DANIEL
Chapter 3
Dani | VulgCont | 3:1 | Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciæ Babylonis. | |
Dani | VulgCont | 3:2 | Itaque Nabuchodonosor rex misit ad congregandos satrapas, magistratus, et iudices, duces, et tyrannos, et præfectos, omnesque principes regionum, ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. | |
Dani | VulgCont | 3:3 | Tunc congregati sunt satrapæ, magistratus, et iudices, duces, et tyranni, et optimates, qui erant in potestatibus constituti, et universi principes regionum ut convenirent ad dedicationem statuæ, quam erexerat Nabuchodonosor rex. Stabant autem in conspectu statuæ, quam posuerat Nabuchodonosor rex: | |
Dani | VulgCont | 3:5 | In hora, qua audieritis sonitum tubæ, et fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, cadentes adorate statuam auream, quam constituit Nabuchodonosor rex. | |
Dani | VulgCont | 3:6 | Si quis autem non prostratus adoraverit, eadem hora mittetur in fornacem ignis ardentis. | |
Dani | VulgCont | 3:7 | Post hæc igitur statim ut audierunt omnes populi sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et omnis generis musicorum: cadentes omnes populi, tribus, et linguæ adoraverunt statuam auream, quam constituerat Nabuchodonosor rex. | |
Dani | VulgCont | 3:10 | tu rex posuisti decretum, ut omnis homo, qui audierit sonitum tubæ, fistulæ, et citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, et universi generis musicorum, prosternat se, et adoret statuam auream: | |
Dani | VulgCont | 3:12 | Sunt ergo viri Iudæi, quos constituisti super opera regionis Babylonis, Sidrach, Misach, et Abdenago: viri isti contempserunt, rex, decretum tuum: deos tuos non colunt, et statuam auream, quam erexisti, non adorant. | |
Dani | VulgCont | 3:13 | Tunc Nabuchodonosor in furore, et in ira præcepit ut adducerentur Sidrach, Misach, et Abdenago: qui confestim adducti sunt in conspectu regis. | |
Dani | VulgCont | 3:14 | Pronunciansque Nabuchodonosor rex, ait eis: Verene Sidrach, Misach, et Abdenago deos meos non colitis, et statuam auream, quam constitui, non adoratis? | |
Dani | VulgCont | 3:15 | Nunc ergo si estis parati, quacumque hora audieritis sonitum tubæ, fistulæ, citharæ, sambucæ, et psalterii, et symphoniæ, omnisque generis musicorum, prosternite vos, et adorate statuam, quam feci: quod si non adoraveritis, eadem hora mittemini in fornacem ignis ardentis: et quis est Deus, qui eripiet vos de manu mea? | |
Dani | VulgCont | 3:16 | Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi. | |
Dani | VulgCont | 3:17 | Ecce enim Deus noster, quem colimus, potest eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, o rex, liberare. | |
Dani | VulgCont | 3:18 | Quod si noluerit, notum sit tibi, rex, quia deos tuos non colimus, et statuam auream, quam erexisti, non adoramus. | |
Dani | VulgCont | 3:19 | Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et præcepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. | |
Dani | VulgCont | 3:20 | Et viris fortissimis de exercitu suo iussit ut ligatis pedibus Sidrach, Misach, et Abdenago mitterent eos in fornacem ignis ardentis. | |
Dani | VulgCont | 3:21 | Et confestim viri illi vincti cum braccis suis, et tiaris, et calceamentis, et vestibus missi sunt in medium fornacis ignis ardentis. | |
Dani | VulgCont | 3:22 | Nam iussio regis urgebat: fornax autem succensa erat nimis. Porro viros illos, qui miserant Sidrach, Misach, et Abdenago, interfecit flamma ignis. | |
Dani | VulgCont | 3:23 | Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach, et Abdenago, ceciderunt in medio camino ignis ardentis, colligati. | |
Dani | VulgCont | 3:26 | Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum, et laudabile, et gloriosum nomen tuum in sæcula: | |
Dani | VulgCont | 3:27 | quia iustus es in omnibus, quæ fecisti nobis, et universa opera tua vera, et viæ tuæ rectæ, et omnia iudicia tua vera. | |
Dani | VulgCont | 3:28 | Iudicia enim vera fecisti iuxta omnia, quæ induxisti super nos, et super civitatem sanctam patrum nostrorum Ierusalem: quia in veritate, et in iudicio induxisti omnia hæc propter peccata nostra. | |
Dani | VulgCont | 3:30 | et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. | |
Dani | VulgCont | 3:31 | Omnia ergo, quæ induxisti super nos, et universa, quæ fecisti nobis, in vero iudicio fecisti: | |
Dani | VulgCont | 3:32 | et tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, prævaricatorumque, et regi iniusto, et pessimo ultra omnem terram. | |
Dani | VulgCont | 3:33 | Et nunc non possumus aperire os: confusio, et opprobrium facti sumus servis tuis, et his, qui colunt te. | |
Dani | VulgCont | 3:34 | Ne, quæsumus, tradas nos in perpetuum propter nomen tuum, et ne dissipes testamentum tuum. | |
Dani | VulgCont | 3:35 | Neque auferas misericordiam tuam a nobis, propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum: | |
Dani | VulgCont | 3:36 | quibus locutus es pollicens quod multiplicares semen eorum sicut stellas cæli, et sicut arenam, quæ est in litore maris: | |
Dani | VulgCont | 3:37 | quia Domine imminuti sumus plus quam omnes gentes, sumusque humiles in universa terra hodie propter peccata nostra. | |
Dani | VulgCont | 3:38 | Et non est in tempore hoc princeps, et dux, et propheta, neque holocaustum, neque sacrificium, neque oblatio, neque incensum, neque locus primitiarum coram te, | |
Dani | VulgCont | 3:39 | ut possimus invenire misericordiam tuam: sed in animo contrito, et spiritu humilitatis suscipiamur. | |
Dani | VulgCont | 3:40 | Sicut in holocausto arietum, et taurorum, et sicut in millibus agnorum pinguium: sic fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie, ut placeat tibi: quoniam non est confusio confidentibus in te. | |
Dani | VulgCont | 3:42 | Nec confundas nos: sed fac nobiscum iuxta mansuetudinem tuam, et secundum multitudinem misericordiæ tuæ. | |
Dani | VulgCont | 3:44 | et confundantur omnes, qui ostendunt servis tuis mala, confundantur in omni potentia tua, et robur eorum conteratur: | |
Dani | VulgCont | 3:46 | Et non cessabant qui miserant eos ministri regis succendere fornacem, naphtha, et stuppa, et pice, et malleolis, | |
Dani | VulgCont | 3:49 | Angelus autem Domini descendit cum Azaria, et sociis eius in fornacem: et excussit flammam ignis de fornace, | |
Dani | VulgCont | 3:50 | et fecit medium fornacis quasi ventum roris flantem, et non tetigit eos omnino ignis, neque contristavit, nec quidquam molestiæ intulit. | |
Dani | VulgCont | 3:51 | Tunc hi tres quasi ex uno ore laudabant, et glorificabant, et benedicebant Deum in fornace, dicentes: | |
Dani | VulgCont | 3:52 | Benedictus es Domine Deus patrum nostrorum: et laudabilis, et gloriosus, et superexaltatus in sæcula: et benedictum nomen gloriæ tuæ sanctum: et laudabile, et superexaltatum in omnibus sæculis. | |
Dani | VulgCont | 3:53 | Benedictus es in templo sancto gloriæ tuæ: et superlaudabilis, et supergloriosus in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:54 | Benedictus es in throno regni tui: et superlaudabilis, et superexaltatus in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:55 | Benedictus es, qui intueris abyssos, et sedes super cherubim: et laudabilis, et superexaltatus in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:60 | Benedicite aquæ omnes, quæ super cælos sunt, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:76 | Benedicite universa germinantia in terra Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:79 | Benedicite cete, et omnia, quæ moventur in aquis, Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:81 | Benedicite omnes bestiæ, et pecora Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:86 | Benedicite spiritus, et animæ iustorum Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:87 | Benedicite sancti, et humiles corde Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. | |
Dani | VulgCont | 3:88 | Benedicite Anania, Azaria, Misael Domino: laudate et superexaltate eum in sæcula. Quia eruit nos de inferno, et salvos fecit de manu mortis, et liberavit nos de medio ardentis flammæ, et de medio ignis eruit nos. | |
Dani | VulgCont | 3:90 | Benedicite omnes religiosi Domino Deo deorum: laudate et confitemini ei, quia in omnia sæcula misericordia eius. | |
Dani | VulgCont | 3:91 | Tunc Nabuchodonosor rex obstupuit, et surrexit propere, et ait optimatibus suis: Nonne tres viros misimus in medium ignis compeditos? Qui respondentes regi, dixerunt: Vere rex. | |
Dani | VulgCont | 3:92 | Respondit, et ait: Ecce ego video quattuor viros solutos, et ambulantes in medio ignis, et nihil corruptionis in eis est, et species quarti similis filio Dei. | |
Dani | VulgCont | 3:93 | Tunc accessit Nabuchodonosor ad ostium fornacis ignis ardentis, et ait: Sidrach, Misach, et Abdenago servi Dei excelsi, egredimini, et venite. Statimque egressi sunt Sidrach, Misach, et Abdenago de medio ignis. | |
Dani | VulgCont | 3:94 | Et congregati satrapæ, et magistratus, et iudices, et potentes regis contemplabantur viros illos, quoniam nihil potestatis habuisset ignis in corporibus eorum, et capillus capitis eorum non esset adustus, et sarabala eorum non fuissent immutata, et odor ignis non transisset per eos. | |
Dani | VulgCont | 3:95 | Et erumpens Nabuchodonosor, ait: Benedictus Deus eorum, Sidrach videlicet, Misach, et Abdenago, qui misit angelum suum, et eruit servos suos, qui crediderunt in eum: et verbum regis immutaverunt, et tradiderunt corpora sua ne servirent, et ne adorarent omnem deum, excepto Deo suo. | |
Dani | VulgCont | 3:96 | A me ergo positum est hoc decretum, ut omnis populus, tribus, et lingua, quæcumque locuta fuerit blasphemiam contra Deum Sidrach, Misach, et Abdenago, dispereat, et domus eius vastetur: neque enim est alius Deus, qui possit ita salvare. | |
Dani | VulgCont | 3:98 | NABUCHODONOSOR rex, omnibus populis, gentibus, et linguis, qui habitant in universa terra, pax vobis multiplicetur. | |