DANIEL
Chapter 13
Dani | VulgSist | 13:2 | Et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciae pulchram nimis, et timentem Deum: | |
Dani | VulgSist | 13:3 | parentes enim illius, cum essent iusti, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi. | |
Dani | VulgSist | 13:4 | Erat autem Ioakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suae: et ad ipsum confluebant Iudaei, eo quod esset honorabilior omnium. | |
Dani | VulgSist | 13:5 | Et constituti sunt de populo duo senes iudices in illo anno: de quibus locutus est Dominus: Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus iudicibus, qui videbantur regere populum. | |
Dani | VulgSist | 13:6 | Isti frequentabant domum Ioakim, et veniebant ad eos omnes, qui habebant iudicia. | |
Dani | VulgSist | 13:7 | Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui. | |
Dani | VulgSist | 13:8 | Et videbant eam senes quotidie ingredientem, et deambulantem: et exarserunt in concupiscentiam eius: | |
Dani | VulgSist | 13:9 | et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. | |
Dani | VulgSist | 13:10 | Erant ergo ambo vulnerati amore eius, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum: | |
Dani | VulgSist | 13:11 | erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea: | |
Dani | VulgSist | 13:14 | Cumque revertissent, venerunt in unum: et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam: et tunc in communi statuerunt tempus, quando eam possent invenire solam. | |
Dani | VulgSist | 13:15 | Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario: aestus quippe erat: | |
Dani | VulgSist | 13:17 | Dixit ergo puellis: Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver. | |
Dani | VulgSist | 13:18 | Et fecerunt sicut praeceperat: clauseruntque ostia pomarii, et egressae sunt per posticum ut afferrent quae iusserat. nesciebantque senes intus esse absconditos. | |
Dani | VulgSist | 13:19 | Cum autem egressae essent puellae, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt: | |
Dani | VulgSist | 13:20 | Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus: quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum. | |
Dani | VulgSist | 13:21 | quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum iuvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te. | |
Dani | VulgSist | 13:22 | Ingemuit Susanna, et ait: Angustiae sunt mihi undique: si enim hoc egero, mors mihi est: si autem non egero, non effugiam manus vestras. | |
Dani | VulgSist | 13:23 | Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini. | |
Dani | VulgSist | 13:26 | Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomaria, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset. | |
Dani | VulgSist | 13:27 | Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer: quia numquam dictus fuerat sermo huiuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina. | |
Dani | VulgSist | 13:28 | Cumque venisset populus ad Ioakim virum eius, venerunt et duo presbyteri pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam. | |
Dani | VulgSist | 13:29 | Et dixerunt coram populo: Mittite ad Susannam filiam Haelchiae uxorem Ioakim. Et statim miserunt. | |
Dani | VulgSist | 13:32 | At iniqui illi iusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta) ut vel sic satiarentur decore eius. | |
Dani | VulgSist | 13:34 | Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput eius. | |
Dani | VulgSist | 13:36 | Et dixerunt presbyteri: Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est haec cum duabus puellis: et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas. | |
Dani | VulgSist | 13:38 | Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri. | |
Dani | VulgSist | 13:39 | Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit: | |
Dani | VulgSist | 13:40 | hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis: huius rei testes sumus. | |
Dani | VulgSist | 13:41 | Credidit eis multitudo quasi senibus et iudicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem. | |
Dani | VulgSist | 13:42 | Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit: Deus aeterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant, | |
Dani | VulgSist | 13:43 | tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me: et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quae isti malitiose composuerunt adversum me. | |
Dani | VulgSist | 13:45 | Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri iunioris, cuius nomen Daniel: | |
Dani | VulgSist | 13:47 | Et conversus omnis populus ad eum, dixit: Quis est iste sermo, quem tu locutus es? | |
Dani | VulgSist | 13:48 | Qui cum staret in medio eorum, ait: Sic fatui filii Israel, non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israel? | |
Dani | VulgSist | 13:50 | Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes: Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis: quia tibi Deus dedit honorem senectutis. | |
Dani | VulgSist | 13:52 | Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum: Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quae operabaris prius: | |
Dani | VulgSist | 13:53 | iudicans iudicia iniusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino: Innocentem et iustum non interficies. | |
Dani | VulgSist | 13:54 | Nunc ergo si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait: Sub schino. | |
Dani | VulgSist | 13:55 | Dixit autem Daniel: Recte mentitus es in caput tuum: Ecce enim Angelus Dei accepta sententia ab eo, scindet te medium. | |
Dani | VulgSist | 13:56 | Et, amoto eo, iussit venire alium, et dixit ei: Semen Chanaan, et non Iuda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum: | |
Dani | VulgSist | 13:57 | sic faciebatis filiabus Israel, et illae timentes loquebantur vobis: sed filia Iuda non sustinuit iniquitatem vestram. | |
Dani | VulgSist | 13:58 | Nunc ergo dic mihi, sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait: Sub prino. | |
Dani | VulgSist | 13:59 | Dixit autem ei Daniel: Recte mentitus es et tu in caput tuum: manet enim Angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos. | |
Dani | VulgSist | 13:60 | Exclamavit itaque omnis coetus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se. | |
Dani | VulgSist | 13:61 | Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium) feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum, | |
Dani | VulgSist | 13:62 | ut facerent secundum legem Moysi: et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa. | |
Dani | VulgSist | 13:63 | Helcias autem et uxor eius laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Ioakim marito eius, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis. | |