Site uses cookies to provide basic functionality.

OK
I PETER
Up
1 2 3 4 5
Chapter 1
I Pe VulgHetz 1:1  Petrus Apostolus Iesu Christi, electis advenis dispersionis Ponti, Galatiæ, Cappadociæ, Asiæ, et Bithyniæ,
I Pe VulgHetz 1:2  secundum præscientiam Dei Patris, in sanctificationem Spiritus, in obedientiam, et aspersionem sanguinis Iesu Christi: Gratia vobis, et pax multiplicetur.
I Pe VulgHetz 1:3  Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui secundum misericordiam suam magnam regeneravit nos in spem vivam, per resurrectionem Iesu Christi ex mortuis,
I Pe VulgHetz 1:4  in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cælis in vobis,
I Pe VulgHetz 1:5  qui in virtute Dei custodimini per fidem in salutem, paratam revelari in tempore novissimo.
I Pe VulgHetz 1:6  In quo exultabis, modicum nunc si oportet contristari in variis tentationibus:
I Pe VulgHetz 1:7  ut probatio vestræ fidei multo pretiosior auro (quod per ignem probatur) inveniatur in laudem, et gloriam, et honorem in revelatione Iesu Christi:
I Pe VulgHetz 1:8  quem cum non videritis, diligitis: in quem nunc quoque non videntes creditis: credentes autem exultabitis lætitia inenarrabili, et glorificata:
I Pe VulgHetz 1:9  reportantes finem fidei vestræ, salutem animarum.
I Pe VulgHetz 1:10  De qua salute exquisierunt, atque scrutati sunt prophetæ, qui de futura in vobis gratia prophetaverunt:
I Pe VulgHetz 1:11  scrutantes in quod, vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuncians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias:
I Pe VulgHetz 1:12  quibus revelatum est quia non sibimetipsis, vobis autem ministrabant ea, quæ nunc nunciata sunt vobis per eos, qui evangelizaverunt vobis, Spiritu sancto misso de cælo, in quem desiderant Angeli prospicere.
I Pe VulgHetz 1:13  Propter quod succincti lumbos mentis vestræ, sobrii perfecte sperate in eam, quæ offertur vobis, gratiam, in revelationem Iesu Christi:
I Pe VulgHetz 1:14  quasi filii obedientiæ, non configurati prioribus ignorantiæ vestræ desideriis:
I Pe VulgHetz 1:15  sed secundum eum, qui vocavit vos, Sanctum: et ipsi in omni conversatione sancti sitis:
I Pe VulgHetz 1:16  quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego Sanctus sum.
I Pe VulgHetz 1:17  Et si patrem invocatis eum, qui sine acceptione personarum iudicat secundum uniuscuiusque opus, in timore incolatus vestri tempore conversamini.
I Pe VulgHetz 1:18  Scientes quod non corruptibilibus auro, vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternæ traditionis:
I Pe VulgHetz 1:19  sed pretioso sanguine quasi agni immaculati Christi, et incontaminati:
I Pe VulgHetz 1:20  præcogniti quidem ante mundi constitutionem, manifestati autem novissimis temporibus propter vos,
I Pe VulgHetz 1:21  qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam, ut fides vestra, et spes esset in Deo:
I Pe VulgHetz 1:22  Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius:
I Pe VulgHetz 1:23  renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi, et permanentis in æternum:
I Pe VulgHetz 1:24  quia omnis caro ut fœnum: et omnis gloria eius tamquam flos fœni: exaruit fœnum, et flos eius decidit.
I Pe VulgHetz 1:25  Verbum autem Domini manet in æternum. hoc est autem verbum, quod evangelizatum est in vos.
Chapter 2
I Pe VulgHetz 2:1  Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
I Pe VulgHetz 2:2  sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite: ut in eo crescatis in salutem:
I Pe VulgHetz 2:4  Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum:
I Pe VulgHetz 2:5  et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Iesum Christum:
I Pe VulgHetz 2:6  Propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum: et qui crediderit in eum, non confundetur.
I Pe VulgHetz 2:7  Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli:
I Pe VulgHetz 2:8  et lapis offensionis, et petra scandali his, qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
I Pe VulgHetz 2:9  Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis: ut virtutes annuncietis eius, qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
I Pe VulgHetz 2:10  Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei: qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
I Pe VulgHetz 2:11  Charissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
I Pe VulgHetz 2:12  conversationem vestram inter Gentes habentes bonam: ut in eo, quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
I Pe VulgHetz 2:13  Subiecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum: sive regi quasi præcellenti:
I Pe VulgHetz 2:14  sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum:
I Pe VulgHetz 2:15  quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam:
I Pe VulgHetz 2:16  quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
I Pe VulgHetz 2:17  Omnes honorate: fraternitatem diligite: Deum timete: Regem honorificate.
I Pe VulgHetz 2:18  Servi subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
I Pe VulgHetz 2:19  Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens iniuste.
I Pe VulgHetz 2:20  Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis: hæc est gratia apud Deum.
I Pe VulgHetz 2:21  In hoc enim vocati estis: quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia eius.
I Pe VulgHetz 2:22  qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore eius:
I Pe VulgHetz 2:23  qui cum malediceretur, non maledicebat: cum pateretur, non comminabatur: tradebat autem iudicanti se iniuste:
I Pe VulgHetz 2:24  qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum: ut peccatis mortui, iustitiæ vivamus: cuius livore sanati estis.
I Pe VulgHetz 2:25  Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.
Chapter 3
I Pe VulgHetz 3:1  Similiter et mulieres subditæ sint viris suis: ut et si qui non credunt verbo, per mulierem conversationem sine verbo lucrifiant,
I Pe VulgHetz 3:2  considerantes in timore castam conversationem vestram.
I Pe VulgHetz 3:3  Quarum non sit extrinsecus capillatura, aut circumdatio auri, aut indumenti vestimentorum cultus:
I Pe VulgHetz 3:4  sed qui absconditus est cordis homo, in incorruptibilitate quieti, et modesti spiritus, qui est in conspectu Dei locuples.
I Pe VulgHetz 3:5  Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subiectæ propriis viris.
I Pe VulgHetz 3:6  Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cuius estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
I Pe VulgHetz 3:7  Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et coheredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ.
I Pe VulgHetz 3:8  In fine autem omnes unanimes, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:
I Pe VulgHetz 3:9  non reddentes malum pro malo, nec maledictum pro maledicto, sed econtrario benedicentes: quia in hoc vocati estis, ut benedictionem hereditate possideatis.
I Pe VulgHetz 3:10  Qui enim vult vitam diligere, et dies videre bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia eius ne loquantur dolum.
I Pe VulgHetz 3:11  Declinet a malo, et faciat bonum: inquirat pacem, et sequatur eam:
I Pe VulgHetz 3:12  Quia oculi Domini super iustos, et aures eius in preces eorum: Vultus autem Domini super facientes mala.
I Pe VulgHetz 3:13  Et quis est qui vobis noceat, si boni æmulatores fueritis?
I Pe VulgHetz 3:14  Sed et si quid patimini propter iustitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini.
I Pe VulgHetz 3:15  Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris, parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea, quæ in vobis est, spe.
I Pe VulgHetz 3:16  sed cum modestia, et timore, conscientiam habentes bonam: ut in eo, quod detrahunt vobis, confundantur, qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem.
I Pe VulgHetz 3:17  Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes.
I Pe VulgHetz 3:18  quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu.
I Pe VulgHetz 3:19  In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit:
I Pe VulgHetz 3:20  qui increduli fuerant aliquando, quando expectabant Dei patientiam in diebus Noe, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ salvæ factæ sunt per aquam.
I Pe VulgHetz 3:21  Quod et vos nunc similis formæ salvos fecit baptisma: non carnis depositio sordium, sed conscientiæ bonæ interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi,
I Pe VulgHetz 3:22  qui est in dextera Dei, deglutiens mortem ut vitæ æternæ heredes efficeremur: profectus in cælum subiectis sibi angelis, et potestatibus, et virtutibus.
Chapter 4
I Pe VulgHetz 4:1  Christo igitur passo in carne, et vos eadem cogitatione armamini: quia qui passus est in carne, desiit a peccatis:
I Pe VulgHetz 4:2  Ut iam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.
I Pe VulgHetz 4:3  Sufficit enim præteritum tempus ad voluntatem Gentium consummandam his, qui ambulaverunt in luxuriis, desideriis, vinolentiis, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum cultibus.
I Pe VulgHetz 4:4  In quo admirantur non concurrentibus vobis in eamdem luxuriæ confusionem, blasphemantes.
I Pe VulgHetz 4:5  Qui reddent rationem ei, qui paratus est iudicare vivos et mortuos.
I Pe VulgHetz 4:6  Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in Spiritu.
I Pe VulgHetz 4:7  Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus.
I Pe VulgHetz 4:8  Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes: quia charitas operit multitudinem peccatorum.
I Pe VulgHetz 4:10  Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes, sicut boni dispensatores multiformis gratiæ Dei.
I Pe VulgHetz 4:11  Si quis loquitur, quasi sermones Dei: si quis ministrat, tamquam ex virtute, quam administrat Deus: ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum: cui est gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen.
I Pe VulgHetz 4:12  Charissimi, nolite peregrinari in fervore, qui ad tentationem vobis fit, quasi novi aliquid vobis contingat:
I Pe VulgHetz 4:13  sed communicantes Christi passionibus gaudete, ut et in revelatione gloriæ eius gaudeatis exultantes.
I Pe VulgHetz 4:14  Si exprobramini in nomine Christi, beati eritis: quoniam quod est honoris, gloriæ, et virtutis Dei, et qui est eius Spiritus, super vos requiescit.
I Pe VulgHetz 4:15  Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.
I Pe VulgHetz 4:16  Si autem ut Christianus, non erubescat: glorificet autem Deum in isto nomine.
I Pe VulgHetz 4:17  quoniam tempus est ut incipiat iudicium a domo Dei. Si autem primum a nobis: quis finis eorum, qui non credunt Dei Evangelio?
I Pe VulgHetz 4:18  Et si iustus vix salvabitur, impius, et peccator ubi parebunt?
I Pe VulgHetz 4:19  Itaque et hi, qui patiuntur secundum voluntatem Dei, fideli Creatori commendent animas suas in benefactis.
Chapter 5
I Pe VulgHetz 5:1  Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et eius, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator:
I Pe VulgHetz 5:2  pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie:
I Pe VulgHetz 5:3  neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.
I Pe VulgHetz 5:4  Et cum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriæ coronam.
I Pe VulgHetz 5:5  Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam.
I Pe VulgHetz 5:6  Humiliamini igitur sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis:
I Pe VulgHetz 5:7  omnem solicitudinem vestram proiicientes in eum, quoniam ipsi cura est de vobis.
I Pe VulgHetz 5:8  Sobrii estote, et vigilate: quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret:
I Pe VulgHetz 5:9  Cui resistite fortes in fide: scientes eamdem passionem ei, quæ in mundo est, vestræ fraternitati fieri.
I Pe VulgHetz 5:10  Deus autem omnis gratiæ, qui vocavit nos in æternam suam gloriam in Christo Iesu, modicum passos ipse perficiet, confirmabit, solidabitque.
I Pe VulgHetz 5:11  Ipsi gloria, et imperium in sæcula sæculorum: Amen.
I Pe VulgHetz 5:12  Per Silvanum fidelem fratrem vobis, ut arbitror, breviter scripsi: obsecrans et contestans, hanc esse veram gratiam Dei, in qua statis.
I Pe VulgHetz 5:13  Salutat vos Ecclesia, quæ est in Babylone coelecta, et Marcus filius meus.
I Pe VulgHetz 5:14  Salutate invicem in osculo sancto: Gratia vobis omnibus, qui estis in Christo Iesu. Amen.