MARK
Chapter 14
Mark | VulgClem | 14:1 | Erat autem Pascha et azyma post biduum : et quærebant summi sacerdotes et scribæ quomodo eum dolo tenerent, et occiderent. | |
Mark | VulgClem | 14:3 | Et cum esset Bethaniæ in domo Simonis leprosi, et recumberet, venit mulier habens alabastrum unguenti nardi spicati pretiosi : et fracto alabastro, effudit super caput ejus. | |
Mark | VulgClem | 14:4 | Erant autem quidam indigne ferentes intra semetipsos, et dicentes : Ut quid perditio ista unguenti facta est ? | |
Mark | VulgClem | 14:5 | poterat enim unguentum istud venundari plus quam trecentis denariis, et dari pauperibus. Et fremebant in eam. | |
Mark | VulgClem | 14:6 | Jesus autem dixit : Sinite eam, quid illi molesti estis ? Bonum opus operata est in me : | |
Mark | VulgClem | 14:7 | semper enim pauperes habetis vobiscum : et cum volueritis, potestis illis benefacere : me autem non semper habetis. | |
Mark | VulgClem | 14:9 | Amen dico vobis : Ubicumque prædicatum fuerit Evangelium istud in universo mundo, et quod fecit hæc, narrabitur in memoriam ejus. | |
Mark | VulgClem | 14:10 | Et Judas Iscariotes, unus de duodecim, abiit ad summos sacerdotes, ut proderet eum illis. | |
Mark | VulgClem | 14:11 | Qui audientes gavisi sunt : et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quærebat quomodo illum opportune traderet. | |
Mark | VulgClem | 14:12 | Et primo die azymorum quando Pascha immolabant, dicunt ei discipuli : Quo vis eamus, et paremus tibi ut manduces Pascha ? | |
Mark | VulgClem | 14:13 | Et mittit duos ex discipulis suis, et dicit eis : Ite in civitatem, et occurret vobis homo lagenam aquæ bajulans : sequimini eum, | |
Mark | VulgClem | 14:14 | et quocumque introierit, dicite domino domus, quia magister dicit : Ubi est refectio mea, ubi Pascha cum discipulis meis manducem ? | |
Mark | VulgClem | 14:16 | Et abierunt discipuli ejus, et venerunt in civitatem : et invenerunt sicut dixerat illis, et paraverunt Pascha. | |
Mark | VulgClem | 14:18 | Et discumbentibus eis, et manducantibus, ait Jesus : Amen dico vobis, quia unus ex vobis tradet me, qui manducat mecum. | |
Mark | VulgClem | 14:21 | Et Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de eo : væ autem homini illi per quem Filius hominis tradetur ! bonum erat ei, si non esset natus homo ille. | |
Mark | VulgClem | 14:22 | Et manducantibus illis, accepit Jesus panem : et benedicens fregit, et dedit eis, et ait : Sumite, hoc est corpus meum. | |
Mark | VulgClem | 14:25 | Amen dico vobis, quia jam non bibam de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam novum in regno Dei. | |
Mark | VulgClem | 14:27 | Et ait eis Jesus : Omnes scandalizabimini in me in nocte ista : quia scriptum est : Percutiam pastorem, et dispergentur oves. | |
Mark | VulgClem | 14:30 | Et ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia tu hodie in nocte hac, priusquam gallus vocem bis dederit, ter me es negaturus. | |
Mark | VulgClem | 14:31 | At ille amplius loquebatur : Et si oportuerit me simul commori tibi, non te negabo. Similiter autem et omnes dicebant. | |
Mark | VulgClem | 14:32 | Et veniunt in prædium, cui nomen Gethsemani. Et ait discipulis suis : Sedete hic donec orem. | |
Mark | VulgClem | 14:34 | Et ait illis : Tristis est anima mea usque ad mortem : sustinete hic, et vigilate. | |
Mark | VulgClem | 14:35 | Et cum processisset paululum, procidit super terram, et orabat ut, si fieri posset, transiret ab eo hora. | |
Mark | VulgClem | 14:36 | Et dixit : Abba pater, omnia tibi possibilia sunt : transfer calicem hunc a me : sed non quod ego volo, sed quod tu. | |
Mark | VulgClem | 14:37 | Et venit, et invenit eos dormientes. Et ait Petro : Simon, dormis ? non potuisti una hora vigilare ? | |
Mark | VulgClem | 14:38 | vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro vero infirma. | |
Mark | VulgClem | 14:40 | Et reversus, denuo invenit eos dormientes (erant enim oculi eorum gravati), et ignorabant quid responderent ei. | |
Mark | VulgClem | 14:41 | Et venit tertio, et ait illis : Dormite jam, et requiescite. Sufficit : venit hora : ecce Filius hominis tradetur in manus peccatorum. | |
Mark | VulgClem | 14:43 | Et, adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes unus de duodecim, et cum eo turba multa cum gladiis et lignis, a summis sacerdotibus, et scribis, et senioribus. | |
Mark | VulgClem | 14:44 | Dederat autem traditor ejus signum eis, dicens : Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum, et ducite caute. | |
Mark | VulgClem | 14:45 | Et cum venisset, statim accedens ad eum, ait : Ave Rabbi : et osculatus est eum. | |
Mark | VulgClem | 14:47 | Unus autem quidam de circumstantibus educens gladium, percussit servum summi sacerdotis, et amputavit illi auriculam. | |
Mark | VulgClem | 14:48 | Et respondens Jesus, ait illis : Tamquam ad latronem existis cum gladiis et lignis comprehendere me ? | |
Mark | VulgClem | 14:49 | quotidie eram apud vos in templo docens, et non me tenuistis. Sed ut impleantur Scripturæ. | |
Mark | VulgClem | 14:51 | Adolescens autem quidam sequebatur eum amictus sindone super nudo : et tenuerunt eum. | |
Mark | VulgClem | 14:53 | Et adduxerunt Jesum ad summum sacerdotem : et convenerunt omnes sacerdotes, et scribæ, et seniores. | |
Mark | VulgClem | 14:54 | Petrus autem a longe secutus est eum usque intro in atrium summi sacerdotis : et sedebat cum ministris ad ignem, et calefaciebat se. | |
Mark | VulgClem | 14:55 | Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant. | |
Mark | VulgClem | 14:56 | Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant. | |
Mark | VulgClem | 14:58 | Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo. | |
Mark | VulgClem | 14:60 | Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ? | |
Mark | VulgClem | 14:61 | Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ? | |
Mark | VulgClem | 14:62 | Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli. | |
Mark | VulgClem | 14:63 | Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ? | |
Mark | VulgClem | 14:64 | Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis. | |
Mark | VulgClem | 14:65 | Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant. | |
Mark | VulgClem | 14:67 | et cum vidisset Petrum calefacientem se, aspiciens illum, ait : Et tu cum Jesu Nazareno eras. | |
Mark | VulgClem | 14:68 | At ille negavit, dicens : Neque scio, neque novi quid dicas. Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit. | |
Mark | VulgClem | 14:69 | Rursus autem cum vidisset illum ancilla, cœpit dicere circumstantibus : Quia hic ex illis est. | |
Mark | VulgClem | 14:70 | At ille iterum negavit. Et post pusillum rursus qui astabant, dicebant Petro : Vere ex illis es : nam et Galilæus es. | |
Mark | VulgClem | 14:71 | Ille autem cœpit anathematizare et jurare : Quia nescio hominem istum, quem dicitis. | |