Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
II TIMOTHY
Up
1 2 3 4
Chapter 1
II T Vulgate 1:1  Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo Iesu
II T Vulgate 1:2  Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro
II T Vulgate 1:3  gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die
II T Vulgate 1:4  desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear
II T Vulgate 1:5  recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te
II T Vulgate 1:6  propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearum
II T Vulgate 1:7  non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis
II T Vulgate 1:8  noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei
II T Vulgate 1:9  qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia
II T Vulgate 1:10  manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium
II T Vulgate 1:11  in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentium
II T Vulgate 1:12  ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem
II T Vulgate 1:13  formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo Iesu
II T Vulgate 1:14  bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis
II T Vulgate 1:15  scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes
II T Vulgate 1:16  det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit
II T Vulgate 1:17  sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenit
II T Vulgate 1:18  det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti
Chapter 2
II T Vulgate 2:1  tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
II T Vulgate 2:2  et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
II T Vulgate 2:4  nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavit
II T Vulgate 2:5  nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
II T Vulgate 2:6  laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
II T Vulgate 2:7  intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
II T Vulgate 2:8  memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meum
II T Vulgate 2:9  in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatum
II T Vulgate 2:10  ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
II T Vulgate 2:11  fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
II T Vulgate 2:12  si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nos
II T Vulgate 2:13  si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potest
II T Vulgate 2:14  haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientium
II T Vulgate 2:15  sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatis
II T Vulgate 2:16  profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatem
II T Vulgate 2:17  et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et Philetus
II T Vulgate 2:18  qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidem
II T Vulgate 2:19  sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
II T Vulgate 2:20  in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliam
II T Vulgate 2:21  si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratum
II T Vulgate 2:22  iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puro
II T Vulgate 2:23  stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant lites
II T Vulgate 2:24  servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
II T Vulgate 2:25  cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem
II T Vulgate 2:26  et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem
Chapter 3
II T Vulgate 3:1  hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
II T Vulgate 3:2  et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelesti
II T Vulgate 3:3  sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitate
II T Vulgate 3:4  proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam Dei
II T Vulgate 3:5  habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devita
II T Vulgate 3:6  ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriis
II T Vulgate 3:7  semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
II T Vulgate 3:8  quemadmodum autem Iannes et Mambres restiterunt Mosi ita et hii resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidem
II T Vulgate 3:9  sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuit
II T Vulgate 3:10  tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiam
II T Vulgate 3:11  persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit Dominus
II T Vulgate 3:12  et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patientur
II T Vulgate 3:13  mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentes
II T Vulgate 3:14  tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didiceris
II T Vulgate 3:15  et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu
II T Vulgate 3:16  omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitia
II T Vulgate 3:17  ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus
Chapter 4
II T Vulgate 4:1  testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eius
II T Vulgate 4:2  praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
II T Vulgate 4:3  erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus
II T Vulgate 4:4  et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertentur
II T Vulgate 4:5  tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum imple
II T Vulgate 4:6  ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instat
II T Vulgate 4:7  bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
II T Vulgate 4:8  in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eius
II T Vulgate 4:10  Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in Dalmatiam
II T Vulgate 4:11  Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministerium
II T Vulgate 4:13  paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranas
II T Vulgate 4:14  Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eius
II T Vulgate 4:15  quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
II T Vulgate 4:16  in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputetur
II T Vulgate 4:17  Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonis
II T Vulgate 4:18  liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amen
II T Vulgate 4:20  Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
II T Vulgate 4:21  festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
II T Vulgate 4:22  Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen