Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next
Chapter 27
Matt Vulgate 27:1  mane autem facto consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Iesum ut eum morti traderent
Matt Vulgate 27:2  et vinctum adduxerunt eum et tradiderunt Pontio Pilato praesidi
Matt Vulgate 27:3  tunc videns Iudas qui eum tradidit quod damnatus esset paenitentia ductus rettulit triginta argenteos principibus sacerdotum et senioribus
Matt Vulgate 27:4  dicens peccavi tradens sanguinem iustum at illi dixerunt quid ad nos tu videris
Matt Vulgate 27:5  et proiectis argenteis in templo recessit et abiens laqueo se suspendit
Matt Vulgate 27:6  principes autem sacerdotum acceptis argenteis dixerunt non licet mittere eos in corbanan quia pretium sanguinis est
Matt Vulgate 27:7  consilio autem inito emerunt ex illis agrum figuli in sepulturam peregrinorum
Matt Vulgate 27:8  propter hoc vocatus est ager ille Acheldemach ager sanguinis usque in hodiernum diem
Matt Vulgate 27:9  tunc impletum est quod dictum est per Hieremiam prophetam dicentem et acceperunt triginta argenteos pretium adpretiati quem adpretiaverunt a filiis Israhel
Matt Vulgate 27:10  et dederunt eos in agrum figuli sicut constituit mihi Dominus
Matt Vulgate 27:11  Iesus autem stetit ante praesidem et interrogavit eum praeses dicens tu es rex Iudaeorum dicit ei Iesus tu dicis
Matt Vulgate 27:12  et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus nihil respondit
Matt Vulgate 27:13  tunc dicit illi Pilatus non audis quanta adversum te dicant testimonia
Matt Vulgate 27:14  et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur praeses vehementer
Matt Vulgate 27:15  per diem autem sollemnem consueverat praeses dimittere populo unum vinctum quem voluissent
Matt Vulgate 27:16  habebat autem tunc vinctum insignem qui dicebatur Barabbas
Matt Vulgate 27:17  congregatis ergo illis dixit Pilatus quem vultis dimittam vobis Barabban an Iesum qui dicitur Christus
Matt Vulgate 27:19  sedente autem illo pro tribunali misit ad illum uxor eius dicens nihil tibi et iusto illi multa enim passa sum hodie per visum propter eum
Matt Vulgate 27:20  princeps autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabban Iesum vero perderent
Matt Vulgate 27:21  respondens autem praeses ait illis quem vultis vobis de duobus dimitti at illi dixerunt Barabban
Matt Vulgate 27:22  dicit illis Pilatus quid igitur faciam de Iesu qui dicitur Christus
Matt Vulgate 27:23  dicunt omnes crucifigatur ait illis praeses quid enim mali fecit at illi magis clamabant dicentes crucifigatur
Matt Vulgate 27:24  videns autem Pilatus quia nihil proficeret sed magis tumultus fieret accepta aqua lavit manus coram populo dicens innocens ego sum a sanguine iusti huius vos videritis
Matt Vulgate 27:25  et respondens universus populus dixit sanguis eius super nos et super filios nostros
Matt Vulgate 27:26  tunc dimisit illis Barabban Iesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur
Matt Vulgate 27:27  tunc milites praesidis suscipientes Iesum in praetorio congregaverunt ad eum universam cohortem
Matt Vulgate 27:28  et exuentes eum clamydem coccineam circumdederunt ei
Matt Vulgate 27:29  et plectentes coronam de spinis posuerunt super caput eius et harundinem in dextera eius et genu flexo ante eum inludebant dicentes have rex Iudaeorum
Matt Vulgate 27:30  et expuentes in eum acceperunt harundinem et percutiebant caput eius
Matt Vulgate 27:31  et postquam inluserunt ei exuerunt eum clamydem et induerunt eum vestimentis eius et duxerunt eum ut crucifigerent
Matt Vulgate 27:32  exeuntes autem invenerunt hominem cyreneum nomine Simonem hunc angariaverunt ut tolleret crucem eius
Matt Vulgate 27:33  et venerunt in locum qui dicitur Golgotha quod est Calvariae locus
Matt Vulgate 27:34  et dederunt ei vinum bibere cum felle mixtum et cum gustasset noluit bibere
Matt Vulgate 27:35  postquam autem crucifixerunt eum diviserunt vestimenta eius sortem mittentes
Matt Vulgate 27:37  et inposuerunt super caput eius causam ipsius scriptam hic est Iesus rex Iudaeorum
Matt Vulgate 27:38  tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones unus a dextris et unus a sinistris
Matt Vulgate 27:39  praetereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua
Matt Vulgate 27:40  et dicentes qui destruit templum et in triduo illud reaedificat salva temet ipsum si Filius Dei es descende de cruce
Matt Vulgate 27:41  similiter et principes sacerdotum inludentes cum scribis et senioribus dicentes
Matt Vulgate 27:42  alios salvos fecit se ipsum non potest salvum facere si rex Israhel est descendat nunc de cruce et credemus ei
Matt Vulgate 27:43  confidet in Deo liberet nunc eum si vult dixit enim quia Dei Filius sum
Matt Vulgate 27:44  id ipsum autem et latrones qui fixi erant cum eo inproperabant ei
Matt Vulgate 27:45  a sexta autem hora tenebrae factae sunt super universam terram usque ad horam nonam
Matt Vulgate 27:46  et circa horam nonam clamavit Iesus voce magna dicens Heli Heli lema sabacthani hoc est Deus meus Deus meus ut quid dereliquisti me
Matt Vulgate 27:47  quidam autem illic stantes et audientes dicebant Heliam vocat iste
Matt Vulgate 27:48  et continuo currens unus ex eis acceptam spongiam implevit aceto et inposuit harundini et dabat ei bibere
Matt Vulgate 27:49  ceteri vero dicebant sine videamus an veniat Helias liberans eum
Matt Vulgate 27:50  Iesus autem iterum clamans voce magna emisit spiritum
Matt Vulgate 27:51  et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum et terra mota est et petrae scissae sunt
Matt Vulgate 27:52  et monumenta aperta sunt et multa corpora sanctorum qui dormierant surrexerunt
Matt Vulgate 27:53  et exeuntes de monumentis post resurrectionem eius venerunt in sanctam civitatem et apparuerunt multis
Matt Vulgate 27:54  centurio autem et qui cum eo erant custodientes Iesum viso terraemotu et his quae fiebant timuerunt valde dicentes vere Dei Filius erat iste
Matt Vulgate 27:55  erant autem ibi mulieres multae a longe quae secutae erant Iesum a Galilaea ministrantes ei
Matt Vulgate 27:56  inter quas erat Maria Magdalene et Maria Iacobi et Ioseph mater et mater filiorum Zebedaei
Matt Vulgate 27:57  cum sero autem factum esset venit quidam homo dives ab Arimathia nomine Ioseph qui et ipse discipulus erat Iesu
Matt Vulgate 27:58  hic accessit ad Pilatum et petiit corpus Iesu tunc Pilatus iussit reddi corpus
Matt Vulgate 27:59  et accepto corpore Ioseph involvit illud sindone munda
Matt Vulgate 27:60  et posuit illud in monumento suo novo quod exciderat in petra et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti et abiit
Matt Vulgate 27:61  erat autem ibi Maria Magdalene et altera Maria sedentes contra sepulchrum
Matt Vulgate 27:62  altera autem die quae est post parasceven convenerunt principes sacerdotum et Pharisaei ad Pilatum
Matt Vulgate 27:63  dicentes domine recordati sumus quia seductor ille dixit adhuc vivens post tres dies resurgam
Matt Vulgate 27:64  iube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium ne forte veniant discipuli eius et furentur eum et dicant plebi surrexit a mortuis et erit novissimus error peior priore
Matt Vulgate 27:65  ait illis Pilatus habetis custodiam ite custodite sicut scitis
Matt Vulgate 27:66  illi autem abeuntes munierunt sepulchrum signantes lapidem cum custodibus