Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 6
I Ma Vulgate 6:1  et rex Antiochus perambulavit superiores regiones et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam et copiosam in argento et auro
I Ma Vulgate 6:2  templumque in ea locuples valde et illic velamina aurea et loricae et scuta quae reliquit Alexander Philippi rex Macedo qui regnavit primus in Graecia
I Ma Vulgate 6:3  et venit et quaerebat civitatem capere et praedare eam et non potuit quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate
I Ma Vulgate 6:4  et insurrexerunt in proelium et fugit inde et abiit cum tristitia magna et reversus est Babyloniam
I Ma Vulgate 6:5  et venit qui nuntiaret ei in Perside quia fugata sunt castra quae erant in terra Iuda
I Ma Vulgate 6:6  et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis et fugatus est a facie Iudaeorum et invaluerunt armis et viribus et spoliis multis quas ceperunt
I Ma Vulgate 6:7  et quia diruerunt abominationem quam aedificaverat super altare quod erat in Hierusalem et sanctificationem sicut prius circumdederunt muris excelsis sed et Bethsuram civitatem suam
I Ma Vulgate 6:8  et factum est ut audivit rex sermones istos expavit et commotus est valde et decidit in lectum et incidit in languorem prae tristitia quia non est factum sicut cogitabat
I Ma Vulgate 6:9  et erat illic dies multos quia renovata est in eo tristitia magna et arbitratus est se mori
I Ma Vulgate 6:10  et vocavit omnes amicos suos et dixit illis recessit somnus ab oculis meis et concidi et corrui corde prae sollicitudine
I Ma Vulgate 6:11  et dixi in corde meo in quantam tribulationem deveni et in quos fluctus tristitiae in qua nunc sum qui iucundus eram et dilectus in potestate mea
I Ma Vulgate 6:12  nunc vero reminiscor malorum quae feci in Hierusalem unde abstuli omnia spolia argentea et aurea quae erant in ea et misi auferri habitantes Iudaeam sine causa
I Ma Vulgate 6:13  cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista et ecce pereo tristitia magna in terra aliena
I Ma Vulgate 6:14  et vocavit Philippum unum de amicis suis et praeposuit eum super universum regnum suum
I Ma Vulgate 6:15  et dedit ei diadema et stolam suam et anulum ut adduceret Antiochum filium suum et nutriret eum et regnaret
I Ma Vulgate 6:16  et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo et nono
I Ma Vulgate 6:17  et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex et constituit regnare Antiochum filium eius quem nutrivit adulescentem et vocavit nomen eius Eupator
I Ma Vulgate 6:18  et hii qui erant in arce concluserant Israhel in circuitu sanctorum et quaerebant eis mala semper ad firmamentum gentium
I Ma Vulgate 6:19  et cogitavit Iudas disperdere eos et convocavit universum populum ut obsiderent eos
I Ma Vulgate 6:20  et coirent simul et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo et fecerunt ballistas et machinas
I Ma Vulgate 6:21  et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur et adiunxerunt se illis aliqui ex impiis Israhel
I Ma Vulgate 6:22  et abierunt ad regem et dixerunt quousque non facies iudicium et vindicas fratres nostros
I Ma Vulgate 6:23  nos decrevimus servire patri tuo et ambulare in praeceptis eius et obsequi edictis eius
I Ma Vulgate 6:24  et filii populi nostri propter hoc abalienabantur se a nobis et quicumque inveniebantur ex nobis interficiebantur et hereditates nostrae diripiebantur
I Ma Vulgate 6:25  et non ad nos tantum extenderunt manum sed et in omnes fines nostros
I Ma Vulgate 6:26  et ecce adplicuerunt hodie ad arcem in Hierusalem occupare eam et munitionem in Bethsuram munierunt
I Ma Vulgate 6:27  et nisi praeveneris eos velocius maiora quam haec facient nec poteris obtinere eos
I Ma Vulgate 6:28  et iratus est rex ut audivit et convocavit omnes amicos suos et principes exercitus sui et eos qui super equites erant
I Ma Vulgate 6:29  sed et de regnis aliis et insulis et maritimis venerunt ad eum exercitus conducticius
I Ma Vulgate 6:30  et erat numerus exercitus centum milia peditum et viginti milia equitum et elefanti triginta duo docti ad proelium
I Ma Vulgate 6:31  et venerunt per Idumeam et adplicuerunt ad Bethsuram et pugnaverunt dies multos et fecerunt machinas et exierunt et succenderunt eas igni et pugnaverunt viriliter
I Ma Vulgate 6:32  et recessit Iudas ab arce et admovit castra ad Bethzacara contra castra regis
I Ma Vulgate 6:33  et surrexit ante lucem et concitavit exercitus impetum contra viam Bethzacara et conparaverunt se exercitus in proelium et tubis cecinerunt
I Ma Vulgate 6:34  et elefantis ostenderunt sanguinem uvae et mori ad acuendos eos in proelium
I Ma Vulgate 6:35  et diviserunt bestias per legiones et adstiterunt singulis elefantis mille viri in loricis concatenatis et galeae aereae in capitibus eorum et quingenti equites ordinati unicuique bestiae electi erant
I Ma Vulgate 6:36  hii ante tempus ubicumque erat bestia erant et quocumque ibat ibant non discedebant ab ea
I Ma Vulgate 6:37  sed et turres ligneas super eos firmae protegentes super singulas bestias et super eas machinae et super singulas viri virtutis triginta duo qui pugnabant desuper et intus magister bestiae
I Ma Vulgate 6:38  et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes tubis et exercitum commovere et perurguere constipati in legionibus eius
I Ma Vulgate 6:39  et ut refulsit sol in clypeos aureos et aereos resplenduerunt montes ab eis resplenduerunt sicut lampades ignis
I Ma Vulgate 6:40  et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos et alii per loca humilia et ibant caute et ordinate
I Ma Vulgate 6:41  et commovebantur omnes inhabitantes a voce multitudinis eorum et incessu turbae et conlisionis armorum erat enim exercitus magnus valde et fortis
I Ma Vulgate 6:42  et adpropiavit Iudas et exercitus eius in proelium et ceciderunt de exercitu regis sescenti viri
I Ma Vulgate 6:43  et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis et erat eminens super ceteras bestias et visum est ei quod in ea esset rex
I Ma Vulgate 6:44  et dedit se ut liberaret populum suum et adquireret sibi nomen aeternum
I Ma Vulgate 6:45  et cucurrit ad eam audaciter in medio legionis interficiens a dextris et a sinistris et cadebant ab eo huc et illuc
I Ma Vulgate 6:46  et ivit sub pedes elefanti et subposuit ei et occidit eum et cecidit in terram super ipsum et mortuus est illic
I Ma Vulgate 6:47  et videntes virtutem regis et impetum exercitus eius deverterunt ab eis
I Ma Vulgate 6:48  castra autem regis ascenderunt contra eos in Hierusalem et adplicuit castra rex ad Iudaeam et montem Sion
I Ma Vulgate 6:49  et fecit pacem cum his qui erant in Bethsuram et exierunt de civitate quia non erant eis ibi alimenta conclusis quia sabbata erant terrae
I Ma Vulgate 6:50  et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam
I Ma Vulgate 6:51  et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos et statuit illic ballistas et machinas et ignis iacula et tormenta ad lapides iactandos et spicula et scorpios ad mittendas sagittas et fundibula
I Ma Vulgate 6:52  fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum et pugnaverunt dies multos
I Ma Vulgate 6:53  escae autem non erant in civitate eo quod septimus annus esset et qui remanserant in Iudaea de gentibus consumpserant reliquias eorum quae repositae fuerant
I Ma Vulgate 6:54  et remanserunt in sanctis viri pauci quoniam obtinuerat eos fames et dispersi sunt unusquisque in locum suum
I Ma Vulgate 6:55  et audivit Lysias quod Philippus quem constituit rex Antiochus cum adhuc viveret et nutriret Antiochum filium suum ut regnaret
I Ma Vulgate 6:56  et reversus esset a Perside et Media et exercitus qui abierat cum ipso et quia quaerit suscipere regni negotia
I Ma Vulgate 6:57  festinavit ire et dicere ad regem et duces exercitus deficimus cotidie et esca nobis modica est et locus quem obsidemus est munitus et incumbit nobis ordinare de regno
I Ma Vulgate 6:58  nunc itaque demus dextras hominibus istis et faciamus cum illis pacem et cum omni gente eorum
I Ma Vulgate 6:59  et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius propter legitima enim ipsorum quae despeximus irati sunt et fecerunt omnia haec
I Ma Vulgate 6:60  et placuit sermo in conspectu regis et principum et misit ad eos pacem facere et receperunt illam
I Ma Vulgate 6:61  et iuravit illis rex et principes et exierunt de munitione
I Ma Vulgate 6:62  et intravit rex montem Sion et vidit munitionem loci et rupit ius iuramenti quod iuravit et mandavit destruere murum in gyro
I Ma Vulgate 6:63  et discessit festinanter et reversus est Antiochiam et invenit Philippum dominantem civitati et pugnavit adversus eum et occupavit civitatem