Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
Up
1 2 3 4
Toggle notes
Chapter 1
II T VulgHetz 1:1  Paulus Apostolus Iesu Christi per voluntatem Dei, secundum promissionem vitæ, quæ est in Christo Iesu:
II T VulgHetz 1:2  Timotheo charissimo filio, gratia, misericordia, pax a Deo Patre, et Christo Iesu Domino nostro.
II T VulgHetz 1:3  Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis, nocte ac die
II T VulgHetz 1:4  desiderans te videre, memor lacrymarum tuarum, ut gaudio implear,
II T VulgHetz 1:5  recordationem accipiens eius fidei, quæ est in te non ficta, quæ et habitavit primum in avia tua Loide, et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.
II T VulgHetz 1:6  Propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei, quæ est in te per impositionem manuum mearum.
II T VulgHetz 1:7  Non enim dedit nobis Deus spiritum timoris: sed virtutis, et dilectionis, et sobrietatis.
II T VulgHetz 1:8  Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri, neque me vinctum eius: sed collabora Evangelio secundum virtutem Dei:
II T VulgHetz 1:9  qui nos liberavit, et vocavit vocatione sua sancta, non secundum opera nostra, sed secundum propositum suum, et gratiam, quæ data est nobis in Christo Iesu ante tempora sæcularia.
II T VulgHetz 1:10  Manifestata est autem nunc per illuminationem Salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam, et incorruptionem per Evangelium:
II T VulgHetz 1:11  in quo positus sum ego prædicator, et Apostolus, et magister Gentium.
II T VulgHetz 1:12  Ob quam causam etiam hæc patior, sed non confundor. Scio enim cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.
II T VulgHetz 1:13  Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Iesu.
II T VulgHetz 1:14  Bonum depositum custodi per Spiritum sanctum, qui habitat in nobis.
II T VulgHetz 1:15  Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phigellus, et Hermogenes.
II T VulgHetz 1:16  Det misericordiam Dominus Onesiphori domui: quia sæpe me refrigeravit, et catenam meam non erubuit:
II T VulgHetz 1:17  sed cum Romam venisset, solicite me quæsivit, et invenit.
II T VulgHetz 1:18  Det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die. Et quanta Ephesi ministravit mihi, tu melius nosti.
Chapter 2
II T VulgHetz 2:1  Tu ergo fili mi confortare in gratia, quæ est in Christo Iesu:
II T VulgHetz 2:2  et quæ audisti a me per multos testes, hæc commenda fidelibus hominibus, qui idonei erant et alios docere.
II T VulgHetz 2:4  Nemo militans Deo implicat se negotiis sæcularibus: ut ei placeat, cui se probavit.
II T VulgHetz 2:5  Nam et qui certat in agone, non coronatur nisi legitime certaverit.
II T VulgHetz 2:6  Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere.
II T VulgHetz 2:7  Intellige quæ dico: dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum.
II T VulgHetz 2:8  Memor esto Dominum IESUM CHRISTUM resurrexisse a mortuis ex semine David, secundum Evangelium meum,
II T VulgHetz 2:9  in quo laboro usque ad vincula, quasi male operans: sed verbum Dei non est alligatum.
II T VulgHetz 2:10  Ideo omnia sustineo propter electos, ut et ipsi salutem consequantur, quæ est in Christo Iesu, cum gloria cælesti.
II T VulgHetz 2:11  Fidelis sermo: Nam si commortui sumus, et convivemus:
II T VulgHetz 2:12  si sustinebimus, et conregnabimus: si negaverimus, et ille negabit nos:
II T VulgHetz 2:13  si non credimus, ille fidelis permanet, negare seipsum non potest.
II T VulgHetz 2:14  Hæc commone: testificans coram Domino. Noli contendere verbis: ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.
II T VulgHetz 2:15  Solicite cura teipsum probabilem exhibere Deo, operarium inconfusibilem, recte tractantem verbum veritatis:
II T VulgHetz 2:16  Profana autem, et vaniloquia devita: multum enim proficiunt ad impietatem:
II T VulgHetz 2:17  et sermo eorum ut cancer serpit: ex quibus est Hymenæus, et Philetus,
II T VulgHetz 2:18  qui a veritate exciderunt, dicentes resurrectionem esse iam factam, et subverterunt quorumdam fidem.
II T VulgHetz 2:19  Sed firmum fundamentum Dei stat, habens signaculum hoc: Cognovit Dominus qui sunt eius, et discedat ab iniquitate omnis, qui nominat nomen Domini.
II T VulgHetz 2:20  In magna autem domo non solum sunt vasa aurea, et argentea, sed et lignea, et fictilia: et quædam quidem in honorem, quædam autem in contumeliam.
II T VulgHetz 2:21  Si quis ergo emundaverit se ab istis, erit vas in honorem sanctificatum, et utile Domino ad omne opus bonum paratum.
II T VulgHetz 2:22  Iuvenilia autem desideria fuge, sectare vero iustitiam, fidem, spem, charitatem, et pacem cum iis, qui invocant Dominum de corde puro.
II T VulgHetz 2:23  Stultas autem, et sine disciplina quæstiones devita: sciens quia generant lites.
II T VulgHetz 2:24  Servum autem Domini non oportet litigare: sed mansuetum esse ad omnes, docibilem, patientem,
II T VulgHetz 2:25  cum modestia corripientem eos, qui resistunt veritati: nequando Deus det illis pœnitentiam ad cognoscendam veritatem,
II T VulgHetz 2:26  et resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.
Chapter 3
II T VulgHetz 3:1  Hoc autem scito, quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa:
II T VulgHetz 3:2  erunt homines seipsos amantes, cupidi, elati, superbi, blasphemi, parentibus non obedientes, ingrati, scelesti,
II T VulgHetz 3:3  sine affectione, sine pace, criminatores, incontinentes, immites, sine benignitate,
II T VulgHetz 3:4  proditores, protervi, tumidi, et voluptatum amatores magis quam Dei:
II T VulgHetz 3:5  habentes speciem quidem pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Et hos devita:
II T VulgHetz 3:6  ex his enim sunt, qui penetrant domos, et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis, quæ ducuntur variis desideriis:
II T VulgHetz 3:7  semper discentes, et numquam ad scientiam veritatis pervenientes.
II T VulgHetz 3:8  Quemadmodum autem Iannes, et Mambres restiterunt Moysi: ita et hi resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa fidem,
II T VulgHetz 3:9  sed ultra non proficient: insipientia enim eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
II T VulgHetz 3:10  Tu autem assecutus es meam doctrinam, institutionem, propositum, fidem, longanimitatem, dilectionem, patientiam,
II T VulgHetz 3:11  persecutiones, passiones: qualia mihi facta sunt Antiochiæ, Iconii, et Lystris: quales persecutiones sustinui, et ex omnibus eripuit me Dominus.
II T VulgHetz 3:12  Et omnes, qui pie volunt vivere in Christo Iesu, persecutionem patientur.
II T VulgHetz 3:13  Mali autem homines, et seductores proficient in peius, errantes, et in errorem mittentes.
II T VulgHetz 3:14  Tu vero permane in iis, quæ didicisti, et credita sunt tibi: sciens a quo didiceris.
II T VulgHetz 3:15  et quia ab infantia sacras litteras nosti, quæ te possunt instruere ad salutem, per fidem, quæ est in Christo Iesu.
II T VulgHetz 3:16  Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, et erudiendum in iustitia:
II T VulgHetz 3:17  ut perfectus sit homo Dei, ad omne opus bonum instructus.
Chapter 4
II T VulgHetz 4:1  Testificor coram Deo, et Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos, et mortuos, per adventum ipsius, et regnum eius:
II T VulgHetz 4:2  prædica verbum, insta opportune, importune: argue, obsecra, increpa in omni patientia, et doctrina.
II T VulgHetz 4:3  Erit enim tempus, cum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus,
II T VulgHetz 4:4  et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur.
II T VulgHetz 4:5  Tu vero vigila, in omnibus labora, opus fac Evangelistæ, ministerium tuum imple. Sobrius esto.
II T VulgHetz 4:6  Ego enim iam delibor, et tempus resolutionis meæ instat.
II T VulgHetz 4:7  Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
II T VulgHetz 4:8  In reliquo reposita est mihi corona iustitiæ, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius. Festina ad me venire cito.
II T VulgHetz 4:9  Demas enim me reliquit, diligens hoc sæculum, et abiit Thessalonicam:
II T VulgHetz 4:11  Lucas est mecum solus. Marcum assume, et adduc tecum: est enim mihi utilis in ministerium.
II T VulgHetz 4:13  Penulam, quam reliqui Troade apud Carpum, veniens affer tecum, et libros, maxime autem membranas.
II T VulgHetz 4:14  Alexander ærarius multa mala mihi ostendit: reddet illi Dominus secundum opera eius:
II T VulgHetz 4:15  quem et tu devita: valde enim restitit verbis nostris.
II T VulgHetz 4:16  In prima mea defensione nemo mihi affuit, sed omnes me dereliquerunt: non illis imputetur.
II T VulgHetz 4:17  Dominus autem mihi astitit, et confortavit me, ut per me prædicatio impleatur, et audiant omnes Gentes: et liberatus sum de ore Leonis.
II T VulgHetz 4:18  Liberavit me Dominus ab omni opere malo: et salvum faciet in regnum suum cæleste, cui gloria in sæcula sæculorum. Amen.
II T VulgHetz 4:20  Erastus remansit Corinthi. Trophimum autem reliqui infirmum Mileti.
II T VulgHetz 4:21  Festina ante hiemem venire. Salutant te Eubulus, et Pudens, et Linus, et Claudia, et fratres omnes.
II T VulgHetz 4:22  Dominus Iesus Christus cum spiritu tuo. Gratia vobiscum. Amen.