle concisionis: quia iuxta est dies Domini in valle concisionis.
Joel VulgCont 3:15  Sol et luna obtenebrati sunt, et stellæ retraxerunt splendorem suum.
Joel VulgCont 3:16  Et Dominus de Sion rugiet, et de Ierusalem dabit vocem suam: et movebuntur cæli, et terra: et Dominus spes populi sui, et fortitudo filiorum Israel.
Joel VulgCont 3:17  Et scietis quia ego Dominus Deus vester habitans in Sion monte sancto meo. et erit Ierusalem sancta, et alieni non transibunt per eam amplius.
Joel VulgCont 3:18  Et erit in die illa: stillabunt montes dulcedinem, et colles fluent lacte: et per omnes rivos Iuda ibunt aquæ: et fons de domo Domini egredietur, et irrigabit torrentem spinarum.
Joel VulgCont 3:19  Ægyptus in desolationem erit, et Idumæa in desertum perditionis: pro eo quod inique egerint in filios Iuda, et effuderint sanguinem innocentem in terra sua.
Joel VulgCont 3:20  Et Iudæa in æternum habitabitur, et Ierusalem in generationem et generationem.
Joel VulgCont 3:21  Et mundabo sanguinem eorum, quem non mundaveram: et Dominus commorabitur in Sion.