LUKE
Chapter 1
Luke | VulgSist | 1:1 | Quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem, quae in nobis completae sunt, rerum: | |
Luke | VulgSist | 1:2 | sicut tradiderunt nobis, qui ab initio ipsi viderunt, et ministri fuerunt sermonis: | |
Luke | VulgSist | 1:3 | visum est et mihi, assecuto omnia a principio diligenter, ex ordine tibi scribere, optime Theophile, | |
Luke | VulgSist | 1:5 | Fuit in diebus Herodis, regis Iudaeae, sacerdos quidam nomine Zacharias de vice Abia, et uxor illius de filiabus Aaron, et nomen eius Elisabeth. | |
Luke | VulgSist | 1:6 | Erant autem iusti ambo ante Deum, incedentes in omnibus mandatis, et iustificationibus Domini sine querela, | |
Luke | VulgSist | 1:7 | et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis, et ambo processissent in diebus suis. | |
Luke | VulgSist | 1:8 | Factum est autem, cum sacerdotio fungeretur Zacharias in ordine vicis suae ante Deum, | |
Luke | VulgSist | 1:9 | secundum consuetudinem sacerdotii, sorte exiit ut incensum poneret, ingressus in templum Domini: | |
Luke | VulgSist | 1:13 | Ait autem ad illum Angelus: Ne timeas Zacharia, quoniam exaudita est deprecatio tua: uxor tua Elisabeth pariet tibi filium, et vocabis nomen eius Ioannem: | |
Luke | VulgSist | 1:15 | erit enim magnus coram Domino: vinum, et siceram non bibet, et Spiritu sancto replebitur adhuc ex utero matris suae: | |
Luke | VulgSist | 1:17 | et ipse praecedet ante illum in spiritu, et virtute Eliae: ut convertat corda patrum in filios, et incredulos ad prudentiam iustorum, parare Domino plebem perfectam. | |
Luke | VulgSist | 1:18 | Et dixit Zacharias ad Angelum: Unde hoc sciam? ego enim sum senex, et uxor mea processit in diebus suis. | |
Luke | VulgSist | 1:19 | Et respondens Angelus dixit ei: Ego sum Gabriel, qui asto ante Deum: et missus sum loqui ad te, et haec tibi evangelizare. | |
Luke | VulgSist | 1:20 | Et ecce eris tacens, et non poteris loqui usque in diem, quo haec fiant, pro eo quod non credidisti verbis meis, quae implebuntur in tempore suo. | |
Luke | VulgSist | 1:22 | Egressus autem non poterat loqui ad illos, et cognoverunt quod visionem vidisset in templo. Et ipse erat innuens illis, et permansit mutus. | |
Luke | VulgSist | 1:24 | post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius, et occultabat se mensibus quinque, dicens: | |
Luke | VulgSist | 1:25 | Quia sic fecit mihi Dominus in diebus, quibus respexit auferre opprobrium meum inter homines. | |
Luke | VulgSist | 1:26 | In mense autem sexto, missus est Angelus Gabriel a Deo in civitatem Galilaeae, cui nomen Nazareth, | |
Luke | VulgSist | 1:27 | ad Virginem desponsatam viro, cui nomen erat Ioseph, de domo David, et nomen virginis Maria. | |
Luke | VulgSist | 1:28 | Et ingressus Angelus ad eam dixit: Ave gratia plena: Dominus tecum: Benedicta tu in mulieribus. | |
Luke | VulgSist | 1:29 | Quae cum audisset, turbata est in sermone eius, et cogitabat qualis esset ista salutatio. | |
Luke | VulgSist | 1:32 | hic erit magnus, et Filius Altissimi vocabitur, et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius: et regnabit in domo Iacob in aeternum, | |
Luke | VulgSist | 1:35 | Et respondens Angelus dixit ei: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei. | |
Luke | VulgSist | 1:36 | Et ecce Elisabeth cognata tua, et ipsa concepit filium in senectute sua: et hic mensis sextus est illi, quae vocatur sterilis: | |
Luke | VulgSist | 1:38 | Dixit autem Maria: Ecce ancilla Domini, fiat mihi secundum verbum tuum. Et discessit ab illa Angelus. | |
Luke | VulgSist | 1:39 | Exurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione, in civitatem Iuda: | |
Luke | VulgSist | 1:41 | Et factum est, ut audivit salutationem Mariae Elisabeth, exultavit infans in utero eius: et repleta est Spiritu sancto Elisabeth: | |
Luke | VulgSist | 1:42 | et exclamavit voce magna, et dixit: Benedicta tu inter mulieres, et benedictus fructus ventris tui. | |
Luke | VulgSist | 1:44 | Ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis, exultavit in gaudio infans in utero meo. | |
Luke | VulgSist | 1:45 | et beata, quae credidisti, quoniam perficientur ea, quae dicta sunt tibi a Domino. | |
Luke | VulgSist | 1:48 | Quia respexit humilitatem ancillae suae: ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes. | |
Luke | VulgSist | 1:58 | Et audierunt vicini, et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa, et congratulabantur ei. | |
Luke | VulgSist | 1:59 | Et factum est in die octavo, venerunt circumcidere puerum, et vocabant eum nomine patris sui Zachariam. | |
Luke | VulgSist | 1:63 | Et postulans pugillarem scripsit, dicens: Ioannes est nomen eius. Et mirati sunt universi. | |
Luke | VulgSist | 1:65 | Et factus est timor super omnes vicinos eorum: et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec: | |
Luke | VulgSist | 1:66 | et posuerunt omnes, qui audierant in corde suo, dicentes: Quis, putas, puer iste erit? Etenim manus Domini erat cum illo. | |
Luke | VulgSist | 1:68 | Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit, et fecit redemptionem plebis suae: | |
Luke | VulgSist | 1:72 | Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris: et memorari testamenti sui sancti. | |
Luke | VulgSist | 1:76 | Et tu puer, propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius: | |
Luke | VulgSist | 1:79 | Illuminare his, qui in tenebris, et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis. | |