Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
JOHN
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16 17 18 19 20 21
Prev Up Next
Chapter 6
John VulgHetz 6:1  Post hæc abiit Iesus trans mare Galilææ, quod est Tiberiadis:
John VulgHetz 6:2  et sequebatur eum multitudo magna, quia videbant signa, quæ faciebat super his, qui infirmabantur.
John VulgHetz 6:3  Subiit ergo in montem Iesus: et ibi sedebat cum discipulis suis.
John VulgHetz 6:4  Erat autem proximum Pascha dies festus Iudæorum.
John VulgHetz 6:5  Cum sublevasset ergo oculos Iesus, et vidisset quia multitudo maxima venit ad eum, dixit ad Philippum: Unde ememus panes, ut manducent hi?
John VulgHetz 6:6  Hoc autem dicebat tentans eum: ipse enim sciebat quid esset facturus.
John VulgHetz 6:7  Respondit ei Philippus: Ducentorum denariorum panes non sufficiunt eis, ut unusquisque modicum quid accipiat.
John VulgHetz 6:8  Dicit ei unus ex discipulis eius, Andreas frater Simonis Petri:
John VulgHetz 6:9  Est puer unus hic, qui habet quinque panes ordeaceos, et duos pisces: sed hæc quid sunt inter tantos?
John VulgHetz 6:10  Dixit ergo Iesus: Facite homines discumbere. Erat autem fœnum multum in loco. Discumberunt ergo viri, numero quasi quinque millia.
John VulgHetz 6:11  Accepit ergo Iesus panes: et cum gratias egisset, distribuit discumbentibus: similiter et ex piscibus quantum volebant.
John VulgHetz 6:12  Ut autem impleti sunt, dixit discipulis suis: Colligite quæ superaverunt fragmenta, ne pereant.
John VulgHetz 6:13  Collegerunt ergo, et impleverunt duodecim cophinos fragmentorum ex quinque panibus ordeaceis, quæ superfuerunt his, qui manducaverant.
John VulgHetz 6:14  Illi ergo homines cum vidissent quod Iesus fecerat signum, dicebant: Quia hic est vere propheta, qui venturus est in mundum.
John VulgHetz 6:15  Iesus ergo cum cognovisset quia venturi essent ut raperent eum, et facerent eum regem, fugit iterum in montem ipse solus.
John VulgHetz 6:16  Ut autem sero factum est, descenderunt discipuli eius ad mare.
John VulgHetz 6:17  Et cum ascendissent navim, venerunt trans mare in Capharnaum: et tenebræ iam factæ erant: et non venerat ad eos Iesus.
John VulgHetz 6:19  Cum remigassent ergo quasi stadia viginti quinque aut triginta, vident Iesum ambulantem supra mare, et proximum navi fieri, et timuerunt.
John VulgHetz 6:21  Voluerunt ergo accipere eum in navim: et statim navis fuit ad terram, in quam ibant.
John VulgHetz 6:22  Altera die, turba, quæ stabat trans mare, vidit quia navicula alia non erat ibi nisi una, et quia non introisset cum discipulis suis Iesus in navim, sed soli discipuli eius abiissent:
John VulgHetz 6:23  aliæ vero supervenerunt naves a Tiberiade iuxta locum ubi manducaverunt panem, gratias agente Domino.
John VulgHetz 6:24  Cum ergo vidisset turba quia Iesus non esset ibi, neque discipuli eius, ascenderunt in naviculas, et venerunt Capharnaum quærentes Iesum.
John VulgHetz 6:25  Et cum invenissent eum trans mare, dixerunt ei: Rabbi, quando huc venisti?
John VulgHetz 6:26  Respondit eis Iesus, et dixit: Amen, amen dico vobis: quæritis me non quia vidistis signa, sed quia manducastis ex panibus, et saturati estis.
John VulgHetz 6:27  Operamini non cibum, qui perit, sed qui permanet in vitam æternam, quem Filius hominis dabit vobis. Hunc enim Pater signavit Deus.
John VulgHetz 6:28  Dixerunt ergo ad eum: Quid faciemus ut operemur opera Dei?
John VulgHetz 6:29  Respondit Iesus, et dixit eis: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.
John VulgHetz 6:30  Dixerunt ergo ei: Quod ergo tu facis signum ut videamus, et credamus tibi? quid operaris?
John VulgHetz 6:31  Patres nostri manducaverunt manna in deserto, sicut scriptum est: Panem de cælo dedit eis manducare.
John VulgHetz 6:32  Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Non Moyses dedit vobis panem de cælo, sed Pater meus dat vobis panem de cælo verum.
John VulgHetz 6:33  Panis enim Dei est, qui de cælo descendit, et dat vitam mundo.
John VulgHetz 6:34  Dixerunt ergo ad eum: Domine, semper da nobis panem hunc.
John VulgHetz 6:35  Dixit autem eis Iesus: Ego sum panis vitæ: qui venit ad me, non esuriet: et qui credit in me, non sitiet umquam.
John VulgHetz 6:36  Sed dixi vobis quia et vidistis me, et non creditis.
John VulgHetz 6:37  Omne quod dat mihi Pater, ad me veniet: et eum, qui venit ad me, non eiiciam foras:
John VulgHetz 6:38  quia descendi de cælo, non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius, qui misit me.
John VulgHetz 6:39  Hæc est autem voluntas eius, qui misit me, Patris: ut omne, quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.
John VulgHetz 6:40  Hæc est autem voluntas Patris mei, qui misit me: ut omnis, qui videt Filium, et credit in eum, habeat vitam æternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John VulgHetz 6:41  Murmurabant ergo Iudæi de illo, quia dixisset: Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi,
John VulgHetz 6:42  et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos novimus patrem, et matrem? Quomodo ergo dicit hic: Quia de cælo descendi?
John VulgHetz 6:43  Respondit ergo Iesus, et dixit eis: Nolite murmurare in invicem:
John VulgHetz 6:44  nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John VulgHetz 6:45  Est scriptum in Prophetis: Et erunt omnes docibiles Dei. Omnis, qui audivit a Patre, et didicit, venit ad me.
John VulgHetz 6:46  Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.
John VulgHetz 6:47  Amen, amen dico vobis: Qui credit in me, habet vitam æternam.
John VulgHetz 6:49  Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
John VulgHetz 6:50  Hic est panis de cælo descendens: ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur.
John VulgHetz 6:52  Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in æternum: et panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
John VulgHetz 6:53  Litigabant ergo Iudæi ad invicem, dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
John VulgHetz 6:54  Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico vobis: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis.
John VulgHetz 6:55  Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam æternam: et ego resuscitabo eum in novissimo die.
John VulgHetz 6:56  Caro enim mea, vere est cibus: et sanguis meus, vere est potus.
John VulgHetz 6:57  qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, in me manet, et ego in illo.
John VulgHetz 6:58  Sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem: et qui manducat me, et ipse vivet propter me.
John VulgHetz 6:59  Hic est panis, qui de cælo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in æternum.
John VulgHetz 6:61  Multi ergo audientes ex discipulis eius, dixerunt: Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?
John VulgHetz 6:62  Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurarent de hoc discipuli eius, dixit eis: Hoc vos scandalizat?
John VulgHetz 6:63  Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius?
John VulgHetz 6:64  Spiritus est, qui vivificat: caro non prodest quidquam. verba, quæ ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.
John VulgHetz 6:65  Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.
John VulgHetz 6:66  Et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.
John VulgHetz 6:67  Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro: et iam non cum illo ambulabant.
John VulgHetz 6:68  Dixit ergo Iesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?
John VulgHetz 6:69  Respondit ergo ei Simon Petrus: Domine, ad quem ibimus? verba vitæ æternæ habes.
John VulgHetz 6:70  et nos credidimus, et cognovimus quia tu es Christus Filius Dei.
John VulgHetz 6:71  Respondit eis Iesus: Nonne ego vos duodecim elegi: et ex vobis unus diabolus est?
John VulgHetz 6:72  Dicebat autem Iudam Simonis Iscariotem: hic enim erat traditurus eum, cum esset unus ex duodecim.