NEHEMIAH
Chapter 7
Nehe | VulgHetz | 7:1 | Postquam autem ædificatus est murus, et posui valvas, et recensui ianitores, et cantores, et Levitas: | |
Nehe | VulgHetz | 7:2 | præcepi Hanani fratri meo, et Hananiæ principi domus de Ierusalem (ipse enim quasi vir verax et timens Deum plus ceteris videbatur) | |
Nehe | VulgHetz | 7:3 | et dixi eis: Non aperiantur portæ Ierusalem usque ad calorem solis. Cumque adhuc assisterent, clausæ portæ sunt, et oppilatæ: et posui custodes de habitatoribus Ierusalem, singulos per vices suas, et unumquemque contra domum suam. | |
Nehe | VulgHetz | 7:4 | Civitas autem erat lata nimis et grandis, et populus parvus in medio eius, et non erant domus ædificatæ. | |
Nehe | VulgHetz | 7:5 | Deus autem dedit in corde meo, et congregavi optimates, et magistratus, et vulgus, ut recenserem eos: et inveni librum census eorum, qui ascenderant primum, et inventum est scriptum in eo. | |
Nehe | VulgHetz | 7:6 | Isti filii provinciæ, qui ascenderunt de captivitate migrantium, quos transtulerat Nabuchodonosor rex Babylonis, et reversi sunt in Ierusalem, et in Iudæam, unusquisque in civitatem suam. | |
Nehe | VulgHetz | 7:7 | Qui venerunt cum Zorobabel, Iosue, Nehemias, Azarias, Raamias, Nahamani, Mardochæus, Belsam, Mespharath, Begoai, Nahum, Baana. Numerus virorum populi Israel: | |
Nehe | VulgHetz | 7:46 | Ianitores: filii Sellum, filii Ater, filii Telmon, filii Accub, filii Hatita, filii Sobai: centum trigintaocto. | |
Nehe | VulgHetz | 7:59 | filii Saphatia, filii Hatil, filii Phochereth, qui erat ortus ex Sabaim, filio Amon. | |
Nehe | VulgHetz | 7:61 | Hi sunt autem, qui ascenderunt de Thelmela, Thelharsa, Cherub, Addon, et Emmer: et non potuerunt indicare domum patrum suorum, et semen suum, utrum ex Israel essent. | |
Nehe | VulgHetz | 7:63 | Et de Sacerdotibus, filii Habia, filii Accos, filii Berzellai, qui accepit de filiabus Berzellai Galaaditis uxorem: et vocatus est nomine eorum. | |
Nehe | VulgHetz | 7:64 | Hi quæsierunt scripturam suam in censu, et non invenerunt: et eiecti sunt de sacerdotio. | |
Nehe | VulgHetz | 7:65 | Dixitque Athersatha eis ut non manducarent de Sanctis sanctorum, donec staret Sacerdos doctus et eruditus. | |
Nehe | VulgHetz | 7:67 | absque servis et ancillis eorum, qui erant septem millia trecenti trigintaseptem, et inter eos cantores, et cantatrices, ducenti quadragintaquinque. | |
Nehe | VulgHetz | 7:69 | cameli eorum, quadringenti trigintaquinque: asini, sex millia septingenti viginti. | |
Nehe | VulgHetz | 7:70 | Nonnulli autem de principibus familiarum dederunt in opus. Athersatha dedit in thesaurum auri drachmas mille, phialas quinquaginta, tunicas sacerdotales quingentas triginta. | |
Nehe | VulgHetz | 7:71 | Et de principibus familiarum dederunt in thesaurum operis auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia ducentas. | |
Nehe | VulgHetz | 7:72 | Et quod dedit reliquus populus, auri drachmas viginti millia, et argenti mnas duo millia, et tunicas sacerdotales sexagintaseptem. | |