Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 11
I Ma VulgHetz 11:1  Et rex Ægypti congregavit exercitum, sicut arena, quæ est circa oram maris, et naves multas: et quærebat obtinere regnum Alexandri dolo, et addere illud regno suo.
I Ma VulgHetz 11:2  Et exiit in Syriam verbis pacificis, et aperiebant ei civitates, et occurrebant ei: quia mandaverat Alexander rex exire ei obviam, eo quod socer suus esset.
I Ma VulgHetz 11:3  Cum autem introiret civitatem Ptolemæus, ponebat custodias militum in singulis civitatibus.
I Ma VulgHetz 11:4  Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera eius demolita, et corpora proiecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam.
I Ma VulgHetz 11:5  Et narraverunt regi quia hæc fecit Ionathas, ut invidiam facerent ei: et tacuit rex.
I Ma VulgHetz 11:6  Et occurrit Ionathas regi in Ioppen cum gloria, et invicem se salutaverunt, et dormierunt illic.
I Ma VulgHetz 11:7  Et abiit Ionathas cum rege usque ad fluvium, qui vocatur Eleutherus: et reversus est in Ierusalem.
I Ma VulgHetz 11:8  Rex autem Ptolemæus obtinuit dominium civitatum usque Seleuciam maritimam, et cogitabat in Alexandrum consilia mala.
I Ma VulgHetz 11:9  Et misit legatos ad Demetrium, dicens: VENI, componamus inter nos pactum, et dabo tibi filiam meam, quam habet Alexander, et regnabis in regno patris tui.
I Ma VulgHetz 11:10  pœnitet enim me quod dederim illi filiam meam: quæsivit enim me occidere.
I Ma VulgHetz 11:11  Et vituperavit eum, propterea quod concupierat regnum eius.
I Ma VulgHetz 11:12  Et abstulit filiam suam, et dedit eam Demetrio, et alienavit se ab Alexandro, et manifestæ sunt inimicitiæ eius.
I Ma VulgHetz 11:13  Et intravit Ptolemæus Antiochiam, et imposuit duo diademata capiti suo, Ægypti, et Asiæ.
I Ma VulgHetz 11:14  Alexander autem rex erat in Cilicia illis temporibus: quia rebellabant qui erant in locis illis.
I Ma VulgHetz 11:15  Et audivit Alexander, et venit ad eum in bellum: et produxit Ptolemæus rex exercitum, et occurrit ei in manu valida, et fugavit eum.
I Ma VulgHetz 11:16  Et fugit Alexander in Arabiam, ut ibi protegeretur: rex autem Ptolemæus exaltatus est.
I Ma VulgHetz 11:17  Et abstulit Zabdiel Arabs caput Alexandri; et misit Ptolemæo.
I Ma VulgHetz 11:18  Et rex Ptolemæus mortuus est in die tertia: et qui erant in munitionibus, perierunt ab his, qui erant intra castra.
I Ma VulgHetz 11:19  Et regnavit Demetrius anno centesimo sexagesimo septimo.
I Ma VulgHetz 11:20  In diebus illis congregavit Ionathas eos, qui erant in Iudæa, ut expugnarent arcem, quæ est in Ierusalem: et fecerunt contra eam machinas multas.
I Ma VulgHetz 11:21  Et abierunt quidam qui oderant gentem suam viri iniqui ad regem Demetrium, et renunciaverunt ei quod Ionathas obsideret arcem.
I Ma VulgHetz 11:22  Et ut audivit, iratus est: et statim venit ad Ptolemaidam, et scripsit Ionathæ ne obsideret arcem, sed occurreret sibi ad colloquium festinato.
I Ma VulgHetz 11:23  Ut audivit autem Ionathas, iussit obsidere: et elegit de senioribus Israel, et de sacerdotibus, et dedit se periculo.
I Ma VulgHetz 11:24  Et accepit aurum, et argentum, et vestem, et alia xenia multa, et abiit ad regem Ptolemaidam, et invenit gratiam in conspectu eius.
I Ma VulgHetz 11:25  Et interpellabant adversus eum quidam iniqui ex gente sua.
I Ma VulgHetz 11:26  Et fecit ei rex sicut fecerant ei, qui ante eum fuerant: et exaltavit eum in conspectu omnium amicorum suorum,
I Ma VulgHetz 11:27  et statuit ei principatum sacerdotii, et quæcumque alia habuit prius pretiosa, et fecit eum principem amicorum.
I Ma VulgHetz 11:28  Et postulavit Ionathas a rege ut immunem faceret Iudæam, et tres toparchias, et Samariam, et confines eius: et promisit ei talenta trecenta.
I Ma VulgHetz 11:29  Et consensit rex: et scripsit Ionathæ epistolas de his omnibus, hunc modum continentes:
I Ma VulgHetz 11:30  REX Demetrius fratri Ionathæ salutem, et genti Iudæorum.
I Ma VulgHetz 11:31  Exemplum epistolæ, quam scripsimus Lastheni parenti nostro de vobis, misimus ad vos ut sciretis:
I Ma VulgHetz 11:33  Genti Iudæorum amicis nostris, et conservantibus quæ iusta sunt apud nos, decrevimus benefacere propter benignitatem ipsorum, quam erga nos habent.
I Ma VulgHetz 11:34  Statuimus ergo illis omnes fines Iudææ, et tres civitates, Lydan, et Ramathan, quæ additæ sunt Iudææ ex Samaria, et omnes confines earum sequestrari omnibus sacrificantibus in Ierosolymis pro his, quæ ab eis prius accipiebat rex per singulos annos, et pro fructibus terræ, et pomorum.
I Ma VulgHetz 11:35  Et alia, quæ ad nos pertinebant decimarum, et tributorum ex hoc tempore remittimus eis: et areas salinarum, et coronas, quæ nobis deferebantur,
I Ma VulgHetz 11:36  omnia ipsis concedimus: et nihil horum irritum erit ex hoc, et in omne tempus.
I Ma VulgHetz 11:37  Nunc ergo curate facere horum exemplum, et detur Ionathæ, et ponatur in monte sancto, in loco celebri.
I Ma VulgHetz 11:38  Et videns Demetrius rex quod siluit terra in conspectu suo, et nihil ei resistit, dimisit totum exercitum suum, unumquemque in locum suum, excepto peregrino exercitu, quem contraxit ab insulis Gentium: et inimici erant ei omnes exercitus patrum eius.
I Ma VulgHetz 11:39  Tryphon autem erat quidam partium Alexandri prius: et vidit quoniam omnis exercitus murmurabat contra Demetrium, et ivit ad Emalchuel Arabem, qui nutriebat Antiochum filium Alexandri:
I Ma VulgHetz 11:40  et assidebat ei, ut traderet eum ipsi, ut regnaret loco patris sui: et enunciavit ei quanta fecit Demetrius, et inimicitias exercituum eius adversus illum. Et mansit ibi diebus multis.
I Ma VulgHetz 11:41  Et misit Ionathas ad Demetrium regem, ut eiiceret eos, qui in arce erant in Ierusalem, et qui in præsidiis erant: quia impugnabant Israel.
I Ma VulgHetz 11:42  Et misit Demetrius ad Ionathan, dicens: Non hæc tantum faciam tibi, et genti tuæ, sed gloria illustrabo te, et gentem tuam cum fuerit opportunum.
I Ma VulgHetz 11:43  Nunc ergo recte feceris, si miseris in auxilium mihi viros: quia discessit omnis exercitus meus.
I Ma VulgHetz 11:44  Et misit ei Ionathas tria millia virorum fortium Antiochiam: et venerunt ad regem, et delectatus est rex in adventu eorum.
I Ma VulgHetz 11:45  Et convenerunt qui erant de civitate, centum viginti millia virorum, et volebant interficere regem.
I Ma VulgHetz 11:46  Et fugit rex in aulam: et occupaverunt qui erant de civitate, itinera civitatis, et cœperunt pugnare.
I Ma VulgHetz 11:47  Et vocavit rex Iudæos in auxilium, et convenerunt omnes simul ad eum, et dispersi sunt omnes per civitatem:
I Ma VulgHetz 11:48  et occiderunt in illa die centum millia hominum, et succenderunt civitatem, et ceperunt spolia multa in die illa, et liberaverunt regem.
I Ma VulgHetz 11:49  Et viderunt qui erant de civitate, quod obtinuissent Iudæi civitatem sicut volebant: et infirmati sunt mente sua, et clamaverunt ad regem cum precibus, dicentes:
I Ma VulgHetz 11:50  Da nobis dextras, et cessent Iudæi oppugnare nos, et civitatem.
I Ma VulgHetz 11:51  Et proiecerunt arma sua, et fecerunt pacem, et glorificati sunt Iudæi in conspectu regis, et in conspectu omnium, qui erant in regno eius, et nominati sunt in regno: et regressi sunt in Ierusalem habentes spolia multa.
I Ma VulgHetz 11:52  Et sedit Demetrius rex in sede regni sui: et siluit terra in conspectu eius.
I Ma VulgHetz 11:53  Et mentitus est omnia quæcumque dixit, et abalienavit se a Ionatha, et non retribuit ei secundum beneficia, quæ sibi tribuerat, et vexabat eum valde.
I Ma VulgHetz 11:54  Post hæc autem reversus est Tryphon, et Antiochus cum eo puer adolescens, et regnavit, et imposuit sibi diadema.
I Ma VulgHetz 11:55  Et congregati sunt ad eum omnes exercitus, quos disperserat Demetrius, et pugnaverunt contra eum: et fugit, et terga vertit.
I Ma VulgHetz 11:56  Et accepit Tryphon bestias, et obtinuit Antiochiam:
I Ma VulgHetz 11:57  et scripsit Antiochus adolescens Ionathæ, dicens: Constituo tibi sacerdotium, et constituo te super quattuor civitates, ut sis de amicis regis.
I Ma VulgHetz 11:58  Et misit illi vasa aurea in ministerium, et dedit ei potestatem bibendi in auro, et esse in purpura, et habere fibulam auream:
I Ma VulgHetz 11:59  et Simonem fratrem eius constituit ducem a terminis Tyri usque ad fines Ægypti.
I Ma VulgHetz 11:60  Et exiit Ionathas, et perambulabat trans flumen civitates: et congregatus est ad eum omnis exercitus Syriæ in auxilium, et venit Ascalonem, et occurrerunt ei honorifice de civitate.
I Ma VulgHetz 11:61  Et abiit inde Gazam: et concluserunt se qui erant Gazæ: et obsedit eam, et succendit quæ erant in circuitu civitatis, et prædatus est ea.
I Ma VulgHetz 11:62  Et rogaverunt Gazenses Ionathan, et dedit illis dexteram: et accepit filios eorum obsides, et misit illos in Ierusalem: et perambulavit regionem usque Damascum.
I Ma VulgHetz 11:63  Et audivit Ionathas quod prævaricati sunt principes Demetrii in Cades, quæ est in Galilæa, cum exercitu multo, volentes eum removere a negotio regni:
I Ma VulgHetz 11:64  et occurrit illis: fratrem autem suum Simonem reliquit intra provinciam.
I Ma VulgHetz 11:65  Et applicuit Simon ad Bethsuram, et expugnabat eam diebus multis, et conclusit eos.
I Ma VulgHetz 11:66  Et postulaverunt ab eo dextras accipere, et dedit illis: et eiecit eos inde, et cepit civitatem, et posuit in ea præsidium.
I Ma VulgHetz 11:67  Et Ionathas, et castra eius applicuerunt ad aquam Genesar, et ante lucem vigilaverunt in campo Asor.
I Ma VulgHetz 11:68  et ecce castra alienigenarum occurrebant in campo, et tendebant ei insidias in montibus: ipse autem occurrit ex adverso.
I Ma VulgHetz 11:69  Insidiæ vero exsurrexerunt de locis suis, et commiserunt prælium.
I Ma VulgHetz 11:70  Et fugerunt qui erant ex parte Ionathæ omnes, et nemo relictus est ex eis, nisi Mathathias filius Absolomi, et Iudas filius Calphi, princeps militiæ exercitus.
I Ma VulgHetz 11:71  Et scidit Ionathas vestimenta sua, et posuit terram in capite suo, et oravit.
I Ma VulgHetz 11:72  Et reversus est Ionathas ad eos in prælium, et convertit eos in fugam, et pugnaverunt.
I Ma VulgHetz 11:73  Et viderunt qui fugiebant partis illius, et reversi sunt ad eum, et insequebantur cum eo omnes usque Cades ad castra sua, et pervenerunt usque illuc.
I Ma VulgHetz 11:74  et ceciderunt de alienigenis in die illa tria millia virorum: et reversus est Ionathas in Ierusalem.