MARK
Chapter 14
Mark | Vulgate | 14:1 | erat autem pascha et azyma post biduum et quaerebant summi sacerdotes et scribae quomodo eum dolo tenerent et occiderent | |
Mark | Vulgate | 14:3 | et cum esset Bethaniae in domo Simonis leprosi et recumberet venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi et fracto alabastro effudit super caput eius | |
Mark | Vulgate | 14:4 | erant autem quidam indigne ferentes intra semet ipsos et dicentes ut quid perditio ista unguenti facta est | |
Mark | Vulgate | 14:5 | poterat enim unguentum istud veniri plus quam trecentis denariis et dari pauperibus et fremebant in eam | |
Mark | Vulgate | 14:7 | semper enim pauperes habetis vobiscum et cum volueritis potestis illis benefacere me autem non semper habetis | |
Mark | Vulgate | 14:9 | amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit evangelium istud in universum mundum et quod fecit haec narrabitur in memoriam eius | |
Mark | Vulgate | 14:10 | et Iudas Scariotis unus de duodecim abiit ad summos sacerdotes ut proderet eum illis | |
Mark | Vulgate | 14:11 | qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos et quaerebat quomodo illum oportune traderet | |
Mark | Vulgate | 14:12 | et primo die azymorum quando pascha immolabant dicunt ei discipuli quo vis eamus et paremus tibi ut manduces pascha | |
Mark | Vulgate | 14:13 | et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum | |
Mark | Vulgate | 14:14 | et quocumque introierit dicite domino domus quia magister dicit ubi est refectio mea ubi pascha cum discipulis meis manducem | |
Mark | Vulgate | 14:16 | et abierunt discipuli eius et venerunt in civitatem et invenerunt sicut dixerat illis et praeparaverunt pascha | |
Mark | Vulgate | 14:18 | et discumbentibus eis et manducantibus ait Iesus amen dico vobis quia unus ex vobis me tradet qui manducat mecum | |
Mark | Vulgate | 14:21 | et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum ei si non esset natus homo ille | |
Mark | Vulgate | 14:22 | et manducantibus illis accepit Iesus panem et benedicens fregit et dedit eis et ait sumite hoc est corpus meum | |
Mark | Vulgate | 14:25 | amen dico vobis quod iam non bibam de genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam novum in regno Dei | |
Mark | Vulgate | 14:27 | et ait eis Iesus omnes scandalizabimini in nocte ista quia scriptum est percutiam pastorem et dispergentur oves | |
Mark | Vulgate | 14:30 | et ait illi Iesus amen dico tibi quia tu hodie in nocte hac priusquam bis gallus vocem dederit ter me es negaturus | |
Mark | Vulgate | 14:31 | at ille amplius loquebatur et si oportuerit me simul conmori tibi non te negabo similiter autem et omnes dicebant | |
Mark | Vulgate | 14:32 | et veniunt in praedium cui nomen Gethsemani et ait discipulis suis sedete hic donec orem | |
Mark | Vulgate | 14:35 | et cum processisset paululum procidit super terram et orabat ut si fieri posset transiret ab eo hora | |
Mark | Vulgate | 14:36 | et dixit Abba Pater omnia possibilia tibi sunt transfer calicem hunc a me sed non quod ego volo sed quod tu | |
Mark | Vulgate | 14:37 | et venit et invenit eos dormientes et ait Petro Simon dormis non potuisti una hora vigilare | |
Mark | Vulgate | 14:38 | vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus caro vero infirma | |
Mark | Vulgate | 14:40 | et reversus denuo invenit eos dormientes erant enim oculi illorum ingravati et ignorabant quid responderent ei | |
Mark | Vulgate | 14:41 | et venit tertio et ait illis dormite iam et requiescite sufficit venit hora ecce traditur Filius hominis in manus peccatorum | |
Mark | Vulgate | 14:43 | et adhuc eo loquente venit Iudas Scarioth unus ex duodecim et cum illo turba cum gladiis et lignis a summis sacerdotibus et a scribis et a senioribus | |
Mark | Vulgate | 14:44 | dederat autem traditor eius signum eis dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum et ducite | |
Mark | Vulgate | 14:47 | unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam | |
Mark | Vulgate | 14:48 | et respondens Iesus ait illis tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis conprehendere me | |
Mark | Vulgate | 14:49 | cotidie eram apud vos in templo docens et non me tenuistis sed ut adimpleantur scripturae | |
Mark | Vulgate | 14:51 | adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum | |
Mark | Vulgate | 14:53 | et adduxerunt Iesum ad summum sacerdotem et conveniunt omnes sacerdotes et scribae et seniores | |
Mark | Vulgate | 14:54 | Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis et sedebat cum ministris et calefaciebat se ad ignem | |
Mark | Vulgate | 14:55 | summi vero sacerdotes et omne concilium quaerebant adversum Iesum testimonium ut eum morti traderent nec inveniebant | |
Mark | Vulgate | 14:56 | multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum et convenientia testimonia non erant | |
Mark | Vulgate | 14:58 | quoniam nos audivimus eum dicentem ego dissolvam templum hoc manufactum et per triduum aliud non manufactum aedificabo | |
Mark | Vulgate | 14:60 | et exsurgens summus sacerdos in medium interrogavit Iesum dicens non respondes quicquam ad ea quae tibi obiciuntur ab his | |
Mark | Vulgate | 14:61 | ille autem tacebat et nihil respondit rursum summus sacerdos interrogabat eum et dicit ei tu es Christus Filius Benedicti | |
Mark | Vulgate | 14:62 | Iesus autem dixit illi ego sum et videbitis Filium hominis a dextris sedentem Virtutis et venientem cum nubibus caeli | |
Mark | Vulgate | 14:64 | audistis blasphemiam quid vobis videtur qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis | |
Mark | Vulgate | 14:65 | et coeperunt quidam conspuere eum et velare faciem eius et colaphis eum caedere et dicere ei prophetiza et ministri alapis eum caedebant | |
Mark | Vulgate | 14:67 | et cum vidisset Petrum calefacientem se aspiciens illum ait et tu cum Iesu Nazareno eras | |
Mark | Vulgate | 14:68 | at ille negavit dicens neque scio neque novi quid dicas et exiit foras ante atrium et gallus cantavit | |
Mark | Vulgate | 14:69 | rursus autem cum vidisset illum ancilla coepit dicere circumstantibus quia hic ex illis est | |
Mark | Vulgate | 14:70 | at ille iterum negavit et post pusillum rursus qui adstabant dicebant Petro vere ex illis es nam et Galilaeus es | |
Mark | Vulgate | 14:71 | ille autem coepit anathematizare et iurare quia nescio hominem istum quem dicitis | |