Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOB
Prev Up Next
Chapter 38
Job Vulgate 38:2  quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis
Job Vulgate 38:3  accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi
Job Vulgate 38:4  ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam
Job Vulgate 38:5  quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam
Job Vulgate 38:6  super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius
Job Vulgate 38:7  cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei
Job Vulgate 38:8  quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens
Job Vulgate 38:9  cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem
Job Vulgate 38:10  circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia
Job Vulgate 38:11  et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos
Job Vulgate 38:12  numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum
Job Vulgate 38:13  et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea
Job Vulgate 38:14  restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum
Job Vulgate 38:15  auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur
Job Vulgate 38:16  numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti
Job Vulgate 38:17  numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti
Job Vulgate 38:18  numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia
Job Vulgate 38:19  in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit
Job Vulgate 38:20  ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius
Job Vulgate 38:21  sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras
Job Vulgate 38:22  numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti
Job Vulgate 38:23  quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli
Job Vulgate 38:24  per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram
Job Vulgate 38:25  quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui
Job Vulgate 38:26  ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur
Job Vulgate 38:27  ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes
Job Vulgate 38:28  quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris
Job Vulgate 38:29  de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit
Job Vulgate 38:30  in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur
Job Vulgate 38:31  numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare
Job Vulgate 38:32  numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis
Job Vulgate 38:33  numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra
Job Vulgate 38:34  numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te
Job Vulgate 38:35  numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus
Job Vulgate 38:36  quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam
Job Vulgate 38:37  quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet
Job Vulgate 38:38  quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur
Job Vulgate 38:39  numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis
Job Vulgate 38:40  quando cubant in antris et in specubus insidiantur
Job Vulgate 38:41  quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos