I MACCABEES
Chapter 6
I Ma | VulgSist | 6:1 | Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento, et auro, | |
I Ma | VulgSist | 6:2 | templumque in ea locuples valde: et illic velamina aurea, et loricae, et scuta, quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Graecia. | |
I Ma | VulgSist | 6:3 | Et venit, et quaerebat capere civitatem, et depraedari eam: et non potuit, quoniam innotuit sermo his, qui erant in civitate: | |
I Ma | VulgSist | 6:4 | et insurrexerunt in praelium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam. | |
I Ma | VulgSist | 6:5 | Et venit qui nunciaret ei in Perside, quia fugata sunt castra, quae erant in terra Iuda: | |
I Ma | VulgSist | 6:6 | et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Iudaeorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quae ceperunt de castris, quae exciderunt: | |
I Ma | VulgSist | 6:7 | et quia diruerunt abominationem, quam aedificaverat super altare, quod erat in Ierusalem, et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam. | |
I Ma | VulgSist | 6:8 | Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde: et decidit in lectum, et incidit in languorem prae tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat. | |
I Ma | VulgSist | 6:9 | Et erat illic per dies multos: quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori. | |
I Ma | VulgSist | 6:10 | Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis: Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde prae solicitudine: | |
I Ma | VulgSist | 6:11 | et dixi in corde meo: In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiae, in qua nunc sum: qui iucundus eram, et dilectus in potestate mea! | |
I Ma | VulgSist | 6:12 | Nunc vero reminiscor malorum, quae feci in Ierusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea, et argentea, quae erant in ea, et misi auferre habitantes Iudaeam sine causa. | |
I Ma | VulgSist | 6:13 | Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. | |
I Ma | VulgSist | 6:14 | Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et praeposuit eum super universum regnum suum: | |
I Ma | VulgSist | 6:15 | et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret. | |
I Ma | VulgSist | 6:17 | Et cognovit Lysias, quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium eius, quem nutrivit adolescentem: et vocavit nomen eius Eupatorem. | |
I Ma | VulgSist | 6:18 | Et hi, qui erant in arce, concluserant Israel in circuitu sanctorum: et quaerebant eis mala semper, et firmamentum Gentium. | |
I Ma | VulgSist | 6:19 | Et cogitavit Iudas disperdere eos: et convocavit universum populum, ut obsiderent eos. | |
I Ma | VulgSist | 6:20 | Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt balistas, et machinas. | |
I Ma | VulgSist | 6:21 | Et exierunt quidam ex eis, qui obsidebantur: et adiunxerunt se illis aliqui impii ex Israel, | |
I Ma | VulgSist | 6:22 | et abierunt ad regem, et dixerunt: Quousque non facis iudicium, et vindicas fratres nostros? | |
I Ma | VulgSist | 6:23 | Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in praeceptis eius, et obsequi edictis eius: | |
I Ma | VulgSist | 6:24 | et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hereditates nostrae diripiebantur. | |
I Ma | VulgSist | 6:26 | et ecce applicuerunt hodie ad arcem in Ierusalem occupare eam, et munitionem in Bethsuram munierunt: | |
I Ma | VulgSist | 6:27 | et nisi praeveneris eos velocius, maiora, quam haec, facient, et non poteris obtinere eos. | |
I Ma | VulgSist | 6:28 | Et iratus est rex, ut haec audivit: et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos, qui super equites erant. | |
I Ma | VulgSist | 6:29 | sed et de regnis aliis, et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii. | |
I Ma | VulgSist | 6:30 | Et erat numerus exercitus eius, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti trigintaduo, docti ad praelium. | |
I Ma | VulgSist | 6:31 | Et venerunt per Idumaeam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos, et fecerunt machinas et exierunt, et succenderunt eas igne, et pugnaverunt viriliter. | |
I Ma | VulgSist | 6:33 | Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam: et comparaverunt se exercitus in praelium, et tubis cecinerunt: | |
I Ma | VulgSist | 6:35 | et diviserunt bestias per legiones: et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeae aereae in capitibus eorum: et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant. | |
I Ma | VulgSist | 6:36 | Hi ante tempus ubicumque erat bestia, ibi erant: et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea. | |
I Ma | VulgSist | 6:37 | Sed et turres ligneae super eos firmae protegentes super singulas bestias: et super eas machinae: et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper: et Indus magister bestiae. | |
I Ma | VulgSist | 6:38 | Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus eius. | |
I Ma | VulgSist | 6:39 | Et ut refulsit sol in clypeos aureos, et aereos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis. | |
I Ma | VulgSist | 6:40 | Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia: et ibant caute et ordinate. | |
I Ma | VulgSist | 6:41 | Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce tubae, incessu multitudinis eorum, et collisione armorum: erat enim exercitus magnus valde, et fortis. | |
I Ma | VulgSist | 6:42 | Et appropiavit Iudas, et exercitus eius in praelium: et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri. | |
I Ma | VulgSist | 6:43 | Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis: et erat eminens super ceteras bestias. et visum est ei quod in ea esset rex: | |
I Ma | VulgSist | 6:45 | Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis interficiens a dextris, et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc. | |
I Ma | VulgSist | 6:46 | Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum: et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic. | |
I Ma | VulgSist | 6:48 | Castra autem regis ascenderunt contra eos in Ierusalem, et applicuerunt castra regis ad Iudaeam, et montem Sion. | |
I Ma | VulgSist | 6:49 | Et fecit pacem cum his, qui erant in Bethsura: et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terrae. | |
I Ma | VulgSist | 6:51 | Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos: et statuit illic balistas, et machinas, et ignis iacula, et tormenta ad lapides iactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula. | |
I Ma | VulgSist | 6:52 | Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos. | |
I Ma | VulgSist | 6:53 | Escae autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset: et qui remanserant in Iudaea de Gentibus, consumpserant reliquias eorum, quae repositae fuerant. | |
I Ma | VulgSist | 6:54 | Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames: et dispersi sunt unusquisque in locum suum. | |
I Ma | VulgSist | 6:55 | Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus, cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret, | |
I Ma | VulgSist | 6:56 | reversus esset a Perside, et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quaerebat suscipere regni negotia: | |
I Ma | VulgSist | 6:57 | festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus: Deficimus quotidie, et esca nobis modica est, et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno. | |
I Ma | VulgSist | 6:58 | Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum: | |
I Ma | VulgSist | 6:59 | et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius. propter legitima enim ipsorum, quae despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia haec. | |
I Ma | VulgSist | 6:60 | Et placuit sermo in conspectu regis, et principum: et misit ad eos pacem facere: et receperunt illam. | |
I Ma | VulgSist | 6:62 | Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci: et rupit citius iuramentum, quod iuravit: et mandavit destruere murum in gyro. | |