Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
MATTHEW
Prev Up Next Toggle notes
Chapter 26
Matt VulgCont 26:1  Et factum est: cum consummasset Iesus sermones hos omnes, dixit discipulis suis:
Matt VulgCont 26:2  Scitis quia post biduum Pascha fiet, et Filius hominis tradetur ut crucifigatur.
Matt VulgCont 26:3  Tunc congregati sunt principes sacerdotum, et seniores populi in atrium principis sacerdotum, qui dicebatur Caiphas:
Matt VulgCont 26:4  et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent, et occiderent.
Matt VulgCont 26:5  Dicebant autem: Non in die festo, ne forte tumultus fieret in populo.
Matt VulgCont 26:6  Cum autem Iesus esset in Bethania in domo Simonis leprosi,
Matt VulgCont 26:7  accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et effudit super caput ipsius recumbentis.
Matt VulgCont 26:8  Videntes autem discipuli, indignati sunt dicentes: Ut quid perditio hæc?
Matt VulgCont 26:9  potuit enim istud venundari multo, et dari pauperibus.
Matt VulgCont 26:10  Sciens autem Iesus, ait illis: Quid molesti estis huic mulieri? Opus enim bonum operata est in me.
Matt VulgCont 26:11  Nam semper pauperes habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
Matt VulgCont 26:12  Mittens enim hæc unguentum hoc in corpus meum: ad sepeliendum me fecit.
Matt VulgCont 26:13  Amen dico vobis, ubicumque prædicatum fuerit hoc Evangelium in toto mundo, dicetur et quod hæc fecit in memoriam eius.
Matt VulgCont 26:14  Tunc abiit unus de duodecim, qui dicebatur Iudas Iscariotes, ad principes sacerdotum:
Matt VulgCont 26:15  et ait illis: Quid vultis mihi dare, et ego vobis eum tradam? At illi constituerunt ei triginta argenteos.
Matt VulgCont 26:16  Et exinde quærebat opportunitatem ut eum traderet.
Matt VulgCont 26:17  Prima autem die Azymorum accesserunt discipuli ad Iesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha?
Matt VulgCont 26:18  At Iesus dixit: Ite in civitatem ad quemdam, et dicite ei: Magister dicit: Tempus meum prope est, apud te facio Pascha cum discipulis meis.
Matt VulgCont 26:19  Et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus, et paraverunt Pascha.
Matt VulgCont 26:20  Vespere autem facto, discumbebat cum duodecim discipulis suis.
Matt VulgCont 26:21  Et edentibus illis, dixit: Amen dico vobis, quia unus vestrum me traditurus est.
Matt VulgCont 26:22  Et contristati valde, cœperunt singuli dicere: Numquid ego sum Domine?
Matt VulgCont 26:23  At ipse respondens, ait: Qui intingit mecum manum in paropside, hic me tradet.
Matt VulgCont 26:24  Filius quidem hominis vadit, sicut scriptum est de illo: væ autem homini illi, per quem Filius hominis tradetur: bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille.
Matt VulgCont 26:25  Respondens autem Iudas, qui tradidit eum, dixit: Numquid ego sum Rabbi? Ait illi: Tu dixisti.
Matt VulgCont 26:26  Cœnantibus autem eis, accepit Iesus panem, et benedixit, ac fregit, deditque discipulis suis, et ait: Accipite, et comedite: hoc est corpus meum.
Matt VulgCont 26:27  Et accipiens calicem gratias egit: et dedit illis, dicens: Bibite ex hoc omnes.
Matt VulgCont 26:28  Hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.
Matt VulgCont 26:29  Dico autem vobis: non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei.
Matt VulgCont 26:31  Tunc dicit illis Iesus: Omnes vos scandalum patiemini in me, in ista nocte. Scriptum est enim: Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis.
Matt VulgCont 26:32  Postquam autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam.
Matt VulgCont 26:33  Respondens autem Petrus, ait illi: Et si omnes scandalizati fuerint in te, ego numquam scandalizabor.
Matt VulgCont 26:34  Ait illi Iesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
Matt VulgCont 26:35  Ait illi Petrus: Etiamsi oportuerit me mori tecum, non te negabo. Similiter et omnes discipuli dixerunt.
Matt VulgCont 26:36  Tunc venit Iesus cum illis in villam, quæ dicitur Gethsemani, et dixit discipulis suis: Sedete hic donec vadam illuc, et orem.
Matt VulgCont 26:37  Et assumpto Petro, et duobus filiis Zebedæi, cœpit contristari et mœstus esse.
Matt VulgCont 26:38  Tunc ait illis: Tristis est anima mea usque ad mortem: sustinete hic, et vigilate mecum.
Matt VulgCont 26:39  Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste. Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu.
Matt VulgCont 26:40  Et venit ad discipulos suos, et invenit eos dormientes, et dicit Petro: Sic non potuistis una hora vigilare mecum?
Matt VulgCont 26:41  Vigilate, et orate ut non intretis in tentationem. Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma.
Matt VulgCont 26:42  Iterum secundo abiit, et oravit, dicens: Pater mi, si non potest hic calix transire nisi bibam illum, fiat voluntas tua.
Matt VulgCont 26:43  Et venit iterum, et invenit eos dormientes: erant enim oculi eorum gravati.
Matt VulgCont 26:44  Et relictis illis, iterum abiit, et oravit tertio, eumdem sermonem dicens.
Matt VulgCont 26:45  Tunc venit ad discipulos suos, et dicit illis: Dormite iam, et requiescite: ecce appropinquavit hora, et Filius hominis tradetur in manus peccatorum.
Matt VulgCont 26:46  Surgite eamus: ecce appropinquavit qui me tradet.
Matt VulgCont 26:47  Adhuc eo loquente, ecce Iudas unus de duodecim venit, et cum eo turba multa cum gladiis, et fustibus, missi a principibus sacerdotum, et senioribus populi.
Matt VulgCont 26:48  Qui autem tradidit eum, dedit illis signum, dicens: Quemcumque osculatus fuero, ipse est, tenete eum.
Matt VulgCont 26:49  Et confestim accedens ad Iesum, dixit: Ave Rabbi. Et osculatus est eum.
Matt VulgCont 26:50  Dixitque illi Iesus: Amice, ad quid venisti? Tunc accesserunt, et manus iniecerunt in Iesum, et tenuerunt eum.
Matt VulgCont 26:51  Et ecce unus ex his, qui erant cum Iesu, extendens manum, exemit gladium suum, et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius.
Matt VulgCont 26:52  Tunc ait illi Iesus: Converte gladium tuum in locum suum. Omnes enim, qui acceperint gladium, gladio peribunt.
Matt VulgCont 26:53  An putas, quia non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum?
Matt VulgCont 26:54  Quomodo ergo implebuntur Scripturæ, quia sic oportet fieri?
Matt VulgCont 26:55  In illa hora dixit Iesus turbis: Tamquam ad latronem existis cum gladiis, et fustibus comprehendere me: quotidie apud vos sedebam docens in templo, et non me tenuistis.
Matt VulgCont 26:56  Hoc autem totum factum est, ut adimplerentur Scripturæ prophetarum. Tunc discipuli omnes, relicto eo, fugerunt.
Matt VulgCont 26:57  At illi tenentes Iesum, duxerunt ad Caipham principem sacerdotum, ubi Scribæ et seniores convenerant.
Matt VulgCont 26:58  Petrus autem sequebatur eum a longe, usque in atrium principis sacerdotum. Et ingressus intro, sedebat cum ministris, ut videret finem.
Matt VulgCont 26:59  Principes autem sacerdotum, et omne concilium quærebant falsum testimonium contra Iesum, ut eum morti traderent:
Matt VulgCont 26:60  et non invenerunt, cum multi falsi testes accessissent. Novissime autem venerunt duo falsi testes,
Matt VulgCont 26:61  et dixerunt: Hic dixit: Possum destruere templum Dei, et post triduum reædificare illud.
Matt VulgCont 26:62  Et surgens princeps sacerdotum, ait illi: Nihil respondes ad ea, quæ isti adversum te testificantur?
Matt VulgCont 26:63  Iesus autem tacebat. Et princeps sacerdotum ait illi: Adiuro te per Deum vivum, ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei.
Matt VulgCont 26:64  Dicit illi Iesus: Tu dixisti. Verumtamen dico vobis, amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem in nubibus cæli.
Matt VulgCont 26:65  Tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua, dicens: Blasphemavit: quid adhuc egemus testibus? Ecce nunc audistis blasphemiam:
Matt VulgCont 26:66  Quid vobis videtur? At illi respondentes dixerunt: Reus est mortis.
Matt VulgCont 26:67  Tunc expuerunt in faciem eius, et colaphis eum ceciderunt, alii autem palmas in faciem eius dederunt,
Matt VulgCont 26:68  dicentes: Prophetiza nobis Christe, quis est qui te percussit?
Matt VulgCont 26:69  Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Iesu Galilæo eras.
Matt VulgCont 26:70  At ille negavit coram omnibus, dicens: Nescio quid dicis.
Matt VulgCont 26:71  Exeunte autem illo ianuam, vidit eum alia ancilla, et ait his, qui erant ibi: Et hic erat cum Iesu Nazareno.
Matt VulgCont 26:72  Et iterum negavit cum iuramento: Quia non novi hominem.
Matt VulgCont 26:73  Et post pusillum accesserunt qui stabant, et dixerunt Petro: Vere et tu ex illis es: nam et loquela tua manifestum te facit.
Matt VulgCont 26:74  Tunc cœpit detestari, et iurare quia non novisset hominem. Et continuo gallus cantavit.
Matt VulgCont 26:75  Et recordatus est Petrus verbi Iesu, quod dixerat: Prius quam gallus cantet, ter me negabis. Et egressus foras, flevit amare.