LUKE
Chapter 22
Luke | VulgSist | 22:2 | et quaerebant principes sacerdotum, et Scribae, quomodo Iesum interficerent: timebant vero plebem. | |
Luke | VulgSist | 22:3 | Intravit autem satanas in Iudam, qui cognominabatur Iscariotes, unum de duodecim. | |
Luke | VulgSist | 22:4 | et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum, et magistratibus, quemadmodum illum traderet eis. | |
Luke | VulgSist | 22:10 | Et dixit ad eos: Ecce introeuntibus vobis in civitatem, occurret vobis homo quidam amphoram aquae portans: sequimini eum in domum, in quam intrat, | |
Luke | VulgSist | 22:11 | et dicetis patrifamilias domus: Dicit tibi Magister: Ubi est diversorium, ubi pascha cum discipulis meis manducem? | |
Luke | VulgSist | 22:15 | et ait illis: Desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum, antequam patiar. | |
Luke | VulgSist | 22:19 | Et accepto pane gratias egit, et fregit, et dedit eis, dicens: Hoc est corpus meum, quod pro vobis datur: hoc facite in meam commemorationem. | |
Luke | VulgSist | 22:20 | Similiter et calicem, postquam coenavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur. | |
Luke | VulgSist | 22:22 | Et quidem Filius hominis, secundum quod definitum est, vadit: verumtamen vae homini illi, per quem tradetur. | |
Luke | VulgSist | 22:25 | Dixit autem eis: Reges Gentium dominantur eorum: et qui potestatem habent super eos, benefici vocantur. | |
Luke | VulgSist | 22:26 | Vos autem non sic: sed qui maior est in vobis, fiat sicut minor: et qui praecessor est, sicut ministrator. | |
Luke | VulgSist | 22:27 | Nam quis maior est, qui recumbit, an qui ministrat? nonne qui recumbit? Ego autem in medio vestrum sum, sicut qui ministrat: | |
Luke | VulgSist | 22:30 | ut edatis, et bibatis super mensam meam in regno meo: et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israel. | |
Luke | VulgSist | 22:31 | Ait autem Dominus Simoni: Simon, ecce satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum: | |
Luke | VulgSist | 22:32 | ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua: et tu aliquando conversus confirma fratres tuos. | |
Luke | VulgSist | 22:34 | At ille dixit: Dico tibi Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis: | |
Luke | VulgSist | 22:35 | Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis? | |
Luke | VulgSist | 22:36 | At illi dixerunt: Nihil. Dixit ergo eis: Sed nunc qui habet sacculum, tollat similiter et peram: et qui non habet, vendat tunicam suam, et emat gladium. | |
Luke | VulgSist | 22:37 | Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc, quod scriptum est, oportet impleri in me: Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea, quae sunt de me, finem habent. | |
Luke | VulgSist | 22:39 | Et egressus ibat secundum consuetudinem in Monte olivarum. Secuti sunt autem illum et discipuli. | |
Luke | VulgSist | 22:41 | Et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis: et positis genibus orabat, | |
Luke | VulgSist | 22:42 | dicens: Pater si vis, transfer calicem istum a me: Verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat. | |
Luke | VulgSist | 22:43 | Apparuit autem illi Angelus de caelo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat. | |
Luke | VulgSist | 22:45 | Et cum surrexisset ab oratione, et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes prae tristitia. | |
Luke | VulgSist | 22:47 | Adhuc eo loquente ecce turba: et qui vocabatur Iudas, unus de duodecim, antecedebat eos: et appropinquavit Iesu ut oscularetur eum. | |
Luke | VulgSist | 22:49 | Videntes autem hi, qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei: Domine, si percutimus in gladio? | |
Luke | VulgSist | 22:50 | Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam eius dexteram. | |
Luke | VulgSist | 22:51 | Respondens autem Iesus, ait: Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam eius, sanavit eum. | |
Luke | VulgSist | 22:52 | Dixit autem Iesus ad eos, qui venerant ad se, principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores: Quasi ad latronem existis cum gladiis, et fustibus? | |
Luke | VulgSist | 22:53 | Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me: sed haec est hora vestra, et potestas tenebrarum. | |
Luke | VulgSist | 22:54 | Comprehendentes autem eum, duxerunt ad domum principis sacerdotum: Petrus vero sequebatur eum a longe. | |
Luke | VulgSist | 22:55 | Accenso autem igne in medio atrii, et circumsedentibus illis, erat Petrus in medio eorum. | |
Luke | VulgSist | 22:56 | Quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen, et eum fuisset intuita, dixit: Et hic cum illo erat. | |
Luke | VulgSist | 22:58 | Et post pusillum alius videns eum, dixit: Et tu de illis es. Petrus vero ait: O homo, non sum. | |
Luke | VulgSist | 22:59 | Et intervallo facto quasi horae unius, alius quidam affirmabat, dicens: Vere et hic cum illo erat: nam et Galilaeus est. | |
Luke | VulgSist | 22:60 | Et ait Petrus: Homo, nescio quid dicis. Et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus. | |
Luke | VulgSist | 22:61 | Et conversus Dominus respexit Petrum. Et recordatus est Petrus verbi Domini, sicut dixerat: Quia prius quam gallus cantet, ter me negabis. | |
Luke | VulgSist | 22:64 | Et velaverunt eum, et percutiebant faciem eius: et interrogabant eum, dicentes: Prophetiza, quis est, qui te percussit? | |
Luke | VulgSist | 22:66 | Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et Scribae, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes: Si tu es Christus, dic nobis. | |
Luke | VulgSist | 22:70 | Dixerunt autem omnes: Tu ergo es Filius Dei? Qui ait: Vos dicitis, quia ego sum. | |