Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 5
I Ma VulgHetz 5:1  Et factum est, ut audierunt Gentes in circuitu quia ædificatum est altare, et sanctuarium sicut prius, iratæ sunt valde:
I Ma VulgHetz 5:2  et cogitabant tollere genus Iacob, qui erant inter eos, et cœperunt occidere de populo, et persequi.
I Ma VulgHetz 5:3  Et debellabat Iudas filios Esau in Idumæa, et eos, qui erant in Acrabathane: quia circumsedebant Israelitas, et percussit eos plaga magna.
I Ma VulgHetz 5:4  Et recordatus est malitiam filiorum Bean, qui erant populo in laqueum et in scandalum, insidiantes ei in via.
I Ma VulgHetz 5:5  Et conclusi sunt ab eo in turribus, et applicuit ad eos, et anathematizavit eos, et incendit turres eorum igni cum omnibus, qui in eis erant.
I Ma VulgHetz 5:6  Et transivit ad filios Ammon, et invenit manum fortem, et populum copiosum, et Timotheum ducem ipsorum:
I Ma VulgHetz 5:7  et commisit cum eis prælia multa, et contriti sunt in conspectu eorum, et percussit eos:
I Ma VulgHetz 5:8  et cepit Gazer civitatem, et filias eius, et reversus est in Iudæam.
I Ma VulgHetz 5:9  Et congregatæ sunt gentes, quæ sunt in Galaad adversus Israelitas, qui erant in finibus eorum ut tollerent eos: et fugerunt in Datheman munitionem,
I Ma VulgHetz 5:10  et miserunt litteras ad Iudam, et fratres eius, dicentes: Congregatæ sunt adversum nos gentes per circuitum, ut nos auferant:
I Ma VulgHetz 5:11  et parant venire, et occupare munitionem, in quam confugimus: et Timotheus est dux exercitus eorum.
I Ma VulgHetz 5:12  Nunc ergo veni, et eripe nos de manibus eorum, quia cecidit multitudo de nobis.
I Ma VulgHetz 5:13  Et omnes fratres nostri, qui erant in locis Tubin, interfecti sunt: et captivas duxerunt uxores eorum, et natos, et spolia, et peremerunt illic fere mille viros.
I Ma VulgHetz 5:14  Et adhuc epistolæ legebantur, et ecce alii nuncii venerunt de Galilæa conscissis tunicis, nunciantes secundum verba hæc:
I Ma VulgHetz 5:15  dicentes convenisse adversum se a Ptolemaida, et Tyro, et Sidone: et repleta est omnis Galilæa alienigenis, ut nos consumant.
I Ma VulgHetz 5:16  Ut audivit autem Iudas, et populus, sermones istos, convenit ecclesia magna cogitare quid facerent fratribus suis, qui in tribulatione erant, et expugnabantur ab eis.
I Ma VulgHetz 5:17  Dixitque Iudas Simoni fratri suo: Elige tibi viros, et vade, et libera fratres tuos in Galilæa: ego autem, et frater meus Ionathas ibimus in Galaaditim.
I Ma VulgHetz 5:18  Et reliquit Iosephum filium Zachariæ, et Azariam duces populi cum residuo exercitu in Iudæa ad custodiam:
I Ma VulgHetz 5:19  et præcepit illis, dicens: Præestote populo huic: et nolite bellum committere adversum gentes, donec revertamur.
I Ma VulgHetz 5:20  Et partiti sunt Simoni viri tria millia, ut iret in Galilæam: Iudæ autem octo millia in Galaaditim.
I Ma VulgHetz 5:21  Et abiit Simon in Galilæam, et commisit prælia multa cum gentibus: et contritæ sunt gentes a facie eius, et persecutus est eos usque ad portam
I Ma VulgHetz 5:22  Ptolemaidis: et ceciderunt de gentibus fere tria millia virorum, et accepit spolia eorum,
I Ma VulgHetz 5:23  et assumpsit eos, qui erant in Galilæa, et in Arbatis cum uxoribus, et natis, et omnibus quæ erant illis, et adduxit in Iudæam cum lætitia magna.
I Ma VulgHetz 5:24  Et Iudas Machabæus, et Ionathas frater eius transierunt Iordanem, et abierunt viam trium dierum per desertum.
I Ma VulgHetz 5:25  Et occurrerunt eis Nabuthæi, et susceperunt eos pacifice, et narraverunt eis omnia, quæ acciderant fratribus eorum in Galaaditide,
I Ma VulgHetz 5:26  et quia multi ex eis comprehensi sunt in Barasa, et Bosor, et in Alimis, et in Casphor, et Mageth, et Carnaim: hæ omnes civitates munitæ, et magnæ.
I Ma VulgHetz 5:27  Sed et in ceteris civitatibus Galaaditidis tenentur comprehensi, et in crastinum constituerunt admovere exercitum civitatibus his, et comprehendere, et tollere eos in una die.
I Ma VulgHetz 5:28  Et convertit Iudas, et exercitus eius, viam in desertum Bosor repente, et occupavit civitatem: et occidit omnem masculum in ore gladii, et accepit omnia spolia eorum, et succendit eam igni.
I Ma VulgHetz 5:29  Et surrexerunt inde nocte, et ibant usque ad munitionem.
I Ma VulgHetz 5:30  Et factum est diluculo, cum elevassent oculos suos, ecce populus multus, cuius non erat numerus, portantes scalas, et machinas ut comprehenderent munitionem, et expugnarent eos.
I Ma VulgHetz 5:31  Et vidit Iudas, quia cœpit bellum, et clamor belli ascendit ad cælum sicut tuba, et clamor magnus de civitate:
I Ma VulgHetz 5:32  et dixit exercitui suo: Pugnate hodie pro fratribus vestris.
I Ma VulgHetz 5:33  Et venit tribus ordinibus post eos, et exclamaverunt tubis, et clamaverunt in oratione.
I Ma VulgHetz 5:34  Et cognoverunt castra Timothei quia Machabæus est, et refugerunt a facie eius: et percusserunt eos plaga magna. et ceciderunt ex eis in die illa fere octo millia virorum.
I Ma VulgHetz 5:35  Et divertit Iudas in Maspha, et expugnavit, et cepit eam: et occidit omnem masculum eius, et sumpsit spolia eius, et succendit eam igni.
I Ma VulgHetz 5:36  Inde perrexit, et cepit Casbon, et Mageth, et Bosor, et reliquas civitates Galaaditidis.
I Ma VulgHetz 5:37  Post hæc autem verba congregavit Timotheus exercitum alium, et castra posuit contra Raphon trans torrentem.
I Ma VulgHetz 5:38  Et misit Iudas speculari exercitum: et renunciaverunt ei, dicentes: Quia convenerunt ad eum omnes gentes, quæ in circuitu nostro sunt, exercitus multus nimis:
I Ma VulgHetz 5:39  et Arabas conduxerunt in auxilium sibi, et castra posuerunt trans torrentem, parati ad te venire in prælium. Et abiit Iudas obviam illis.
I Ma VulgHetz 5:40  Et ait Timotheus principibus exercitus sui: Cum appropinquaverit Iudas, et exercitus eius ad torrentem aquæ: si transierit ad nos prior, non poterimus sustinere eum: quia potens poterit adversum nos.
I Ma VulgHetz 5:41  si vero timuerit transire, et posuerit castra extra flumen, transfretamus ad eos, et poterimus adversus illum.
I Ma VulgHetz 5:42  Ut autem appropinquavit Iudas ad torrentem aquæ, statuit scribas populi secus torrentem, et mandavit eis, dicens: Neminem hominem reliqueritis: sed veniant omnes in prælium.
I Ma VulgHetz 5:43  Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum, et contritæ sunt omnes gentes a facie eorum, et proiecerunt arma sua, et fugerunt ad fanum, quod erat in Carnaim.
I Ma VulgHetz 5:44  Et occupavit ipsam civitatem, et fanum succendit igni cum omnibus, qui erant in ipso: et oppressa est Carnaim, et non potuit sustinere contra faciem Iudæ.
I Ma VulgHetz 5:45  Et congregavit Iudas universos Israelitas, qui erant in Galaaditide, a minimo usque ad maximum, et uxores eorum, et natos, et exercitum magnum valde ut venirent in terram Iuda.
I Ma VulgHetz 5:46  Et venerunt usque Ephron: et hæc civitas magna in ingressu posita, munita valde, et non erat declinare ab ea dextera vel sinistra, sed per mediam iter erat.
I Ma VulgHetz 5:47  Et incluserunt se qui erant in civitate, et obstruxerunt portas lapidibus: et misit ad eos Iudas verbis pacificis,
I Ma VulgHetz 5:48  dicens: Transeamus per terram vestram, ut eamus in terram nostram: et nemo vobis nocebit: tantum pedibus transibimus. Et nolebant eis aperire.
I Ma VulgHetz 5:49  Et præcepit Iudas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco.
I Ma VulgHetz 5:50  et applicuerunt se viri virtutis: et oppugnavit civitatem illam tota die, et tota nocte, et tradita est civitas in manu eius:
I Ma VulgHetz 5:51  et peremerunt omnem masculum in ore gladii, et eradicavit eam, et accepit spolia eius, et transivit per totam civitatem super interfectos.
I Ma VulgHetz 5:52  Et transgressi sunt Iordanem in campo magno, contra faciem Bethsan.
I Ma VulgHetz 5:53  Et erat Iudas congregans extremos, et exhortabatur populum per totam viam, donec venirent in terram Iuda:
I Ma VulgHetz 5:54  et ascenderunt in montem Sion cum lætitia, et gaudio, et obtulerunt holocausta, quod nemo ex eis cecidisset donec reverterentur in pace.
I Ma VulgHetz 5:55  Et in diebus, quibus erat Iudas, et Ionathas in terra Galaad, et Simon frater eius in Galilæa contra faciem Ptolemaidis,
I Ma VulgHetz 5:56  audivit Iosephus Zachariæ filius, et Azarias princeps virtutis, res bene gestas, et prælia quæ facta sunt,
I Ma VulgHetz 5:57  et dixit: Faciamus et ipsi nobis nomen, et eamus pugnare adversus gentes quæ in circuitu nostro sunt.
I Ma VulgHetz 5:58  Et præcepit his, qui erant in exercitu suo, et abierunt Iamniam.
I Ma VulgHetz 5:59  Et exivit Gorgias de civitate, et viri eius obviam illis in pugnam.
I Ma VulgHetz 5:60  Et fugati sunt Iosephus, et Azarias usque in fines Iudææ: et ceciderunt illo die de populo Israel ad duo millia viri, et facta est fuga magna in populo:
I Ma VulgHetz 5:61  quia non audierunt Iudam, et fratres eius, existimantes fortiter se facturos.
I Ma VulgHetz 5:62  Ipsi autem non erant de semine virorum illorum, per quos salus facta est in Israel.
I Ma VulgHetz 5:63  Et viri Iuda magnificati sunt valde in conspectu omnis Israel, et gentium omnium ubi audiebatur nomen eorum.
I Ma VulgHetz 5:65  Et exivit Iudas, et fratres eius, et expugnabant filios Esau in terra, quæ ad Austrum est, et percussit Chebron et filias eius: et muros eius, et turres succendit igni in circuitu.
I Ma VulgHetz 5:66  Et movit castra ut iret in terram alienigenarum, et perambulabat Samariam.
I Ma VulgHetz 5:67  In die illa ceciderunt sacerdotes in bello, dum volunt fortiter facere, dum sine consilio exeunt in prælium.
I Ma VulgHetz 5:68  Et declinavit Iudas in Azotum in terram alienigenarum, et diruit aras eorum, et sculptilia deorum ipsorum succendit igni: et cepit spolia civitatum, et reversus est in terram Iuda.