MATTHEW
Chapter 27
Matt | VulgClem | 27:1 | Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent. | |
Matt | VulgClem | 27:3 | Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus, | |
Matt | VulgClem | 27:4 | dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris. | |
Matt | VulgClem | 27:6 | Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est. | |
Matt | VulgClem | 27:8 | Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem. | |
Matt | VulgClem | 27:9 | Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël : | |
Matt | VulgClem | 27:11 | Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis. | |
Matt | VulgClem | 27:15 | Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent : | |
Matt | VulgClem | 27:17 | Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ? | |
Matt | VulgClem | 27:19 | Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum. | |
Matt | VulgClem | 27:20 | Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent. | |
Matt | VulgClem | 27:21 | Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam. | |
Matt | VulgClem | 27:23 | Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur. | |
Matt | VulgClem | 27:24 | Videns autem Pilatus quia nihil proficeret, sed magis tumultus fieret : accepta aqua, lavit manus coram populo, dicens : Innocens ego sum a sanguine justi hujus : vos videritis. | |
Matt | VulgClem | 27:25 | Et respondens universus populus, dixit : Sanguis ejus super nos, et super filios nostros. | |
Matt | VulgClem | 27:26 | Tunc dimisit illis Barabbam : Jesum autem flagellatum tradidit eis ut crucifigeretur. | |
Matt | VulgClem | 27:27 | Tunc milites præsidis suscipientes Jesum in prætorium, congregaverunt ad eum universam cohortem : | |
Matt | VulgClem | 27:29 | et plectentes coronam de spinis, posuerunt super caput ejus, et arundinem in dextera ejus. Et genu flexo ante eum, illudebant ei, dicentes : Ave rex Judæorum. | |
Matt | VulgClem | 27:31 | Et postquam illuserunt ei, exuerunt eum chlamyde, et induerunt eum vestimentis ejus, et duxerunt eum ut crucifigerent. | |
Matt | VulgClem | 27:32 | Exeuntes autem invenerunt hominem Cyrenæum, nomine Simonem : hunc angariaverunt ut tolleret crucem ejus. | |
Matt | VulgClem | 27:35 | Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem. | |
Matt | VulgClem | 27:37 | Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum. | |
Matt | VulgClem | 27:40 | et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce. | |
Matt | VulgClem | 27:41 | Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant : | |
Matt | VulgClem | 27:42 | Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei : | |
Matt | VulgClem | 27:45 | A sexta autem hora tenebræ factæ sunt super universam terram usque ad horam nonam. | |
Matt | VulgClem | 27:46 | Et circa horam nonam clamavit Jesus voce magna, dicens : Eli, Eli, lamma sabacthani ? hoc est : Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquisti me ? | |
Matt | VulgClem | 27:48 | Et continuo currens unus ex eis, acceptam spongiam implevit aceto, et imposuit arundini, et dabat ei bibere. | |
Matt | VulgClem | 27:51 | Et ecce velum templi scissum est in duas partes a summo usque deorsum : et terra mota est, et petræ scissæ sunt, | |
Matt | VulgClem | 27:52 | et monumenta aperta sunt : et multa corpora sanctorum, qui dormierant, surrexerunt. | |
Matt | VulgClem | 27:53 | Et exeuntes de monumentis post resurrectionem ejus, venerunt in sanctam civitatem, et apparuerunt multis. | |
Matt | VulgClem | 27:54 | Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes : Vere Filius Dei erat iste. | |
Matt | VulgClem | 27:55 | Erant autem ibi mulieres multæ a longe, quæ secutæ erant Jesum a Galilæa, ministrantes ei : | |
Matt | VulgClem | 27:56 | inter quas erat Maria Magdalene, et Maria Jacobi, et Joseph mater, et mater filiorum Zebedæi. | |
Matt | VulgClem | 27:57 | Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu : | |
Matt | VulgClem | 27:58 | hic accessit ad Pilatum, et petiit corpus Jesu. Tunc Pilatus jussit reddi corpus. | |
Matt | VulgClem | 27:60 | et posuit illud in monumento suo novo, quod exciderat in petra. Et advolvit saxum magnum ad ostium monumenti, et abiit. | |
Matt | VulgClem | 27:62 | Altera autem die, quæ est post Parasceven, convenerunt principes sacerdotum et pharisæi ad Pilatum, | |
Matt | VulgClem | 27:63 | dicentes : Domine, recordati sumus, quia seductor ille dixit adhuc vivens : Post tres dies resurgam. | |
Matt | VulgClem | 27:64 | Jube ergo custodiri sepulchrum usque in diem tertium : ne forte veniant discipuli ejus, et furentur eum, et dicant plebi : Surrexit a mortuis : et erit novissimus error pejor priore. | |