Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
PSALMS
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 104
Psal Vulgate 104:1  alleluia confitemini Domino et invocate nomen eius adnuntiate inter gentes opera eius alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius
Psal Vulgate 104:2  cantate ei et psallite ei narrate omnia mirabilia eius canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius
Psal Vulgate 104:3  laudamini in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum
Psal Vulgate 104:4  quaerite Dominum et confirmamini quaerite faciem eius semper quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter
Psal Vulgate 104:5  mementote mirabilium eius quae fecit prodigia eius et iudicia oris eius recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius
Psal Vulgate 104:6  semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius
Psal Vulgate 104:7  ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius
Psal Vulgate 104:8  memor fuit in saeculum testamenti sui verbi quod mandavit in mille generationes recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes
Psal Vulgate 104:9  quod disposuit ad Abraham et iuramenti sui ad Isaac quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac
Psal Vulgate 104:10  et statuit illud Iacob in praeceptum et Israhel in testamentum aeternum et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum
Psal Vulgate 104:11  dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae
Psal Vulgate 104:12  cum essent numero breves paucissimos et incolas eius cum essent viri pauci modici et advenae in ea
Psal Vulgate 104:13  et pertransierunt de gente in gentem et de regno ad populum alterum et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum
Psal Vulgate 104:14  non reliquit hominem nocere eis et corripuit pro eis reges non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges
Psal Vulgate 104:15  nolite tangere christos meos et in prophetis meis nolite malignari nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere
Psal Vulgate 104:16  et vocavit famem super terram omne firmamentum panis contrivit et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit
Psal Vulgate 104:17  misit ante eos virum in servum venundatus est Ioseph misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph
Psal Vulgate 104:18  humiliaverunt in conpedibus pedes eius ferrum pertransiit anima eius adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius
Psal Vulgate 104:19  donec veniret verbum eius eloquium Domini inflammavit eum usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum
Psal Vulgate 104:20  misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit eum misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum
Psal Vulgate 104:21  constituit eum dominum domus suae et principem omnis possessionis suae posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua
Psal Vulgate 104:22  ut erudiret principes eius sicut semet ipsum et senes eius prudentiam doceret ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret
Psal Vulgate 104:23  et intravit Israhel in Aegyptum et Iacob accola fuit in terra Cham et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham
Psal Vulgate 104:24  et auxit populum eius vehementer et firmavit eum super inimicos eius et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius
Psal Vulgate 104:25  convertit cor eorum ut odirent populum eius ut dolum facerent in servos eius convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius
Psal Vulgate 104:26  misit Mosen servum suum Aaron quem elegit ipsum misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi
Psal Vulgate 104:27  posuit in eis verba signorum suorum et prodigiorum in terra Cham posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham
Psal Vulgate 104:28  misit tenebras et obscuravit et non exacerbavit sermones suos misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius
Psal Vulgate 104:29  convertit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum
Psal Vulgate 104:30  dedit terra eorum ranas in penetrabilibus regum ipsorum ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum
Psal Vulgate 104:31  dixit et venit cynomia et scinifes in omnibus finibus eorum dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum
Psal Vulgate 104:32  posuit pluvias eorum grandinem ignem conburentem in terra ipsorum dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum
Psal Vulgate 104:33  et percussit vineas eorum et ficulneas eorum et contrivit lignum finium eorum et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum
Psal Vulgate 104:34  dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus
Psal Vulgate 104:35  et comedit omne faenum in terra eorum et comedit omnem fructum terrae eorum et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum
Psal Vulgate 104:36  et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias omnis laboris eorum et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum
Psal Vulgate 104:37  et eduxit eos in argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus
Psal Vulgate 104:38  laetata est Aegyptus in profectione eorum quia incubuit timor eorum super eos laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos
Psal Vulgate 104:39  expandit nubem in protectionem eorum et ignem ut luceret eis per noctem expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte
Psal Vulgate 104:40  petierunt et venit coturnix et panem caeli saturavit eos petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos
Psal Vulgate 104:41  disrupit petram et fluxerunt aquae abierunt in sicco flumina aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina
Psal Vulgate 104:42  quoniam memor fuit verbi sancti sui quod habuit ad Abraham puerum suum quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo
Psal Vulgate 104:43  et eduxit populum suum in exultatione et electos suos in laetitia et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos
Psal Vulgate 104:44  et dedit illis regiones gentium et labores populorum possederunt et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt
Psal Vulgate 104:45  ut custodiant iustificationes eius et legem eius requirant ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia