Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I MACCABEES
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15 16
Prev Up Next
Chapter 2
I Ma VulgCont 2:1  In diebus illis surrexit Mathathias filius Ioannis, filii Simeonis, sacerdos ex filiis Ioarib ab Ierusalem, et consedit in monte Modin:
I Ma VulgCont 2:2  et habebat filios quinque, Ioannem, qui cognominabatur Gaddis:
I Ma VulgCont 2:5  et Eleazarum, qui cognominabatur Abaron: et Ionathan, qui cognominabatur Apphus.
I Ma VulgCont 2:6  Hi viderunt mala, quæ fiebant in populo Iuda, et in Ierusalem.
I Ma VulgCont 2:7  Et dixit Mathathias: Væ mihi, ut quid natus sum videre contritionem populi mei, et contritionem civitatis sanctæ, et sedere illic, cum datur in manibus inimicorum?
I Ma VulgCont 2:8  Sancta in manu extraneorum facta sunt: templum eius sicut homo ignobilis.
I Ma VulgCont 2:9  Vasa gloriæ eius captiva abducta sunt: trucidati sunt senes eius in plateis, et iuvenes eius ceciderunt in gladio inimicorum.
I Ma VulgCont 2:10  Quæ gens non hereditavit regnum eius, et non obtinuit spolia eius?
I Ma VulgCont 2:11  Omnis compositio eius ablata est. Quæ erat libera, facta est ancilla.
I Ma VulgCont 2:12  Et ecce sancta nostra, et pulchritudo nostra, et claritas nostra desolata est, et coinquinaverunt ea Gentes.
I Ma VulgCont 2:14  Et scidit vestimenta sua Mathathias, et filii eius: et operuerunt se ciliciis, et planxerunt valde.
I Ma VulgCont 2:15  Et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho, ut cogerent eos, qui confugerant in civitatem Modin, immolare, et accendere thura, et a lege Dei discedere.
I Ma VulgCont 2:16  Et multi de populo Israel consentientes accesserunt ad eos: sed Mathathias, et filii eius constanter steterunt.
I Ma VulgCont 2:17  Et respondentes qui missi erant ab Antiocho, dixerunt Mathathiæ: Princeps et clarissimus, et magnus es in hac civitate, et ornatus filiis, et fratribus.
I Ma VulgCont 2:18  Ergo accede prior, et fac iussum regis, sicut fecerunt omnes gentes, et viri Iuda, et qui remanserunt in Ierusalem: et eris tu, et filii tui inter amicos regis, et amplificatus auro, et argento, et muneribus multis.
I Ma VulgCont 2:19  Et respondit Mathathias, et dixit magna voce: Et si omnes gentes regi Antiocho obediunt, ut discedat unusquisque a servitute legis patrum suorum, et consentiat mandatis eius:
I Ma VulgCont 2:20  ego et filii mei, et fratres mei obediemus legi patrum nostrorum.
I Ma VulgCont 2:21  Propitius sit nobis Deus: non est nobis utile relinquere legem, et iustitias Dei:
I Ma VulgCont 2:22  non audiemus verba regis Antiochi, nec sacrificabimus transgredientes legis nostræ mandata, ut eamus altera via.
I Ma VulgCont 2:23  Et ut cessavit loqui verba hæc, accessit quidam Iudæus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin, secundum iussum regis:
I Ma VulgCont 2:24  et vidit Mathathias, et doluit, et contremuerunt renes eius, et accensus est furor eius secundum iudicium legis, et insiliens trucidavit eum super aram:
I Ma VulgCont 2:25  sed et virum, quem rex Antiochus miserat, qui cogebat immolare, occidit in ipso tempore, et aram destruxit,
I Ma VulgCont 2:26  et zelatus est legem, sicut fecit Phinees Zamri filio Salomi.
I Ma VulgCont 2:27  Et exclamavit Mathathias voce magna in civitate, dicens: Omnis, qui zelum habet legis statuens testamentum, exeat post me.
I Ma VulgCont 2:28  Et fugit ipse, et filii eius in montes, et reliquerunt quæcumque habebant in civitate.
I Ma VulgCont 2:29  Tunc descenderunt multi quærentes iudicium, et iustitiam, in desertum:
I Ma VulgCont 2:30  et sederunt ibi ipsi, et filii eorum, et mulieres eorum, et pecora eorum: quoniam inundaverunt super eos mala.
I Ma VulgCont 2:31  Et renunciatum est viris regis, et exercitui, qui erat in Ierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam, qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto, et abiissent post illos multi.
I Ma VulgCont 2:32  Et statim perrexerunt ad eos, et constituerunt adversus eos prælium in die Sabbatorum,
I Ma VulgCont 2:33  et dixerunt ad eos: Resistitis et nunc adhuc? exite, et facite secundum verbum regis Antiochi, et vivetis.
I Ma VulgCont 2:34  Et dixerunt: Non exibimus, neque faciemus verbum regis, ut polluamus diem Sabbatorum.
I Ma VulgCont 2:36  Et non responderunt eis, nec lapidem miserunt in eos, nec oppilaverunt loca occulta,
I Ma VulgCont 2:37  dicentes: Moriamur omnes in simplicitate nostra: et testes erunt super nos cælum, et terra, quod iniuste perditis nos.
I Ma VulgCont 2:38  Et intulerunt illis bellum Sabbatis: et mortui sunt ipsi, et uxores eorum, et filii eorum, et pecora eorum usque ad mille animas hominum.
I Ma VulgCont 2:39  Et cognovit Mathathias, et amici eius, et luctum habuerunt super eos valde.
I Ma VulgCont 2:40  Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus Gentes pro animabus nostris, et iustificationibus nostris: nunc citius disperdent nos a terra.
I Ma VulgCont 2:41  Et cogitaverunt in die illa, dicentes: Omnis homo, quicumque venerit ad nos in bello die Sabbatorum, pugnemus adversus eum: et non moriemur omnes, sicut mortui sunt fratres nostri in occultis.
I Ma VulgCont 2:42  Tunc congregata est ad eos synagoga Assidæorum fortis viribus ex Israel, omnis voluntarius in lege:
I Ma VulgCont 2:43  et omnes, qui fugiebant a malis, additi sunt ad eos, et facti sunt illis ad firmamentum.
I Ma VulgCont 2:44  Et collegerunt exercitum, et percusserunt peccatores in ira sua, et viros iniquos in indignatione sua: et ceteri fugerunt ad nationes, ut evaderent.
I Ma VulgCont 2:45  Et circuivit Mathathias, et amici eius, et destruxerunt aras:
I Ma VulgCont 2:46  et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israel: et in fortitudine.
I Ma VulgCont 2:47  Et persecuti sunt filios superbiæ, et prosperatum est opus in manibus eorum:
I Ma VulgCont 2:48  et obtinuerunt legem de manibus Gentium, et de manibus regum: et non dederant cornu peccatori.
I Ma VulgCont 2:49  Et appropinquaverunt dies Mathathiæ moriendi, et dixit filiis suis: Nunc confortata est superbia, et castigatio, et tempus eversionis, et ira indignationis:
I Ma VulgCont 2:50  Nunc ergo, o filii, æmulatores estote legis, et date animas vestras pro testamento patrum vestrorum,
I Ma VulgCont 2:51  et mementote operum patrum, quæ fecerunt in generationibus suis: et accipietis gloriam magnam, et nomen æternum.
I Ma VulgCont 2:52  Abraham nonne in tentatione inventus est fidelis, et reputatum est ei ad iustitiam?
I Ma VulgCont 2:53  Ioseph in tempore angustiæ suæ custodivit mandatum, et factus est dominus Ægypti.
I Ma VulgCont 2:54  Phinees pater noster, zelando zelum Dei, accepit testamentum sacerdotii æterni.
I Ma VulgCont 2:55  Iesus dum implevit verbum, factus est dux in Israel.
I Ma VulgCont 2:56  Caleb, dum testificatur in ecclesia, accepit hereditatem.
I Ma VulgCont 2:57  David in sua misericordia consecutus est sedem regni in sæcula.
I Ma VulgCont 2:58  Elias, dum zelat zelum legis, receptus est in cælum.
I Ma VulgCont 2:59  Ananias et Azarias et Misael credentes, liberati sunt de flamma.
I Ma VulgCont 2:60  Daniel in sua simplicitate liberatus est de ore leonum.
I Ma VulgCont 2:61  Et ita cogitate per generationem, et generationem: quia omnes qui sperant in eum, non infirmantur.
I Ma VulgCont 2:62  Et a verbis viri peccatoris ne timueritis: quia gloria eius stercus, et vermis est:
I Ma VulgCont 2:63  hodie extollitur, et cras non invenietur: quia conversus est in terram suam, et cogitatio eius periit.
I Ma VulgCont 2:64  Vos ergo filii confortamini, et viriliter agite in lege: quia in ipsa gloriosi eritis.
I Ma VulgCont 2:65  Et ecce Simon frater vester, scio quod vir consilii est: ipsum audite semper, et ipse erit vobis pater.
I Ma VulgCont 2:66  Et Iudas Machabæus fortis viribus a iuventute sua, sit vobis princeps militiæ, et ipse aget bellum populi.
I Ma VulgCont 2:67  Et adducetis ad vos omnes factores legis: et vindicate vindictam populi vestri.
I Ma VulgCont 2:68  Retribuite retributionem Gentibus, et intendite in præceptum legis.
I Ma VulgCont 2:69  Et benedixit eos, et appositus est ad patres suos.
I Ma VulgCont 2:70  Et defunctus est anno centesimo et quadragesimo sexto: et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin, et planxerunt eum omnis Israel planctu magno.