Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
Up
1 2 3 4
Toggle notes
Chapter 1
II T VulgClem 1:1  Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Jesu,
II T VulgClem 1:2  Timotheo carissimo filio : gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Jesu Domino nostro.
II T VulgClem 1:3  Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
II T VulgClem 1:4  desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,
II T VulgClem 1:5  recordationem accipiens ejus fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
II T VulgClem 1:6  Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
II T VulgClem 1:7  Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris : sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
II T VulgClem 1:8  Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum ejus : sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei :
II T VulgClem 1:9  qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia.
II T VulgClem 1:10  Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Jesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium :
II T VulgClem 1:11  in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister gentium.
II T VulgClem 1:12  Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
II T VulgClem 1:13  Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu.
II T VulgClem 1:14  Bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.
II T VulgClem 1:15  Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
II T VulgClem 1:16  Det misericordiam Dominus Onesiphori domui : quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit :
II T VulgClem 1:17  sed cum Romam venisset, sollicite me quæsivit, et invenit.
II T VulgClem 1:18  Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
Chapter 2
II T VulgClem 2:1  Tu ergo fili mi, confortare in gratia, quæ est in Christo Jesu :
II T VulgClem 2:2  et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
II T VulgClem 2:4  Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus : ut ei placeat, cui se probavit.
II T VulgClem 2:5  Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
II T VulgClem 2:6  Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
II T VulgClem 2:7  Intellige quæ dico : dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
II T VulgClem 2:8  Memor esto Dominum Jesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
II T VulgClem 2:9  in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans : sed verbum Dei non est alligatum.
II T VulgClem 2:10  Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Jesu, cum gloria cælesti.
II T VulgClem 2:11  Fidelis sermo : nam si commortui sumus, et convivemus :
II T VulgClem 2:12  si sustinebimus, et conregnabimus : si negaverimus, et ille negabit nos :
II T VulgClem 2:13  si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
II T VulgClem 2:14  Hæc commone, testificans coram Domino. Noli contendere verbis : ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
II T VulgClem 2:15  Sollicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis.
II T VulgClem 2:16  Profana autem et vaniloquia devita : multum enim proficiunt ad impietatem :
II T VulgClem 2:17  et sermo eorum ut cancer serpit : ex quibus est Hymenæus et Philetus,
II T VulgClem 2:18  qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse jam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
II T VulgClem 2:19  Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc : cognovit Dominus qui sunt ejus, et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini.
II T VulgClem 2:20  In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia : et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
II T VulgClem 2:21  Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
II T VulgClem 2:22  Juvenilia autem desideria fuge, sectare vero justitiam, fidem, spem, caritatem, et pacem cum iis qui invocant Dominum de corde puro.
II T VulgClem 2:23  Stultas autem et sine disciplina quæstiones devita : sciens quia generant lites.
II T VulgClem 2:24  Servum autem Domini non oportet litigare : sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
II T VulgClem 2:25  cum modestia corripientem eos qui resistunt veritati, nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
II T VulgClem 2:26  et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Chapter 3
II T VulgClem 3:1  Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa :
II T VulgClem 3:2  erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
II T VulgClem 3:3  sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
II T VulgClem 3:4  proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei :
II T VulgClem 3:5  habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem ejus abnegantes. Et hos devita :
II T VulgClem 3:6  ex his enim sunt qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis :
II T VulgClem 3:7  semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
II T VulgClem 3:8  Quemadmodum autem Jannes et Mambres restiterunt Moysi : ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem ;
II T VulgClem 3:9  sed ultra non proficient : insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
II T VulgClem 3:10  Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
II T VulgClem 3:11  persecutiones, passiones : qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris : quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
II T VulgClem 3:12  Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
II T VulgClem 3:13  Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes.
II T VulgClem 3:14  Tu vero permane in iis quæ didicisti, et credita sunt tibi : sciens a quo didiceris :
II T VulgClem 3:15  et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem quæ est in Christo Jesu.
II T VulgClem 3:16  Omnis Scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in justitia :
II T VulgClem 3:17  ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Chapter 4
II T VulgClem 4:1  Testificor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicaturus est vivos et mortuos, per adventum ipsius, et regnum ejus :
II T VulgClem 4:2  prædica verbum, insta opportune, importune : argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
II T VulgClem 4:3  Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
II T VulgClem 4:4  et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
II T VulgClem 4:5  Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
II T VulgClem 4:6  Ego enim jam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
II T VulgClem 4:7  Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
II T VulgClem 4:8  In reliquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die, justus judex : non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum ejus. Festina ad me venire cito.
II T VulgClem 4:9  Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam :
II T VulgClem 4:11  Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum : est enim mihi utilis in ministerium.
II T VulgClem 4:13  Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
II T VulgClem 4:14  Alexander ærarius multa mala mihi ostendit : reddet illi Dominus secundum opera ejus :
II T VulgClem 4:15  quem et tu devita : valde enim restitit verbis nostris.
II T VulgClem 4:16  In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt : non illis imputetur.
II T VulgClem 4:17  Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes gentes : et liberatus sum de ore leonis.
II T VulgClem 4:18  Liberavit me Dominus ab omni opere malo : et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
II T VulgClem 4:20  Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
II T VulgClem 4:21  Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
II T VulgClem 4:22  Dominus Jesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.